Immagini della pagina
PDF
ePub

An

A. C. 209.

attulit? vestræ his copia imminuta sunt, an illorum aucta? U. C. 543. Non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor, nec cum Romanis militibus. corpora tantum atque arma eadem sunt. si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo, aut cohorti abstulisset? 63 Adhuc casis Romanis legionibus gloriabatur. vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus. Clamor inde ortus, ut veniam ejus diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. Ego vero experiar, inquit, milites: et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis, quam petitis. Cohortibus quæ signa amiserant, hordeum dari jussit: centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant, 64 destrictis gladiis discinctos destituit: et ut postero die omnes pedites equitesque armati adessent, edixit. Ita concio dimissa, fatentium jure ac merito sese increpitos; neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse, præter unum ducem: cui aut morte satisfaciendum, aut egregia victoria esset. Postero die armati ornatique ad edictum aderant. Imperator eos collaudat: pronunciatque, a quibus orta pridie fuga esset, cohortesque quæ signa amisissent, se in primam aciem inducturum. edicere jam sese omnibus, pugnandum ac vincendum esse: et adnitendum singulis universisque, ne prius hesternæ fuga, quam hodierna victoria, fama Romam perveniat. Inde cibo corpora firmare jussi, ut, si longior esset pugna, viribus sufficerent. Ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excitarentur animi militum, in aciem procedunt.

XIV. Quod ubi Annibali nunciatum est, Cum eo nimirum, Tertium inquit, hoste res est, qui nec bonam nec malum ferre fortunam prælium. potest. Seu vicit, ferociter instat victis: seu victus est, instaurat cum victoribus certamen. Signa inde canere jussit, copias educit. Pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est: Pœnis ad 65 obtinendum hesternum decus adnitentibus; Romapis ad demendam ignominiam. 66 Sinistra ala ab Romanis, et cohortes quæ amiserant signa, in prima acie pugnabant, et legio vicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et

63 Adhuc casis] Hactenus gloriabatur Annibal cæsas a se Romanas legiones: at nunquam integras fugaverat. Vos ei hoc decus hodie primum dedistis. 64 Destrictis gladiis discinctos destituit] Vulgo districtis: quod verbum recte damnat Gronovius. Districtis enim est impeditis, occupatis varietate rerum. Sed et pro destituit, melius videretur destitui, nempe jussit. Sensus est: stare eos Marcellus jussit per aliquantum temporis, discinctos, cum nudatis et evagimatis gladiis: quod erat pœnæ militaris

genus, memoratum Suetonio quoque in
Augusti vita, c. 24.

65 Obtinendum] Retinendum, conser-
vandum.

66 Sinistra ala... et legio vicesima] Pronunciaverat Marcellus se in primam aciem inducturum eos a quibus pridie fuga orta esset in præcedenti autem pugna fuga oritur a dextra ala, ac deinde duodevicesima legione. Itaque mirum videri debet, quod hic sinistra ala et vicesima legio in prima acie pugnent.

U. C. 542. C. Claudius Nero legati, cornibus præerant: Marcellus mediam A. C. 210. aciem, hortator testisque præsens, firmabat. Ab Annibale Hispani primam obtinebant frontem, et id roboris in omni exercitu erat. Quum anceps diu pugna esset, Annibal elephantos in primam aciem induci jussit: si quem injicere ea res tumultum ac pavorem posset. Et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant, nudaverant una parte aciem. latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum, 67 signo arrepto primi Hastati, manipulum ejus sigui se sequi jussisset. Duxit ubi maxime tumultum conglobatæ belluæ faciebant, pilaque in eas conjici jussit. Hæsere omnia tela, haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu, 68 et tum conferta turba. sed ut non omnes vulnerati sunt; ita in quorum tergis infixa stetere pila, (69 ut est genus anceps) in fugam versi etiam integros avertere. Tum jam nou unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo assequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conjicere eo magis ruere in suos belluæ: tantoque majorem stragem edere, quam inter hostes ediderant, 70 quanto acrius pavor consternatam agit, quam insidentis magistri imperio regitur. In perturbatam transcursu belluarum aciem signa inferunt Romani pedites: et Marcellus. haud magno certamine dissipatos trepidantesque avertunt. Tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam in castra paventes compulsi sunt. Nam super alia quæ terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium cædes facta: cæsa ad octo millia hominum, quinque elephanti. Nec Romanis incruenta victoria fuit. mille ferme et septingenti de duabus legionibus, et sociorum supra mille et trecentos occisi : vulnerati permulti civium sociorumque. Annibal nocte proxima castra movit. Cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum. Speculatores qui prosequerentur agmen missi, postero die retulerunt, Bruttios Annibalem petere.

Vincit

XV. Iisdem fere diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini, et Lucani, et Volscentes, traditis præsidiis Annibalis, quæ in urbibus habebant, dediderunt sese, clementerque a consule, cum verborum tantum castigatione ob errorem præteritum, accepti.

[merged small][ocr errors][merged small]

cepere.

rentum

Et Bruttiis similis spes veniæ facta est: quum ab iis Vibius et U. C. 543. Pactius fratres, longe nobilissimi gentis ejus, eamdem, quæ data A. C. 209. Lucanis erat, conditionem deditionis petentes venissent. Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. ibi ad quatuor millia hominum capta, et ceteræ prædæ aliquantum. Inde Tarentum profectus, in ipsis faucibus portus posuit castra. Fabius Ta naves, quas Livius tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque monium oppugnandorum," oppugnat. partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quæ remis agerentur; ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus vulnerarent monium propugnatores. Eæ naves ab aperto mari, ut urbem aggrederentur, instructæ paratæque sunt. Et erat liberum mare, classe Punica, quum Philippus oppugnare Ætolos pararet, Corcyram transmissa. In Bruttiis interim Caulonis oppugnatores, sub adventum Annibalis, ne opprimerentur, in tumulum a præsenti impetu tutum, ad cetera inopem, se reFabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adjuvit. 71 Præsidium Bruttiorum datum ab Annibale Tarentini habebaut. ejus præsidii præfectus deperibat amore mulierculæ, cujus frater in exercitu Fabii consulis erat. Is certior litteris sororis factus de nova consuetudine Tarentum advenæ locupletis, atque inter populares tam honorati, spem na- proditione ctus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret, ad consulem detulit. quæ quum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga jussus Tarentum transire, ac per sororem præfecto conciliatus, primo occulte animum ejus tentando, dein satis explorata levitate, blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiæ loci, cui præpositus erat. Ubi et ratio agendæ rei, et tempus convenit, miles nocte per intervalla stationum elam ex urbe emissus, ea quæ acta erant, 72 quæque, ut agerentur, convenerant, ad consulem refert. Fabius vigilia prima, dato signo iis qui in arce erant, quique custodiam portus habebant, ipse circuito portu ab regione urbis in Orientem versa occultus consedit. Canere inde tubæ simul ab arce, simul a portu et a navibus, quæ ab aperto mari appulsæ erant; clamorque undique cum ingenti tumultu, unde minimum periculi erat, de industria ortus. Consul interim silentio continebat suos. Igitur Democrates, qui præfectus antea classis fuerat, forte illo loco præpositus, postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo

71 Præsidium Bruttiorum] Id est, cohortem Bruttiorum, quæ in partem veniret tuendæ urbis. Ita sese explicat ipse Livius, quum in tota narratione, tum versus hujus c. finem, his verbis: eum partem muri, qua Bruttiorum cohor

tem præsidium agitare proditionis conci-
liator nunciaverat.

72 Quæque, ut agerentur, convenerant]
Quæque agenda convenerant: ut paulo
ante, ubi et ratio agendæ rei et tempus
convenit.

captuni.

U. C. 543.

A. C. 209. tumultu personare, ut captæ urbis interdum excitaretur clamor, veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret, signaque inferret, 75 præsidium ad arcem, unde maxime terribilis accidebat sonus, traducit. Fabius, quum et ex temporis spatio, et ex silentio ipso (quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox) deductas custodias sensisset; ferri scalas ad eam partem muri, qua Bruttiorum cohortem præsidium agitare proditionis conciliator nunciaverat, jubet. Ea primum est captus murus, adjuvantibus recipientibusque Bruttiis: et transcensum in urbem est. inde et proxima refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur. Tum clamore sublato, sub ortum ferme lucis, nullo obvio armato in forum perveniunt: omnesque undique, qui ad arcem portumque pugnabant, in se converterunt.

XVI. Prælium in aditu fori majore impetu, quam perseverantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non vigore aut viribus corporis, par Romano Tarentinus erat. Igitur pilis tantum conjectis, prius pene quam consererent manus, terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. Duo ex ducibus Nico et Democrates, fortiter pugnantes cecidere. Philomenus, qui proditionis ad Annibalem auctor fuerat, quum citato equo ex prælio avectus esset; vagus paulo post equus errans per urbem cognitus: corpus nusquam inventum est. creditum vulgo est, in puteum apertum ex equo præcipitasse. Carthalonem autem præfectum præsidii Punici, 74 cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem, miles obvius obtruncat. 75 Alii alios passim sine discrimine, armatos inermes, cædunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi interfecti, seu per errorem, seu vetere in eos insito odio, seu ad proditionis famam (ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur) exstinguendam. Tum ab cæde ad diripiendam urbem discursum. millia triginta servilium capitum dicuntur capti: argenti vis ingens faeti signatique: 76 auri octoginta septem millia pondo: signa ta bulæque, prope ut Syracusarum ornamenta æquaverint. Sed

73 Præsidium] Eam militum manum, cum qua locum sibi attributum tueba

tur.

74. Cum commemoratione paterni hospitii... venientem ad consulem] Quum veniret ad consulem, commemorans sibi paternum esse cum eo hospitium. Intelligendus est autem Carthalo id commemorasse, non apud consulem, quem antequam adiret occisus est; sed apud eos quos circa se habebat.

75 Alii alios passim.. cædunt] Si nihil hic mendosum est, alii alios non, ut vul

go, exponetur, hi quidem hos cædunt, illi vero alios; sed, reliqua multitudo militum Romanorum cædunt passim alios quoslibet hostes. At potius suspicaremur vacare vocem alii, quæ obtrudi potuit ab aliquo emendatore, ne scilicet verbum cadunt suo careret nomine, quam optime suppleri possit ex sensu Romani milites.

76 Auri octoginta septem millia pondo] Ponderis nostratis 135937. selibræ, seu marcæ, cum unciis 4.

majore animo generis ejus præda abstinuit Fabius quam Mar- U. C. 543. cellus: qui interroganti scribæ, 77 quid fieri signis vellet, (ingen- A. C. 209. tis magnitudinis dii sunt, 78 suo quisque habitu in modum pugnantium formati) Deos iratos Tarentinis relinqui jussit. Murus inde, qui urbem ab arce dirimebat, dirutus est ac disjectus. Accurrit Dum hæc Tarenti aguntur, Annibal, iis qui Cauloniam obside- Annibal bant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti, dies urbem ferum post noctesque cursim agmine acto, quum festinans ad opem feren-captam dam, captam urbem audisset; Et Romani, inquit, suum Anni- auxilium. balem habent. eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus. Ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, 79 quot constituerat loco, quinque millia ferme ab urbe posuit castra. ibi paucos moratus dies, Metapontum sese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum ejus civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos, impunita iis priora fore, si Metapontum ei cum præsidio Punico prodidissent. Fabius vera, quæ afferrent, esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum, constituit: litterasque ad principes dedit, quæ ad Annibalem delatæ sunt. Enimvero lætus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque cæsa consulenti deos haruspex, cavendum a fraude hostili et ab insidiis, prædixit. Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi ut cunctantem hortarentur, repente comprehensi, metu gravioris quæstionis, detegunt insidias.

inanis se

XVII. statis ejus principio, qua hæc agebantur, P. Scipio Hispaniæ in Hispania, quum hiemem totam reconciliandis barbarorum res, Roanimis, partim donis, partim remissione obsidum captivorumque cunda. absumpsisset; Edesco ad eum, clarus inter duces Hispanos, ve nit. Erant conjux liberique ejus apud Romanos. Sed præter eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quæ Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio, traxit eum. Eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniæ principibus, cum omni popularium manu, reli

77 Quid fieri signis vellet, ingentis magnitudinis dii sunt] An ounia Tarentina signa ingentis magnitudinis erant, nec quemquam deorum exhibebant, nisi in modum pugnantis formatum ? Jam vero Plutarchus, qui in tota hac narratione Livium intuitus est, inque multis vertit, longe elegantius rem narrat. Facit enim scribam interrogantem, non quid de signis, sed quid de diis Tarentinorum fieri vellet Fabius. Unde optime quadrat Fabii responsum jubentis deos iratos Tarentinis relinqui, Omnino

videtur esse aliquid in hisce Livii verbis
depravatum aut omissum, quod tamen
haud facile quis corrigat suppleatve.

78 Suo quisque habitu in modum pu-
gnantium formati] Ita formati in pugnan-
tium modum, ut tamen suum quisque
habitum peculiarem et propria insignia
retineret.

79 Quo constituerat loco] Quo loco constituerat agmen, sive stare jusserat. Si quis malit constiterat, non magnopere repugnabimus,

« IndietroContinua »