Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 211.

pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret; tribuni U. C. 541. plebis appellati, 10 collega negarunt se in mora esse, quominus, quod ei more majorum permissum esset, 11 seu legibus, seu moribus mallet, anquireret, 12 quoad vel capitis, vel pecuniæ judicasset privato. Tum Sempronius 13 perduellionis se judicare Cn. Fulvio dixit, 14 diemque comitiis ab C. Calpurnio prætore urbis petit. Inde alia spes ab reo tentata est: si adesse in judicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum, et propinqua spe Capuæ potiundæ. Id quum per litteras misera- It in exsibiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque lium. Patres e republica esse, abscedi a Capua; 15 postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. id ei 16 justum exsilium esse, scivit plebs.

sidio.

IV. Inter hæc vis omnis belli versa in Capuam erat. obside-Capua batur tamen acrius quam oppugnabatur: nec aut famem tolerare arctior observitia ac plebs poterant, aut mittere nuncios ad Annibalem per custodias tam arctas. Inventus est Numida, qui, acceptis litteris, evasurum se professus, ut promissum præstaret, per media Romana castra nocte egressus, spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem tentandi. Ceterum in multis certaminibus equestria prælia ferme prospera Equestria faciebant: pedites superabantur. sed nequaquam tam 17 lætum prædi vincere, quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope ex- Campanis. pugnato hoste. Inita tandem ratio est, ut quod viribus deerat,

10 College negarunt se in mora esse] Negarunt se impedimento esse collegæ

8!10.

11 Seu legibus, seu moribus mallet, enquireret] Sæpe in jure mores opponuntur legibus: quia nimirum usu derogatum aliquando legibus fuerat, ac plerumque in mitiorem partem: isque usus, ubi diuturnitate temporis comprobatus fuerat, pene in legis vim evaluerat. Hic illa distributio, seu legibus, seu moribus, evidenter respicit hanc quæ sequitur, vel capitis, vel pecuniæ. Scilicet leges, ut videtur, capite damnaverant eum imperatorem qui sua culpa exercitum amisisset. Moribus institutum fuerat, ut pecunia lueret. Fabius Ambustus apud nostrum 1. viii. c. 33. magna asseveratione testatur, capite anquisitum de imperatore nullo esse ob rem bello male gestam.

12 Quoad vel capitis, vel pecuniæ judicasset privato] Donec id assecutus esset ut populus judicaret Fulvium, qui tunc privatus erat, vel capite, vel pecunia mulctandum. Videtur Livius retulisse ipsa verba decreti tribunorum, et propterea apposuisse ex formula vo

cem privato, quæ alioquin necessaria
non erat. Similiter plane, I. xliii. c. 16.
Censores.. mulctam pro concione privato
dixerunt.

13 Perduellionis se judicare] Perduel-
lionis, sive perduellionem judicare dicitur
reo et judex qui damnat, tanquam per-
duellionis manifestum, ut l. i. c. 26. ubi
Duumviri damnant Horatium his verbis,
P. Horati, tibi perduellionem judico; et
accusator, qui postulat ut reus perduel-
lionis damnetur, ut hoc loco, et itidem
1. xliii. c. 16. Sic et accusator passim
dicitur condemnare reum, id est, dare
operam ut condemnetur. De perduel-
lione egimus ad l. i. c 26.

14 Diemque comitiis] Perduellio judicabatur comitiis centuriatis, quæ tribunus habere non poterat, Ideo a prætore urbano diem comitiis petit. Idem reperies factum in simili causa, 1. xliii. c. 16.

15 Postquam dies.. aderat] Quum jam adesset, adventaret judicii dies.

16 Justum exsilium] Verum exsilium ac legitimum, tanquam si judicio populi indictum esset.

17 Lætum] Romanis.

prospera

U. C. 541. arte æquaretur. ex omnibus legionibus electi sunt juvenes maA. C. 211. xime vigore ac levitate corporum veloces: eis parmæ breviores, quam equestres, et septena jacula quaternos longa pedes data, præfixa 18 ferro, quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites assuefecerunt, et vehi post sese, et desilire perniciter, ubi signum datum esset. Postquam assuetudine quotidiana satis intrepide visum est fieri, in campum, qui medius inter castra murumque erat, adversus instructos Campanorum equites processerunt. ubi ad conjectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit: jaculaque cum impetu alia super alia emittunt. Quibus plurimis in equos virosque passim conjectis, permultos vulneraverunt: pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata injectum est. et in perculsum hostem equites invecti, fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. Inde equitatu quoque superior 19 Romania acies fuit. 20 InstituVelites in tum, ut velites in legionibus essent. Auctorem peditum equiti legionibus. immiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.

Annibal

am.

V. Quum in hoc statu ad Capuam res essent, Annibalem ad Capu 21 diversum Tarentine arcis potiundæ Capuæque retinendæ trahebant curæ, vicit tamen respectus Capuæ, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos: 22 documento futuræ, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset. Igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis, et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimis ad maturandum iter, in Campaniam contendit. secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. In val

18 Ferro, quale hastis velitaribus inest] De velitum institutione hic agitur. Quid ergo opus est observare velites armatos esse hastis velitaribus? NimiTum hasta velitaris sumitur universe pro hasta missili: quæ quidem in usu fuit et ante institutos velites, ut constat ex 1. xxiv. c. 34. et post exstinctos. Nullos enim fuisse Cæsaris ævo proprie dictos velites probabile est: et tamen post Cæsaris tempus mentio fit velitarium hastarum ab antiquis scriptoribus. De ferro velitaris hasta egimus in nota 39. ad l. xxiv. c. 34.

res.

19 Romana acies] Melius: Romana

20 Institutum, ut velites in legionibus essent] Antea jam in exercitibus Romanis levis armaturæ milites erant. Sed levis arinatura commune nomen est, cujus plura sunt genera sive partes, ut rorarii, accensi, de quibus Livius egit,

1. viii. c. 8. et ii qui hoc loco dicuntur velites. Vetus ergo illa levis armatura habuit sagittarios, funditores, jaculatores, qui videntur comprehensi fuisse duplici nomine rorariorum et accensorum; at non velites proprie dictos. Si quando igitur mentio fit velitum prioribus temporibus, ut 1. xxiv. c. 34. intellige veteribus illis levis armaturæ militibus accommodatum esse illud nomen, quod tamen iis proprio sensu non competebat.

21 Diversum... trahebant] In diversa trahebant, modo huc, modo illuc inclinabant..

22 Documento future, qualemcumque eventum] Propositæ in exemplum ac documentum, ut ex eventu quem Campanorum ab Romanis defectio habuisset, ceteri omncs populi judicarent utra societas, Romanorumne an Annibalis, potior esset,

le occulta post Tifata montem imminentem Capuæ consedit. U. C. 541. Adveniens, quum castellum Galatiam, præsidio vi pulso, cepis- A. C. 211. set, in circumsedentes Capuam se vertit. 23 Præmissis ante Prælium. nunciis Capuam, quo tempore castra Romana aggressurus esset, ut eodem et illi ad eruptionem parati, portis omnibus sese effunderent, ingentem præbuit terrorem. nam alia parte ipse adortus est; alia Campani omnes, pedites equitesque, et cum iis Punicum præsidium, cui Bostar et Hanno præerant, erupit. Romani, ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter se copias partiti sunt. Appius Claudius Campanis, Fulvius Annibali est oppositus. C. Nero proprætor cum equitibus sexta legionis, via quæ Suessulam fert; C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Vulturni amnis. Prælium non solito modo clamore ac tumultu est cœptum, sed ad alium virorum, equorum, armorumque sonum, disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum æris crepitu, qualis in defectu lunæ silenti nocte cieri solet, edidit clamorem, ut averteret etiam pugnantium animos. Campanos facile a vallo Appius arcebat. Major vis ab altera parte Fulvium, Annibal et Pœni urgebant. legio ibi sexta loco cessit: qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit; ruperatque mediam aciem Romanorum, et in ancipiti spe et periculo erat, utrum in castra perrumperet, an intercluderetur a suis. Quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur, ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant ac trucident. in summo discrimine rem verti: aut viam dundam iis esse, et minore conatu, 24 quam condensam aciem irrupissent, in castra irrupturos; aut conficiendos sub vallo esse. Nec magni certaminis rem fore: paucos esse, et ab suis interclusos; 25 et quæ, dum paveat Romanus, interrupta acies videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat, ancipiti pugna medios circumventuram. Navius ubi hæc imperatoris dicta accepit, 26 secundi Hastati signum ademptum siguifero in hostes infert: jacturum in medios eos minitans, ni se propere

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

U. C. 541. sequantur milites et partem capessant pugnæ. Ingens corpus A. C. 211. erat, et arma honestabant; et sublatum alte signum converterat

ad spectaculum cives hostesque. ceterum postquam jam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum 27 tragulæ conjectæ, et prope tota in unum acies versa: sed neque hostium multitudo, neque telorum vis arcere impetum ejus viri potuerunt.

VI. Et M. Atilius, legatus, 28 primi Principis ex eadem legione signum inferri in cohortem Hispanorum coegit. Et qui castris præerant, L. Porcius Licinus et T. Popilius legati, pro vallo acriter propugnant, elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt. quorum corporibus quum oppleta esset fossa, velut aggere aut ponte injecto, transitum hostibus dedit. Ihi per stragem jacentium elephantorum, atrox edita cædes. Altera in parte castrorum jam impulsi erant Campani, Punicumque præsidium; et sub ipsa porta Capua, 29 quæ Vulturnum fert, pugnabatur: 30 neque tam armati irrumpentibus Romanis resistebant, quam quod porta ballistis scorpionibusque instructa, missilibus procul hostes arcebat. Et suppressit impetum Romanorum vulnus imperatoris Appii Claudii: cui suos ante prima signa adhortanti, sub lævo humero summum pectus 31 gæso ictum est. Magna tamen vis hostium ante portam est cæsa: Annibal ceteri trepidi in urbem compulsi. Et Annibal posteaquam corecipit si hortis Hispanorum stragem vidit, summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione, recipere signa, et convertere agmen peditum, objecto a tergo equitatu, ne hostis instaret, cœpit. Legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: sed Flaccus receptui cani jussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et Campani, quam haud multum in Annibale præsidii esset, et ipse Annibal sentiret. Cæsa eo die, qui hujus pugnæ auctores sunt, octo millia hominum de Annibalis exercitu, tria ex Campanis, tradunt: signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis. Apud alios nequaquam tantam molem pugnæ invenio: plusque pavoris quam certaminis fuisse. quum inopinato in castra Romana Numidæ Hispanique cum elephantis irrupissent: elephanti per media castra vadentes, stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula jumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adjectam, immissis ab Annibale, qui (habuit aliquot) gnari Latinæ linguæ juberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent,

gna.

[blocks in formation]

Lesius

pro se quenque militum in proximos montes fugere: sed eam U. C. 541. celeriter cognitam fraudem, oppressamque magna cæde hostium: A. C. 211. elephantos igni e castris exactos. Hoc ultimum (utcumque initum finitumque est) ante deditionem Capuæ prælium fuit. Me-Seppius distuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno MedixtySeppius Lesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. Ma- ticus Catrem ejus quondam, pro pupillo eo 32 procurantem familiare pua. ostentum, quum respondisset haruspex, summum quod esset imperium Capuæ, perventurum ad eum puerum, 53 nihil ad eam spem agnoscentem, dixisse ferunt, Na tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet! 34 Ea ludificatio veri, et ipsa in verum vertit. nam quum fame ferroque urgerentur, nec spes ulla superesset, iis qui nati in spem honorum erant, honores detrectantibus, Lesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.

33

Annibal

Romam

petere sta

VII. Ceterum Annibal, ut nec hostes elici amplius ad pugnam vidit, nec per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere irrito incepto, et movere a Capua statuit castra. Multa secum quo jam inde ire pergeret volventi, subiit animum impetus, caput ipsum belli Romam petendi : cujus rei semper cupitæ prætermissam occasionem post Cannensem pugnam, et alii vulgo fremebant, et ipse non dissimulabat. Necopinato pavore ac tumultu, non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse. 35 Et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo tuit. omissuros, aut ambos imperatores Romanos, aut alterum ex iis: qui si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum, aut sibi, aut Campanis bene gerendæ rei fortunam daturos esse. Una cura angebat, ne, ubi abscessisset, extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis perlicit, ut litteris acceptis, specie transfugæ castra Romana ingressus, altera parte Capuam clam pervadat. Litteræ autem erant adhortatione plenæ. Profectionem suam, quæ salutaris illis foret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos. Ne desponderent animos: to

32 Procurantem familiare ostentum] Dum sacrum facit expiandi alicujus ostenti causa, quod puero domi oblatum fuerat.

33 Nihil ad eam spem agnoscentem] Nihil agnoscentem in sua et filii sorte, quod tali tantæque spei responderet. ·

34 Ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit] Ludificata fuerat Lesii mater responsum haruspicis, quod tamen verum eventu comprobatum est: si quidem

VOL. II. P. 2,

Lesius summum imperium Capua te
nuit. Sed et ipsa illa ludificatio veri
vaticinii in verum quoque vertit. Tum
enim Lesius ad summum Capuæ magi-
stratum evectus est, quum perditæ et
deploratæ res Campanorum erant.

35 Et si Roma in discrimine esset]
Hæc est altera spes Annibalis; altera,
eaque præcipua causa, cur Romam sibi
petendam putet.

« IndietroContinua »