Immagini della pagina
PDF
ePub

quam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arce- U. C. 534. rent. Uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia revocato, A. C. 218. duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones esse que arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad prædandum hostium equites (audacia magis quam consilio, aut spe fallendi, resistendive si non falleret) transgressus. Id quod unum maxime in præsentia desiderabatur, comitiis con- Comitia sularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servi- consularia. lius, et C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus, 98 et, qua his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur clausi undique commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit, et opere magno munitum, et valido firmatum præsidio. 99 ejus castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Annibal, 1 quum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus, non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiæ quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat, jussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre prælium interim commissum: in quo, quia saucius Annibal pugna excessit, pavore hostibus injecto, defensum egregie præ- . sidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta, et vixdum satis percurato vulnere, ad Victumvias ire pergit oppugnandas. Id emporium a Romanis Gallico bello fuerat munitum. inde 2 locum frequentaverant accolæ misti undique ex finitimis populis; et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. Hujus generis multitudo, fama impigre defensi ad Placentiam præsidii accensa, armis arreptis obviam Annibali procedit. 3 Magis agmina quam acies in via concurrerunt: et quum ex altera parte nihil præter inconditam turbam esset, in altera et dux militi, et duci fidens miles, ad triginta quinque millia hominum a paucis fusa. Postero die deditione facta præsidium intra monia accepere: jussique arma tradere quum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tanquam vi captam urbem

[blocks in formation]

U. C. 534. diriperent. neque ulla quæ in tali re memorabilis scribentibus A. C. 218. videri solet, prætermissa clades est: adeo omnis libidinis, crudelitatisque, et inhumanæ superbiæ editum in miseros est exemplum. Hæ fuere hibernæ expeditiones Annibalis.

nibal.

LVIII. 4 Haud longis inde temporibus, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est: et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis, in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adjuncturus. Transitum Transeuntem Apenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Apennini tentat An- Alpium foeditatem prope superaverit. Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vortice intorti affligebantur, constitere: dein, quum jam spiritum intercluderet, nec 5 reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono cœlum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes. capti auribus et oculis, metu omnes torpere. Tandem effuso imbre, quum eo magis accensa vis venti esset; ipso illo, quo deprehensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. ld vero laboris velut de integro initium fuit. nam nec explicare quicquam, nec statuere poterant: nec quod statutum esset, manebat, omnia perscindente vento, et rapiente: et mox 6 aqua levata vento, quum super gelida montium juga concreta esset, tantum nivosæ grandinis dejecit, ut, omnibus omissis, procumberent homines, tegminibus suis magis obruti, quam tecti. tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque 7 strage quum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant. deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepere animos, et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco, velut obsessi, mansere. multi homines, multa jumenta, elephanti quoque ex his, qui prælio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

Regredi

tur.

LIX. Degressus Apennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem millia progressus consedit. postero die duodecim millia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit. Pugna in- Nec Sempronius consul (jam enim redierat ab Roma) detreter Sem- ctavit certamen : atque eo die tria millia passuum inter bina capronium stra fuere. Postero die ingentibus animis, vario eventu, pugnabalem. tum est. primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequeren

Haud longis inde temporibus
quies] Magis placeret, Haud longi inde
temporis.... quies. Sic c. præc. Pau-
corum dierum quiete sumpta.

5 Reciprocare animam] Aerem exci-
pere primo, dein efflare, reciproco illo

halitu, unde vita pendet.

6 Aqua] Aqua sublata ac suspensa viventi, quum in aere concreta esset. 7 Struge] Strages est stratorum et jacentium corporum multitudo.

tur; mox castra quoque oppugnarent. Annibal paucis propu- U. C. 534. gnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media A. C. 218. castra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare jubet. Jam nona ferme diei hora erat, quum Romanus, nequicquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Annibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit; extemplo equitibus dextra lævaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore medius castris erupit. pugna raro ulla magis sæva, et cum utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset. Nox accensum ingentibus animis prælium diremit. itaque acrior concursus fuit quam cædes: et; sicut æquata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra parte sexcentis plus peditibus, et dimidium ejus equitum cecidit. Sed major Romanis, quam pro numero, jactura fuit; quia equestris ordinis aliquot, et tribuni militum quinque, et 8 præfecti sociorum tres, sunt interfecti. Secundum eam pugnam Annibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Annibali, per insidias intercepti duo quæstores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum, et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum his pacem societatemque crederet, traduntur.

LX. Dum hæc in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Res gesta Hispaniam cum classe et exercitu missus, quum ab ostio Rho- a Cn. Scidani profectus, Pyrenæosque montes circumvectus, Emporiis Hispania. appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis, omnem oram usque ad Iberum flumen, partim renovandis societatibus, partim novis instituendis, Romanæ ditionis fecit. Inde conciliata clementiæ fama, non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores jam gentes valuit: nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum parata est validæque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptæ sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat: eum reliquerat Annibal ad regionis ejus præsidium. itaque priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. nec Romano differendum certamen visum: quippe qui sciret cum Hannone et Asdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim,

quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit: sex millia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum. nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur: et Scissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterum 9 præda oppidi parvi

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

U. C. 534. pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorunt. A. C. 218. castra militem ditavere, 10 non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et ejus qui cum Annibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.

Prodigia.

LXI. Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Iberum Asdrubal cum octo millibus peditum, mille equitum, tanquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios, vagos palantesque per agros (quod ferme fit, ut secundæ res negligentiam creent) equite passim dimisso, cum magua cæde, majore fuga, ad naves compellit. nec diutius circa ea loca morari ausus, ne a Scipione opprimeretur, trans Iberum sese recepit. Et Scipio, raptim ad famam novorum hostium agmine acto, quum in paucos præfectos navium animadvertisset, præsidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo, Asdrubal aderat : et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. Excito deinde Scipione hibernis, toto cis Iberum rursum cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem quum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Athanagiam, urbem (quæ caput ejus populi erat) circumsedit: intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes, pecunia etiam mulctatos, in jus ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Iberum, socios et ipsos Ponorum, procedit: atque urbe eorum obsessa, Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbe, quum intrare vellent, excepit insidiis. Casa ad duodecim millia: exuti pene omnes armis, domos passim palantes per agros diffugere: nec obsessos alia ulla res, quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur. triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quatuor pedes alta jacuit: adeoque 11 pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola, ignibus aliquoties conjectis ab hoste, etiam tutamentum fuerit. Postremo quum Amusitus princeps eorum ad Asdrubalem profugisset, 12 viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in biberna reditum est.

LXII. Romæ aut circa urbem multa ea hieme prodigia fa

10 Nom ejus modo exercitus] Hic aliquid ex sensu supplendum est. Castra militem ditavere, qui in iis reperit non modo ejus exercitus opes, qui victus erat, sed etiam omnes fere caras res ejus qui cum Annibale militabat, relictas citra Pyrenæum, ne gravia impedimenta

ferentibus essent.

11 Pluteos] Plutei non multum differebant a vineis, (de quibus vid. not. 84. ad ii. 17.) et ad similes ferme usus adhibebantur.

12 Viginti argenti talentis] Marcis argenti nostratibus 1875.

cta: aut (quod evenire solet, motis semel in religionem animis) U. C. 534. multa nunciata, et temere credita sunt: in queis, ingenuum in-A. C. 218. fantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse : et foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse, atque inde, tumultu habitatorum territum, sese dejecisse: et navium speciem de cœlo affulsisse: et ædem Spei, quæ in foro olitorio est, fulmine ictain: et 13 Lanuvii hastam se commovisse et corvum in ædem Junonis devolasse, atque in ipso pulvinario consedisse: et in agro Amiternino, multis locis hominum specie procul candida veste visos, nec cum ullo .congressos: et in Piceno lapidibus pluisse : et Cære 14 sortes extenuatas: et in Gallia lupum vigili gladium e vagina raptum abstulisse. Ob Procurata. cetera prodigia, libros adire decemviri jussi. quod autem lapidibus pluisset in Piceno, novendiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum omnium 15 urbs lustrata est, 16 hostiæque majores, quibus editum est, diis cæsæ; et donum 17 ex auri pondo quadraginta Lanuvium ad Junonis portatum est; et signum æneum matronæ Junoni in Aventino dedicaverunt; et 18 lectisternium Cære, ubi sortes attenuatæ erant, imperatum; et supplicatio Fortunæ in Algido: Romæ quoque et lectisternium Juventati, et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria, indicta: et Genio majores hostiæ cæsæ quinque, et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in decem annos respublica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis, magna ex parte levaverant animos religione.

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui ca le

13 Lanuvii hastam se commovisse] Intelligenda videtur hasta Junonis Sospitæ, cujus fortasse etiam nomen excidit. Solitum antiquis hastas diis atque etiam deabus addere ad manum, quæ iis essent pro sceptris. Sic infra 1. xxiv. c. 10. refertur inter prodigia, hastam Martis Præneste sua sponte promotam.

14 Sortes extenuatas] Sortes Prænestinæ, teste Cic. 1. ii. de Div. n. 85. erant insculptæ in robore priscarum litterarum notæ. Idem l. ii. in Verr. n. 127. sortes usurpat pro schedulis, quæ nomina in urnam conjicienda et sorte educenda præferrent. Itaque sortes hoc loco intelligi possunt vel tabulæ ligneæ, vel membranulæ, quæ inscriptas haberent aliquas vel litteras, vel voces, vel versiculos. Igitur ubi hic sortes extenuatæ dicuntur, intelligendum est eas vel tabellas, vel membranulas visas esse

coarctari et in angustius spatium redigi;
sive potius sacerdotum fraude subjectas
quasdam minores in locum earum quæ
vulgo educebantur, et majores erant.
Porro in ostentis, ut et in somniis, omnia
majora et auctiora videre lætum ac
prosperum judicabatur: contra, triste
omen erat, si qua res solito minor, te-
nuatior, defectiorque appareret.

15 Urbs lustrata est] Designatur Am-
burbium, sive Amburbale sacrum ; quod
sic dicebatur, quia urbem circuibat et
ambibat victima.

16 Hostiæ.. majores] Hostiæ majores opponuntur lactentibus, ut apparet ex c. 1. libri seq.

17 Ex auri pondo quadraginta] Selibris, seu marcis nostratibus 62. cum quatuor unciis.

18 Lectisternium] Vid. lib. v. c. 13.

« IndietroContinua »