Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 543. cto Asdrubale, secedendi in imminentes castris ejus tumulos, A. C. 209, unde per continentia juga tutus receptus ad Romanos esset. Asdrubal quun hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua cœpissent, fluerent; dimicare quamprimum statuit. Scipio avidior etiam certaminis erat, quum spe, quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam jungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque, quam simul cum universis, malebat. Ceterum, etiam si cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam quum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniæ ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone, navales socios terrestribus copiis addidit. Et armorum affatim erat captorum Carthagine, et quæ post captam eam fecerat, tanto opificum numero incluCum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus (jam enim et Lælius redierat ab Roma, sine quo nihil majoris rei motum volebat) ducere ad hostem pergit. Per omnia pacata eunti, ut cujusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis Indibilis et occurrerunt. Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut Mandoni- barbarus stolide incauteque, sed potius cum verecunda gravitadeficiunt. te: propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam

us ad Rom.

So.

glorianti ea velut ad primam occasionem rapta. Scire enim se, transfugæ nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse. neque eum se reprehendere morem hominum, 80 si tamen anceps odium causa, non nomen faciat. 81 Merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque, et omnis generis injurias in se atque populares. Itaque corpus duntaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum jam pridem ibi esse, ubi 82 jus ac fas crederent coli. Ad deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque injurias pati. Se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum, nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde opera eorum pretium faceret. Ita prorsus respondet facturum Romanus; nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset. Productæ deinde in conspectum iis

80 Si tamen anceps odium] Si tamen geminum illud odium tum a veteribus socii, tum a novis, causa uniuscujusque inspecta, non nomen ipsum transfugæ faciat.

81 Merita inde sua in... Carthaginienses avaritiam contra eorum] His dat lucem Polybius. Post victos hostes, inquit, (id est, post cladem Scipionum) Asdrubal Gisgonis filius eo amentiæ pro

cessit, ut ab uno e sociis tota Hispania fidelissimo Indibile, qui Carthaginiensium causa olim regno ejectus, et ob fidem in eos ac benevolentiam nuper in regnum restitutus fuerat, pecunius fiagitare non dubitaverit. Quod quum ille facere neglexisset... Asdrubal conficta adversus eum calumnia, filias suas obsides dare ipsum coegit.

82 Jus ac fas] Vid. not. 17. ad i. 32.

conjuges liberique lacrymantibus gaudio redduntur: atque eo U. C. 543. die in hospitium abducti. postero die accepta fides, dimissique A. C. 209. ad copias adducendas. Iisdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.

tendit Sci

XVIII. Proximus Carthaginiensium exercitus Asdrubalis Ad Asdruprope urbem Bæculam erat. pro castris equitum stationes habe- balem conbat. In eas velites 83 antesignanique, et qui primi agminis erant, pio. advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset. In castra trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis illata. Atque illo quidem die, irritatis tantum ad certamen animis, castra Romani posuerunt. Nocte Asdrubal in tuinulum copias recipit, plano campo in summo patentem: 84 fluvius ab tergo: ante circaque velut ripa præceps oram ejus omnem cingebat. Suberat et altera inferior 85 summissa fastigio planities. eam quoque altera crepido haud facilior in ascensum ambibat. In hunc inferiorem campum postero die Asdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas, leviumque armorum Baleares et Afros demisit. Scipio circumvectus ordines signaque, ostendebat, hostem prædamnata spe æquo dimicandi campo, captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis armorumque, stare in conspectu. sed altiora mania habuisse Carthaginem, quæ transcendisset miles Romanus. Nec tumulos, nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. 86 ad id fore altitudines, quas cepissent hostes, ut per præcipitia et prærupta salientes fugerent eam quoque se illis fugam clausurum. Cohortesque duas, alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, jubet; alteram, viam insidere, quæ ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam, infimo stantem supercilio, ducit. Per aspreta primo, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde ut Aggredisub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens ef- tur hostem. fusa est in eos: ipsi contra, saxa, quæ locus strata passim, 87 omnia ferme missilia, præbet, ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immista armatis. Ceterum, quanquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, assuetudine tamen succedendi muros, et pertinacia animi, subie

[blocks in formation]

U. C. 543. runt primi. Qui simul cepere aliquid æqui loci, ubi firmo conA. C. 209. sisterent gradu, levem et concursatorem hostem, atque intervallo tutum, quum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eumdem ad cominus conserendas manus, expulerunt loco, et cum cæde magna in aciem altiori superstantem tumulo impegere. Inde Scipio, jussis adversus mediam evadere aciem victoribus, ceteras copias cum Lælio dividit; atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, jubet. ipse ab læva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit. Inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt. Hoc tumultu et Lælius subiit: et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, 88 laxata prima acies, locusque ad evadendum et mediis datus est, qui per tam iniquum locum, stantibus integris ordinibus, elephantisque ante signa locatis, nunquam evasissent. Quum ab omni parte cædes fieret, Scipio, qui lavo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda hostium latera pugnabat. Et jam ne fugæ quidem patebat locus. nam et stationes utrimque Romanæ dextra lævaque insederant vias: et portam castrorum ducis principumque fuga clauserat; addita trepidatione elephantorum, quos territos æque atque hostes timebant. Cæsa igitur ad octo millia hominum.

Vincit.

Scipio ve

tat se re

gem appellari.

XIX. 89 Asdrubal jam antequam dimicaret pecunia rapta, elephantisque præmissis, quam plurimos poterat de fuga excipiens, præter Tagum flumen ad Pyrenæum tendit. Scipio castris hostium potitus, quum præter libera capita omnem prædam militibus concessisset, in recensendis captivis decem millia peditum, duo millia equitum invenit. ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit: Afros vendere quæstorem jussit. Circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum, et pridie captorum, regem cum ingenti consensu appellavit. Tum Scipio, silentio per præconem facto, sibi maximum 90 nomen Imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent. regium nomen alibi magnum, Roma intolerabile esse. 91 Regalem animum

38 Laxata prima acies] Laxata est prima acies Panorum, locusque datus est ad subeundum in altiorem tumulum mediæ quoque Romanorum aciei: quæ nunquam subiisset, si stetissent in tegri hostium ordines, elephantique ante signa locati mansissent.

89 Asdrubal jam antequam] Asdrubal, pecunia rapta jam antequam dimicaret; elephantisque præmissis, postquam fugæ initium fieri vidit. Non enim elephantos dimisit ante pugnam, ut patet ex iis quæ modo a Livio narrata sunt.

90 Nomen Imperatoris... quo se mi

lites sui appellassent] Hic nomen Imperatoris accipiendum est, non vulgari sensu pro duce tantum exercitus, sed pro eo duce, qui_hostibus maguo prælio fusis a militibus Imperator salutatus est: prisco erga duces honore, inquit Tac. I. iii. Ann. c. 74. qui bene gesta republica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur. Hujus acclamationis sensus ac mens erat, ut milites dignum sibi imperatorem contigisse testarentur. Ei demum jure concedebatur illa appellatio, qui decem millia hostium occidisset.

91 Regalem animum in se esse ... ta

in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, tacite U. C. 543. judicarent; 92 vocis usurpatione abstinerent. Sensere etiam A. C. 209. barbari magnitudinem animi; cujus miraculo nominis alii mortales stuperent, id 93 ex tam alto fastigio aspernantis. Dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos, quos vellet, eligere Indibilem jussit. Quum Afros venderet jussu imperatoris quæstor, puerum adultum inter eos forma insigni, quum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem quum percunctaretur Scipio, quis, et cujas, et cur id ætatis in castris fuisset; Numidam esse, Massiva ait: Massivam populares vocare. orbum a patre relictum, apud Numida. maternum_avum Galam regem Numidarum 94 eductum, cum avunculo Massinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam trajecisse. Prohibitum propter ætatem a Massinissa, nunquam ante prælium iniisse. Eo die quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in aciem exisse: ibi prolapso equo effusum in præceps, captum ab Romanis esse. Scipio quum asservari Numidam jussisset, quæ pro tribunali agenda erant, peragit. inde quum se in prætorium recepisset, vocatum eum interrogat, Remittitur elletne ad Masinissam reverti? Quum effusis gaudio lacrymis a Scipione cupere vero, diceret; tum puero annulum aureum, 95 tunicam culum Malato clavo cum Hispano sagulo, et aurea fibula, equumque orna- siniss am. tum donat, jussisque prosequi quoad vellet equitibus, dimisit.

ad avun

XX. De bello inde consilium habitum : et auctoribus quibusdam, ut coufestim Asdrubalem persequeretur, anceps id ratus, ne 96 Mago atque Asdrubal cum eo jungerent copias, præsidio tantum ad insidendum Pyrenæum misso, ipse reliquum æstatis recipiendis in fidem Hispaniæ populis absumpsit. Paucis post prælium factum ad Bæculam diebus, quum Scipio rediens jam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset; Asdru- Asdrubali bal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Asdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, gunt Asconjunconsilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. Ibi drubal G. conferentibus, quid in cujusque provinciæ regione animorum F. et MaHispanis esset, unus Asdrubal Gisgonis, ultimam Hispaniæ oram, quæ ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse, eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat. In

cite judicarent] Permittit Hispanis Scipio, velintne tacite judicare regalem in se animum esse; non id ipse de se affirmat, quod esset arrogantiæ.

92 Vocis usurpatione abstinerent] Nomen ipsum regis sibi deterre, se nomine regis compellare ne vellent.

93 Ex tam alto fastigio] Quasi ex alto despicientis hujus nominis magnitudinem, velut infra se positam.

94 Eductum] Sie Livius supra 1. xxi. c. 43. Au me, in prætorio patris. eductum. Et Terentius Andr. Act. I. Sc. 5. bene et pudice cjus doctum atque eductum. ingenium. Et alibi sæpi

us.

95 Tunicam luto clavo] Vid. not. 14. ad l. ix. c. 7.

96 Mago atque Asdrubal] Lege atque aller Asdrubal.

A. F. se

go.

A. C. 209.

Pœnorum

U. C. 543. ter Asdrubalem alterum et Magonem constabat, beneficiis Sci•pionis occupatos omnium animos publice privatimque esse: nec consilia. transitionibus finem ante fore, quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispania amoti, aut traducti in Galliam foren. Itaque, etiamsi senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Asdrubali fuisse in Italiam, ubi belli caput rerumque summa esset; simul, ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. exercitum ejus quum transitionibus, tum adverso prælio imminutum, 97 Hispanis repleri militibus. Et Magonem, Asdrubali Gisgonis filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baleares trajicere. Asdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire: nec cum Romanis manus conserere. Masinissæ ex omni equitatu quod roboris esset, tria millia equitum expleri: eumque vagum per 98 citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari. His decretis, ad exsequenda quæ statuerant duces digressi. Hæc eo anno in Hispania acta. Romæ fama Scipionis indies crescere. Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute, gloriæ tamen esse. Fulvii senescere fama. Marcellus etiam adverso rumore esse, super quam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Annibale media æstate Venusiam in tecta milites abduxisset. Inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. Is jam a prima pugna, quæ adversa fuerat, assiduis concionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et jam de imperio abrogando ejus agebat: quum tamen necessarii Claudii obtinuerunt, ut relicto Venusiæ legato, Marcellus Romam rediret 99 ad purganda ea quæ inimici decernerent; nec de imperio ejus abrogando, absente ipso, ageretur. Forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam, et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.

XXI. Actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est, inAccusatur genti concursu plebisque et omnium ordinum. Accusavitque Marcellus. tribunus plebis, non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem. Fraude eorum et cunctatione fieri, ut Annibal decimum jam annum Italiam provinciam habeat; diutius ibi quam Carthagine vixerit. Habere fructum imperii prorogati Marcello populum

97 Hispanis repleri militibus] Supple,
oportere: quæ vox lutet quodammodo
inclusa ineundum, quod in præce-
denti membro reperitur. Idem dictum
puta de aliis omnibus verbis infiniti
modi, quæ in hac eadem oratione dein-
ceps occurrunt, in Baleares trajicere.
in Lusitaniam abire, &c. Sic plane 1.
xxvi. c. 32. Cum tyrannis bellum geren-
dum fuisse. et urbem recipi, non capi.

...

98 Citeriorem Hispaniam] Quum hic Pœni loquantur, ea quæ dicitur hoc loco citerior Hispania intelligenda videtur quam Romani vocabant ulteriorem, nempe ab Ibero amne ad Oceanum.

99 Ad purganda ea quæ inimici decernerent] Ad purganda crimina, quibus freti inimici graves et atroces in eum sententias dicerent.

« IndietroContinua »