Immagini della pagina
PDF
ePub

S

nos.

mano gessere. Nam neque validiores opibus ullæ inter se ci

.
vitates gentesque contulerunt arma; neque his ipsis tantum
unquam viriuin aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter
se, sed expertas primo Punico conserebant bello: et adeo va-
ria belli fortuna, ancepsque Märs firit, 1 ut propius periculo
fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt,
quam viribus ; Romanis indignantibus, quod victoribus victi

2 ultro inferrent' arma ; Pænis, quod 5 superbe avareque creAnnibal o- derent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Annibalem din jurat annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri, Amilcari ut Roma

duceretur in Hispanjam, quein perfecto 4 Africo bello exerci-
tum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris

jurejurando adactum, se,quum primum posset, hostem fore Amilcansania populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia belluin Ro. Sardiniaque amissæ. nam et . Siciliam nimis celeri desperatione

rerum concessam ; et 6 Sardiniam inter motum Africæ fraude
Romanorum, stipendio etiam superimposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recen-
tem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novein
annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret
majus eum, quam quod gereret, agitare in animo belluin; et,

si diutius vixisset, Amilcare duce Pænos arma Italiæ illaturos Noritur. fuisse, quæ Annibalis ductu intulerunt. 7 Mors Amilearis per

opportuna, et pueritia Annibalis, distulerunt bellum.- Medins Asdrubal Asdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium gener ei

obtinuit, flore ætatis (uti ferunt) primo Amilcari conciliatůs; succedit.

gener inde ob altam indolem provecto annis adscitus ; et, quia

[merged small][ocr errors]

manu me. dialur.

[ocr errors]

1 Ut propius periculo fuerint, qui ti- post cladem ad I'gates insules, cas $12-
derunt] Ut melius intelligatur hæc sèn: perfuisse vires, ut bellum adhuc tolerare,
tentia, lege ea quæ de Cannensi clade aut certe melioribus conditionibus fire
disserit noster, intra xxii. 54. Propiores possent.
periculo fuere post Čannensem cladem 6 Sardiniam ... interceptam). Roma-
Romani, quam erant Pæni post pugnam ni ex quibusdam, seu veris, seu ad teme
in Africa cui Annibal succubuit. Ideo pus fictis irarum causis, bellum Cartha-
cessere Carthaginienses, non quia najus giniensibas tuny decreverunt, quum hi
periculuiu erat, sed quia ipsi minores ex Afrieo bello vik berre enrersissent.
animos gessere.

Ita Carthaginienses bellum gravissimum
2 Ultro] Vid. not. 5. ad i. 5. ii alieno tempore suscipere nolentes, non

3 Superbe avareque] Hæc spectant modo cessere Sardinia, sed etiam, po-
præcipue ad Sardiniam, ut mox dicetur,--stulantibus Romanis, ad priorem sum-
à Romanis interceptam.

mam, quam pepigerant fædere ad Æga-
4 Africo bello] Quod Amilcare duce, tes insulas icio, adjecerunt argenti ta-
Carthaginiensis cum mercenaris militia lenta miile ducenta
bus in Africa gesserunt.

7 Mors Amilcuris] Amilcar in prælio
5 Sicițiam.., concessam] Pace ad quodam adversus Vetlovies, ferocissimos
A gates insulas. Nimis celeri despera- Hispaniæ populos, fortissime dimicans
tione rerum. Nimium citu desperantibus occubuit. Quidam eum fugientem, flu-
de sumina republica Carthaginiensibus 'minus, in quod ingredi coactus fuerat,
Judicabat nempe Amilcar suis, etiam vorticibus raptum perisse tradunt.

[ocr errors]

gener erat, 8 factionis Barcinäe opibus, quæ apud milites plebenique plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is plura consilio amicitiam principum

vi gerens, hospinovis gentibus, quam bello aut armis rem Carthaginiensen

Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. barbarus eum quidam Og itur. palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit, comprehensusque ab circumstantibus, haud alio quam si evasisset' vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Asdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, fædus renovaverát populus Romanus, ut 9 finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Asdrubalis locum haud dubia res fuit, quin 10 prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Annibal in prætorium Ei succe

. delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu dit Amni.

bal. appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc 11 vixdum puberem Asdrubal litteris ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Annibal, atque in paternas 12 succederet opes. Hanno alterius factionis princeps, Et æquum postulare videtur, inquit, Asdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum. Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, Florem atatis, inquit, Asdrubal, quem ipse patri Annibalis, fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet, nos tamen minime decet jurentutem nostram pro

militari

8 Factionis Barcinæ] Amilcar cogno- 10 Prærogativam militarem] Sufframinabatur Barca. Hinc nomen factio- giui ante a militibus latum.

Vid. not. ni Barcinæ.

1. ad c. 51. I. iii. supra. 9 Finis utriusque imperii esset amnis 11 Virdum puberem] Non facile intel. Iberus) Hæc non ita accipienda 'sunt, ligitur quomodo Livius vixdum puberem quasi tota trans Iberum Hispania Car., appellare possit juvenem eum, qui, ut thaginienses, tota cis Iberum Romani ex ipsius narratione colligitur, annum dominarentur. Ex iis enim quæ infra tunc 22. ætatis excesserat. Annibal nomemorantur patet, multos trans Iberum vem ferme annorum erat, quum Amilcar populos Penis non paruisse, Romano-" in Hispaniam trajecit: novem annis in rum autem ditionis vix quicquam cis Hispania rem gessit Amilcar : octu ferIberum fuisse : qui etiam nullum im- me annis imperiuin obtinuit Asdrubal, peratorem, nullos milites in ea regione ex quibus si triennium detraxeris, quo tunc temporis habebant, ut observat sub eo imperatore meruit Annibal, etfi. Cato in oratione ad exercitum I. xxxiv, citur Annibalem, tunc quum ab Asdrup infra, c. 13. Cavebatur tantuni, ne

bale arcessitus est, annum 23. egisse. quicquam in ea quæ trans Iberum essent 12 Succederet) Melius fortasse succre. Romani, aut in ea quæ cis Iberum es- sceret: id est, sensim crescendo sibi sent Pæni sibi juris arrogarent; neve viam faceret ad eamdem, potentiamo alteruler populus eum amnein belli cau- quam pater Amilcar obtinuerat. . sa transiret.

rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Amilcaris filius nimis sero imperia immodica, et regni paterni speciem videat; et, cujus regis genero hæreditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serciumus? Ego istum juvenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere æquo jure cum ceteris censeo: ne quan. doque parvus hic ignis incendium ingens ersuscitet.

iv. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebanAnnibalis tur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Missus dites et in- Annibal in Hispaniam, primo statim adventu omnem exercitum Senium.

in se convertit. 13 Amilcarem viventem redditum sibi veteres

milites credere ; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, os habitam oris, lineamentaque intueri. deinde brevi effecit, ut

pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam irgenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres, utrum imperatori, an exercitui carior esset. neque Asdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agenduin esset : neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore ant corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potiouisque, desiderio naturali, non voluptate, modus finitus : vigiliarum somnique, nec die, nec nocte, discriminata tempora : id quod gerendis rebus superesset, quieti datum. ea neque molli strato, neque silentio 14 arcessita. multi sæpe militari sagulo opertum humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi 15 conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in prælium ibat: ultimus conserto prælio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religion Cum hac indole virtutum atque vitiorum, triennio sub Asdrubale imperatore meruit; nulla re, quæ agenda videndaque magno

futuro duci esset, prætermissa. Annibalbel- V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei lum inferre provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil Saguntinis statuit. prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Amilcarem, deinde

Asdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre belluin statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie

:

[ocr errors]

15 Amilcarem viventem) Elegantius 15 Conspiciebuntur] Conspicua erant. videretur, quod habeat quidam scripti, Sic 1. i. c. 47. Quid te ut regium juveAmilcarea juvenem.

nem conspici sinis ? et l, XXXV, C. 52. 14 Arcessita] Invitata, conciliata. Regem conspici . ., debere.

Romana arma movebantur, in Olcadum fines prius (ultra Ibe-Sed prius rum ea gens 16 in parte magis, quam in ditione Carthaginien- varios Hi

spania po. sium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed

pulos subir rerum serie, finitimis domitis gentibus, 17 jungendoque, tractus git. ad id bellum videri posset. 18 Carteiam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio imposito imperium accepere. victor exercitus, opulentusque præda, Carthaginem Novain in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos, promotum bellum. Hermandica et Arbacala 19 Carteiorum urbes vi captæ. Arbacala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos: adortique Annibalem regressum ex Vaccæis, haud procul Тago flumine agmen grave præda turbavere. Annibal prælio abstinuit

, castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit : 20 valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos

. aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, 21 ele- ! phantos ante quadraginta disposuit.' Carpetanorum 22 cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere: invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et quod metu cessisse credebant hostem, 23 id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato, passinı sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripæ 24 vis ingens equitum in flumen immissa : medioque alveo haudquaquam

16 In parte magis, quam in ditione) eo intervallo a ripa castra communisset, Magis intra limites fædere Romano Car- ut locum wd transgrediendum annern thaginiensibus definitos, quam in eorum hostes haberent. ditione, seu potestate.

21 Elephantos ante quadragintaj Ante 17 Jungendoque] Ut partis bello re- peditum agmen elephantos quadragiuta gionibus jungeret Saguntinum agrum, collocavit. Sed Mss suadent legen. qui Punicum imperium quodammodo dum, peditum agmen in ripa et clephundenormaturus erat.

tos (quadraginta autem erant) disponit. 18 Carteiam). Imo Altheum ex Poly. 22 Cum appendicibus Olcadum Vacbio. Carteia sita fuit in ora Oceani, ad caorumque] Cum adjunctis sibi Olcadi. fretum Herculeum. Ea autem urbs, de bus et Vaccæis, qui quidem appendicis qua hic agitur, quum dicatur fuisse gen- loco erant, quum Carpetani præcipuuin tis Olcadum caput, non potuit longe robur exercitus essent. abesse a Carthagine nova.

23 Id morari victoriam rati quod in. 19 Carteiorum urbes] Imo Vaccæorum, teresset amnis Rati id unum sibi mora teste Polybio. Igitur aut reponendum esse ad victoriam, quod amunis interpo hîc Vaccæorum nomen, aut legendum situs hostem a se dirimeret. horum.

24 Vis ingens equitum in flumen immisur 20 Valloque ita producto] Et quuni ita sa} Ab Annibale. longe a ripa produxisset vallum, quum

gatos mit

tunt.

pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab inermi equite, equo temere acto perverti posset ; eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna Humine absumpta: quidam vorticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: postrenii, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in upum colligerentur, priusquam tanto ex pavore reciperent animos, Annibal agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex ripa fecit: vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et jam omnia trans Iberum, præter Saguntinos, Care thaginiensium erant.

VI. Cun Saguntinis bellum nondum erat: ceterum jam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis.

quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen Saguntini juris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam Romam le- nissi, auxilium ad bellum jam haud dubie imminens orantes.

25 Consules tunc Roinæ erant P. Cornelius Scipio, et Ti. SemU. C. 534. pronius Longus: qui 26 quum, legatis in senatuin introductis, A. C. 218. de republica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispa

niain ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna pronio Coss. causa, et Annibali denunciarent, ut ab Saguntinis sociis populi

Romani abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent, ac

sociorum populi Romani querimonias deferrent: hac legatione Sagunti op-decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppupugnatio. gnari allatum est. Tunc relata ex integro res ad senatum,

Alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernens tes, terra marique rem gerendam censebant : alii totum in Hispaniam: Annibalemque intendebant bellum. Erant qui non, temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania les gatos censerent. Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus, et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Annibalem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in pænam foederis rupti deposcendum.

VII. Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme á mari, oriundi a Zacyntho insula dicuntur, nixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis. ceterum in tantas brevi creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu sans

P. Cornelio, Ti. Sem

[ocr errors]

25 Consules tunc ... erant] Vid. C. Quum senatoribus deliberandum propo15. infra, et ea quæ ad illud annotabi- suissent, quid in tali re esset e repu

blica. De verbo referre vid. not. 2. ad 26 Quum... de republica retulissent] iii. 39.

mus

« IndietroContinua »