Immagini della pagina
PDF
ePub

lier, Haud magni ista facimus, inquit. quid enim huic fortune U. C. 542.
non satis est? Alia me cura, ætatem harum intuentem (nam ipsa A. C. 210.
jam extra periculum injuriæ muliebris sum) stimulat. Etate
et forma florentes circa erant Indibilis filiæ, aliæque nobilitate
pari, quæ omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio,
12 Mea populique Romani discipline causa fucerem, inquit, ne
quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur. nunc, ut
id curem impensius, vestra quoque virtus dignitasque facit :
quæ ne in malis quidem oblita decoris matronalis estis. Spe-
ctata deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus
verecunde ac modeste, quam hospitum conjuges ac matres, jus-
sit.

L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, Sponsa Aladeo eximia forma, ut, quacumque incedebat, converteret om-lucii pudinium oculos. Scipio percunctatus patriam parentesque, inter ce servata. cetera accepit, desponsam eam principi Celtiberorum adolescenti: Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, quum interim audiret deperire eum sponsæ amore, ubi primum venit, accuratiore enin sermone quam parentes alloquitur. Juvenis, inquit, juvenem appello, Oratio ad quo minor sit inter nos hujus sermonis verecundia. Ego, quum eum Scisponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset, audirem- pionis. que eam tibi cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo ætatis, (præsertim recto et legitimo amore) et non leasure respublica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponta to com sam impensius amanti vellem, tuo, cujus possum, amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem, qua apud soceros tuos parentesque suos, verecundia: servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor, amicus populo Romano sis: et, si me virum bonum credis esse, quales patrem patruumque meum jam ante hæ gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse; nec ullum in terris populum hodie dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis, aut amicum malis. Adolescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis, pro suo animo atque illius erga se merito, esset. Parentes inde cognatique virginis appellati. qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, cœperunt: haud minorem ejus rei apud se gratiam futuram esse affirmantes, quam redditæ inviolatæ foret

12 Mex populique Romani disciplina] Vel sola cura tuendæ in exercitu meo ejusmodi discipline quæ et me et populum Romanun deceat, me impelle.

ret ad cavendum ne quid violaretur
apud nos, quod usquam gentium san
ctum et inviolatum habeatur.

U. C. 542. virginis. Seipio, quando tanto opere peterent, accepturum šė A. C. 210. pollicitus, poni ante pedes jussit: vocatoque ad se Allucio, Su

per dotem, inquit, quam accepturus a socero es, hæc tibi a me dotalia dona accedent: aurumque tollere, ac sibi habere jussit. His lætus douis honoribusque dimissus domum, implevit populares laudibus meritis Scipionis: Venisse diis simillimum juvenem, vincentem omnia, quum armis, tum benignitate ac beneficiis. Itaque delectu clientium habito, cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem rever

tit.

LI. Scipio retentum secum Lælium, dum captivos obsidesque et prædam ex consilio ejus disponeret, satis omnibus compositis, data quinquereme, captivisque Magone et 13 quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem impositis, nuncium victoriæ Romam mittit. ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusExercet que copiis absumpsit. Primo die legiones in armis quatuor copias Sci- millium spatio decurrerunt: secundo die arma curare et tergere

pio.

ante tentoria jussit: tertio die rudibus inter se in modum justæ pugnæ concurrerunt, 14 præpilatisque missilibus jaculati sunt: quarto die quies data: quinto iterum in armis decursum est. Hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt. Remigium classicique milites tranquillo, in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugne experiebautur. Hæc extra urbem terra marique, corpora simul animosque ad bellum acuebant. Urbs ipsa strepebat apparatu belli, fabris omnium generum in publica officina inclusis. Dux cuncta pari cura obibat. nunc in classe ac navali erat; nunc cum legionibus decurrebat; nunc operibus adspiciendis tempus dabat, quæque in officinis, quæque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti It Tarra- faciebat. His ita inchoatis, refectisque qua quassi eraut muris, dispositisque præsidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus. quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. Et cuncti fere qui cis Iberum incolunt populi, multi etiam 15 ulterioris provinciæ convenerunt. Carthaginiensium duces, primo

conem.

13 Quindecim fere senatoribus] Intellige ex Polybio senatores magnæ Carthaginis.

14 Præpilatis] Quibus rotunda aliqua e ligno vel corio pila præfixa erat, ne pungerent ac vulnerarent: vel, quorum mucro a fabro rotundatus fuerat. Ut ut sit, hæc vox a pila originem ducit.

15 Ulterioris provincia] Nondum Hi

spania ulterior inter provincias Romanas erat. Sed aut eo respicit Livius, quod Publius Cnæusque pater et patruus Africani eam fere jam provinciam fecerant, aut utitur phrasi suo tempori convenientiore. Ceterum veteres editi præferebant, ulterioris Hispaniæ: quæ lectio difficultatem omnem tollit.

ex industria famam captæ Carthaginis compresserunt: deinde, U. C. 542. ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant A. C. 210. verbis. Necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispania interceptam. Cujus rei tam parvæ præmio elatum insolentem juvenem, 16 immodico gaudio speciem magne victoriæ imposuisse. At ubi appropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. Hæc in vulgus jactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium, Carthagine amissa, decessisset.

16 Immodico gaudio] Per immodicum gaudium, quo Carthaginis expugnationem celebrabat, effecisse ut res per se parva speciem magna victoria habere

videretur: quia nempe id necesse erat
magnum videri, de quo tam immodicum
gaudium esset.

VOL. II. P. 2.

[ocr errors]

EPITOME

LIBRI XXVII. LIVIANI.

Cn. Fulvius proconsul cum exercitu ab Annibale ad Herdoneam casus est. Meliore eventu a Claudio Marcello consule adversus eumdem ad Numistronem pugnatum est. inde Annibal noctu recessit. Marcellus insecutus est, et subinde cedentem pressit, donec confligeret. priore pugna Annibal superior fuit, Marcellus insequenti. Fabius Maximus pater consul Tarentinos per proditionem recepit. In Hispania ad Bæculam Scipio cum Asdrubale Amilcaris conflixit, et vicit. inter alia captum puerum regalem eximia forma ad avunculum. Masinissam cum donis dimisit. Claudius Marcellus, T. Quintius Crispinus consules speculandi causa egressi e castris, insidiis ab Annibale circumventi sunt. Marcellus occisus fuit, Crispinus fugit. Res præterea a 1 P. Sulpicio prætore adversus Philippum et Achaos gestas continet. Lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita centum triginta septem millia centum et octo: ex quo numero apparuit_quantum hominum tot præliorum adversa fortuna populo Romano abstulisset. Asdrubal, qui cum exercitu novo transcenderat Alpes, ut se Annibali conjungeret, cum millibus hominum quinquaginta sex casus est, M. Livii consulis ductu, sed non minore opera Claudii Neronis consulis: qui quum Annibali oppositus esset, relictis castris, ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus, Asdrubalem circumvenit.

[ocr errors]

1 P. Sulpicio prætore] Imo proconsule. Vid. supra 1. xxvi. c. 22.

LIBER XXVII.

Į. HIC status rerum Hispaniæ erat. In Italia consul Marcellus, U. C. 542. Salapia per proditionem recepta, Maroneam et Meles de Sam-A. C. 210. nitibus vi cepit. Ad tria millia militum ibi Annibalis, quæ præsidii causa relicta erant, oppressa. Præda (et aliquantum ejus fuit) militi concessa. tritici quoque 1 ducenta quadraginta millia

1

1 Ducenta quadraginta millia modium] cem millia, sunt modii itidem nostrates Modii Parisienses 185000. Centum de- paulo minus 84792.

« IndietroContinua »