Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534. squalida et prope 43 efferata corpora varie movebant. Ea P. A. C. 218. Cornelio consuli causa fuit, quum Pisas navibus venisset, exerCornelius citu a Manlio Atilioque accepto tirone, et in novis ignominiis

Cos. ei ob

viam ve

nit.

Cornelius milites suos adportatur.

tem se secuturos ratus.

trepido, ad Padum festinandi: ut cum hoste nondum refecto
manum consereret. sed quum Placentiam consul venit, jam ex
stativis moverat Annibal: Taurinorumque unam urbem, caput
gentis ejus, 44 quia volentes in amicitiam non veniebant, vi ex-
pugnarat: junxissetque sibi non metu solum, sed etiam volun-
tate Gallos accolas Padi, ni, eos circumspectantes defectionis
tempus subito adventus consulis oppressisset. Et Annibal mo-
vit ex Taurinis, incertos quæ pars sequenda esset Gallos, præsen-
Jam prope
in conspectu erant exerci-
tus, convenerantque duces, 45 sicut uterque inter se nondum sa-
tis noti, ita jam imbutus uterque quadam admiratione alterius.
Nam Annibalis et apud Romanos, jam ante Sagunti exscidium,
celeberrimum nomen erat: et Scipionem Annibal eo ipso, quod
adversus se dux potissimum lectus esset, præstantem virum cre-
debat. Et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in
Gallia, obvius fuerat in Italiam transgresso Annibali; Annibal,
conatu tam audaci trajiciendarum Alpium, et effectu. Occupa-
vit tamen Scipio Padum trajicere, et ad Ticinum annem motis
castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum
causa, talem orationem exorsus est:

XL. Si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos. quid enim adhortari referret, aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen 46 non ægre vicissent, aut eas legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus, confessionem cedentis ac detrectantis certamen pro victoria habui? Nunc, quia ille exercitus Hispania provincia scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus popu lusque Romanus voluit; ego, ut consulem ducem adversus Annibalem ac Panos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli: novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. Ne genus belli, neve hostem ignoretis; cum iis est vobis, milites, pugnandum, quos terra marique priore bello vicistis: a quibus stipendium per viginti annos exegistis: a quibus capta belli præmia, Siciliam ac Sardiniam habetis. Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui victoribus et

43 Efferata] Propter squallorem, et omissum tanto tempore omnem corporis cultum, aliquid torvi ferique præferentia. Supra ii. 23. Promissa barba et gapilli efferaverant speciem oris,

44 Quia volentes in amicitium non veniebant] Nempe oppidani,

45 Sicut uterque inter se nondum satis noti, ita jam imbutus uterque] Prius illud uterque vacat, et delendum videtur.

46 Non agre vicissent] Modeste loquitur de hac equestri victoria, ut quæ multo sanguine, si numerum pugnantium spectes, Romanis steterit.

A. C. 218.

victis esse solet. Nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse U. C. 534. est, pugnaturi sunt: nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detrectavere, eos 47 duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis (48 quum plures pene perierint quam supersunt) plus spei nactos esse. At enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. Effigies, imo umbra hominum; fame, frigore, illuvie, squallore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque. ad hæc, perusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis. reliquias extremas hostium, non hostes habebitis. Ac nihil magis vereor, quam ne, antequam vos cum hoste pugnaveritis, Alpes vicisse Annibalem videantur. Sed ita forsitan decuit, cum fœderum ruptore duce ac populo, deos ipsos, sine ulla humana ope, committere ac 49 profligare bellum: nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.

XLI. Non vereor, ne quis me hoc 50 vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo affectum esse. Licuit in Hispaniam provinciam meam, quo jam profectus eram, cum exercitu ire meo: ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem, et Asdrubalem potius quam Annibalem hostem, et minorem haud dubie molem belli. Tamen, quum præterveherer navibus Galliæ oram, ad famam hujus hostis in terram egressus, præmisso equitatu, ad Rhodanum movi castra. Equestri prælio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi: peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia assequi terra non poteram; regressus ad naves, quanta maxima celeritate potui, tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus Alpium obvius fui. Huic timendo hosti utrum, quum declinarem certamen, improvisus videor incidisse; an occurrere in vestigiis ejus? lacessere ac trahere ad decernendum? Experiri juvat, utrum alios derepente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit; an iidem sint, qui ad Egates pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce 51 duo

47 Duabus partibus] Duabus tertiis partibus.

48 Quum plures pene perierint quam supersunt] Male additur pene. Duabus enim e tribus partibus amissis, non possunt non periisse plures. Delenda est igitur hæc vocula, quæ videtur orta esse ex repetitione primarum litterarum sequentis verbi perierint.

49 Profligare] Promovere et prope finem adducere.

50 Vestri adhortandi causa] Videretur ratio grammaticarum legum, postulare vel vestri adhortandorum, vel vos

VOL. II. P. I.

adhortandi. Sed hanc loquendi formam
compluribus ex probatissimo quoque
scriptore exemplis tuentur Sanctius in
Minerva, 1. iii. c. 8. et auctor Novæ
Methodi linguæ Latinæ in observationi-
bus ad Gerundia.

51 Duodeviceris denariis æstimatos
emisistis] Oratorie dictum. Scilicet
Carthaginienses ad Erycem inclusi, duo-
devicenos in capita denarios, ut emitte-
rentur, pendere coacti fuerant. Duo-
deviceni denarii sunt amplius duæ ar-
genti unciæ nostrates.

U. C. 534. devicenis denariis æstimatos emisistis: et utrum Annibal hic sit A. C. 218. æmulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an 52 vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus; quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe, patremque, et fadera Amilcaris scripta manu. qui jussus a consule nostro, præsidium deduxit ab Eryce: qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens marensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim: sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos, ultimo supplicio humanorum, fame interficere: licuit victricem classem in Africam trajicere, atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere. Veniam dedimus precantibus: emisimus ex obsidione: pacem cum victis fecimus: 53 tutela nostræ deinde duximus, quum Africo bello urgerentur. Pro his impertitis furiosum juvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc nobis, et non pro salute esset certamen! Non de possessione Siciliæ ac Sardinia, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia nobis est pugnandum: nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliæ sunt, quas dum superat, comparari nova possint præsidia. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana mania pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed conjugem ac liberos parvos armis protegere putet: nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam 54 illius urbis ac Romani imperii fore.

Annibal

XLII. Hæc apud Romanos consul. Annibal rebus prius, rebus pri- quam verbis, adhortandos milites ratus, circumdato ad spectacuverbis mi- lum exercitu, captivos montanos vinctos in medio statuit, armislites hor- que Gallicis ante eorum pedes projectis, interrogare interpretemn

tatur.

jussit, ecquis, si vinculis levaretur, armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet? Quum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et dejecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. ut cujusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultaus, cum sui

52 Vectigalis stipendiariusque] Sæpe hæ duæ voces eodem sensu usurpantur, ut infra xxxvii. 55. Tamen, si accuratam proprietatem quærimus, eo differunt, quod stipendiarii sunt ii, qui certum pecuniæ frumentive aut cujuslibet rei modum pendere debent; vectigales,

qui incertum, v. g. decumas fructuum.

53 Tutela nostra deinde duximus] Ad tutelam nostram pertinere existimavimus. Sic fere 1. xxiv. c. 22. quæ suæ fidei tutelæque essent.

54 Illius urbis] Vel delenda est vox illius, vel mutanda in ipsius.

1

moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is U. C. 534. habitus animorum non inter ejusdem modo conditionis homines A. C. 218. erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis, quan bene morientium fortuna laudaretur.

XLIII. 55 Dum sic 56 aliquot spectatis paribus affectos di- Ejus ora misisset, concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: tio. 57 Si, quem animum in alienæ sortis exemplo paulo ante habuistis, eumdem mox in æstimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites: neque enim spectaculum modo illud, sed quædam veluti imago vestræ conditionis erat. Ac 58 nescio an majora vincula majoresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit. 59 Dextra lævaque duo maria claudunt ; nullam, ne ad effugium quidem, navem habentibus. circa Padus amnis, major ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitæ. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, qua necessitatem pugnandi imposuit, premia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent. quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agite, cum diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in 60 vastis Lusitania Celtiberiaque montibus, pecora consectando, nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis. tempus est jam, opulenta vos ac ditia stipendia facere, et magna operæ pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque, et tot armatas gentes, emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit: hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore. sæpe et contemptus hostis cruentum certamen edidit, et inclyti populi regesque 61 perlevi momento victi sunt.

55 Dum sic] Lege Quum.

56 Aliquot spectatis paribus] Postquam aliquot paria pugnantum spectata fuerant.

57 Si, quem animum] Si, quo animo spectavistis alienæ sortis exemplum, sive sortem captivorum vestrorum, quæ vobis in exemplum proponebatur, eodem animo judicaveritis de fortuna vestra, et sic statueritis, vincendum vobis esse, aut bene moriendum, vicimus, milites.

58 Nescio an] Supple, non.

59 Dextra lavaque] Hic sunt aliqua, quæ paululum conturbent. Duo maria claudunt, nullam.... navem habentibus.

Hoc omnino inconcinnum. Jam vero
quæ sequuntur, non sibi accurate re-
spondent, circa et ab tergo: nec magis
Padus circa eos fuit, quam Alpes et ma-
ria. Videmus legere debere habentes
pro habentibus, et contra, id est, ex ad-
verso, pro circa. Sic exurgit integra et
omnibus numeris suis absoluta oratio:
dextra lavaque duo maria claudunt, nul-
lam ne ad effugium quidem navem haben-

tes.

Contra Padus amnis, major ac vio-
lentior Rhodano. Ab tergo Alpes urgent.
60 Vastis] Desertis et inopibus.
61 Perlevi momento] Levissima impul
sione, parvo molimine, facile.

U. C. 534. Nam, dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est, cur A. C. 218. illi vobis comparandi sint? Ut viginti annorum militiam ve

stram cum illa virtute, cum illa fortuna, taceam; ab Herculis columnis, ab Oceano, terminisque ultimis terrarum, per tot ferocissimos Hispaniæ et Galliæ populos vincentes huc pervenistis. pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa æstate caso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me, in prætorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispania Galliæque, victorem eumdem, non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? cui si quis demptis signis Panos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi astimo, milites, quod nemo vestrum est, cujus non ante oculos ipse sæpe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me millies donatisque, alumnus prius omnium vestrum, quam imperator, procedam acie adversus ignotos inter se, ignorantesque.

XLIV. Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris: veteranum peditem, generosissimarum gentium 62 equites frenatos et infrenatos, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses, quum ob patriam, tum ob iram justissimam pugnaturos. Inferimus bellum, infestisque signis descendimus in Italiam; tanto audacius fortiusque pugnaturi, quanto major spes, major est animus inferentis vim quam arcentis. Accendit præterea animos et stimulat dolor, injuria, indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde 63 vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis: deditos ultimis cruciatibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens, sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bēllum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere æquum censet: circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos ne excedamus: neque eos, quos statuit, terminos observat. Ne transieris Iberum: ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. 64 Ad Iberum est Saguntum: nusquam te vestigio moveris.

62 Equites frenatos et infrenatos] Numidæ, qui plurimi in equitatu Annibalis erant, equis infrenatis utebantur. Hinc apud Virgilium, Numidæ infreni.

63 Vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis] Vid. not. 99. ad c. 30. supra. 64 Ad Iberum est Saguntum] Saguntum, ipso teste Livio, supra c. 7. ultra Iberum situm est, a cujus amnis ostio distat 90. fere passuum millibus. Li

benter legeremus, cis Iberum est Saguntum, ut hæc intelligerentur dicta ex persona Pœnorum. Romanus vetuit transiri Iberum. Respondet Pœnus: at eum amnem non transeo, dum Saguntum oppugno. Etenim cis Iberum (si spectes ulteriorem Hispaniam et Pœnos) est Suguntum. Romanus in respondendo voluntatem affert pro ratione: nusquam te vestigio moveris: id est, sta in

« IndietroContinua »