Immagini della pagina
PDF
ePub

Punica circa portum Cossanum captas esse. Itaque extemplo U. C. 58. consul Ostiam proficisci jussus, navibus quæ ad urbem Roma- A. C. 217. nam aut Ostiæ essent, completis milite ac navalibus sociis, persequi hostium classem, ac littora Italiæ tutari. Magna vis hominum conscripta Romæ erat: libertini etiam, quibus liberi essent et ætas militaris, in verba juraverant. Ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naves impositi: alii, ut urbi præsiderent, relicti.

XII. Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato, per agrum Sabinum Tibur, quo die ad conveniendum edixerat novis militibus, venit: inde 61 Præneste, ac transversis limitibus in viam Latinam est regressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit; nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunæ se commissurus. Quo primum die Fabius haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla pugnam mora facta, quin Pœnus educeret in aciem, copiamque pugnandi detrectat. faceret: sed ubi quieta omnia apud hostes, nec castra ullo tumultu mota videt; increpans quidem victos tandem Martios animos Romanorum, debellatumque, et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit; ceterum tacita cura animum incensus, quod cum duce haudquaquam Flaminio Sempronioque simili futura sibi res esset, ac tum demum edocti malis Romani parem Annibali ducem quæsissent. Et prudentiam quidem, non 62 vim dictatoris extemplo timuit: constantiam haud dum expertus, agitare ac tentare animum movendo crebro castra, populandoque in oculis ejus agros sociorum, cœpit: et modo citato agmine e conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viæ, si excipere degressum in æquum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste Fabi intervallo, ut neque omitteret euni, neque congrederetur. Ca- artes. stris, nisi quantum usus necessario cogeret, tenebatur miles. pabulum et ligna nec pauci petebant, nec passim. Equitum levisque armaturæ statio composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia, et infesta effusis hostium populatoribus præbebat. neque universo periculo summa rerum committebatur: et 63 parva momenta levium certaminum ex tuto cœptorum, finitimo receptu, assuefaciebant territum pristinis cladibus militem, 64 minus jam tandem aut virtutis, aut fortunæ pœnitere

suæ.

Sed non Annibalem magis infestum tam sanis consiliis Mag.

61 Præneste] Regressus est ad oppidum Præneste, atque inde in viam Latinam,

62 Vim] Acrem ac ferocem animum. Intellexit statim Annibal sibi rem esse cum prudenti hoste, non, quales fuerant ali duces Romani, acri ac fervido,

63 Parva momenta levium certaminum] Levia certamina, quæ haud magni per se momenti erant.

64 Minus.... pœnitere] Minus damnare aut virtutem, aut fortunam suam; minus diffidere aut virtuti, aut fortuna

equitum ferocia.

W. C. 535. habebat, quam magistrum equitum, qui nihil aliud, quam quod A. C. 217.65 parebat in imperio, moræ ad rempublicam præcipitandam habebat. ferox rapidusque in consiliis, ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in vulgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, affingens vicina virtutibus vitia, compellabat: premendorumque superiorum arte (quæ pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit) sese extollebat.

XIII. Annibal ex Hirpinis in Samnium transit: Beneventanum depopulatur agrum: Telesiam urbem capit: irritat etiam de industria ducem, si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum, detrahere ad æquum certamen possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasimenum capti Annibal ab Annibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, Campa- multis jam tum illecti donis promissisque Annibalis, ad conciliansiam petit. dos popularium animos. Hi nunciantes, si in Campaniam exer

Errore

deducitur.

citum admovisset, Capuæ potienda copiam fore, 66 quum res major quam auctores esset, dubium Annibalem, alternisque fidentem ac diffidentem, tamen ut Campanos ex Samnio peteret, moverunt: 67 monitosque ut etiam atque etiam promissa rebus. affirmarent, jussosque cum pluribus, et aliquibus principum redire ad se, dimisit. ipse imperat duci, ut se in agrum Casinatem ducis ad ducat: edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, Casilinum exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. Sed Punicum abhorrens os ab Latinorum nominum prolatione, pro Casino Casilinum dux ut acciperet, fecit; aversusque ab suo itinere, per Allifanum, Calatinumque, et Calenum agrum, in campum Stellatem descendit: ubi quum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur, ubi terrarum esset? Quum is Casilini eo die 68 mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse: virgisque cæso duce, et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum prædatum dimisit. Usque ad 69 Aquas Sinuessanas populatio ea pervenit. ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidæ fecerunt. Nec tamen is terror, quum omnia bello flagrarent, fide socios dimo

65 Parebat in imperio] Hujus loci incerta admodum lectio est, manifestus sensus: nempe, subjectus erat Minucius Fabii imperio. In verbis aliquid mancum, aut vitiatum est.

66 Quum res major quam auctores esset] Quum res major esset, quam quanta erat auctoritas, et potentia eorum qui ad eam aggrediendam hortabantur.

67 Monitosque ut etiam atque etiam

promissa] Legendum videtur: monitor que etiam atque etiam ut promissa.

68 Mansurum] Pernoctaturum. Verbo manere designatur id quod dicimus in itinere la couchée. Hor. Sat. i. 6. In Mamurrarum lassi deinde urbe ma

nemus.

69 Aquas Sinuessanas] Prope Sinuessam aquæ fuere calidæ, celebres apud antiquos.

vit: videlicet quia justo et moderato regebantur imperio, nec U. C. 535. abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

A. C. 217.

Fabii.

oratio.

XIV. Ut vero ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebaturque amoenissimus Italiæ ager, villæque passim incendiis fumabant, per juga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa. quieverant enim per paucos Seditio in dies: quia, quum celerius solito ductum agmen fuisset, festinari castris ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. Ut vero in extrema juga Massici montis ventum est, hostesque sub oculis erant, Falerni agri colonorumque Sinuessæ tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnæ, Spectatumne huc, inquit Minucius, Minucii ut rem fruendam oculis, sociorum cædes et incendia venimus? seditiosa nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta hæc ora esset: quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Panus advena, ab extremis Orbis terrarum terminis, nostra cunctatione et socordia jam huc progressus. Tantum (pro!) degeneramus a parentibus nostris, ut, præter quam oram illi Punicas vagari classes, dedecus esse imperii sui duxerint, eam nos nunc plenam hostium, Numidarumque ac laurorum jam factam videamus. Qui modo Saguntum oppugnari indignando, non homines tantum, sed fœdera et deos ciebamus, 70 scandentem mania Romana colonia Annibalem lenti spectamus. Fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit: strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, sæpius nos, quam deorum invocantium opem. nos hic pecorum modo per æstivos saltus deviasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus sylvisque. Si hoc modo peragrando cacumina saltusque, M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus affectis quasitus, Italiam ab Annibale recuperare parat; Gallorum Roma esset: quam vereor ne, sic cunctantibus nobis, Annibali ac Panis toties sercaverint majores nostri. Sed vir, ac vere Romanus, 71 quo die dictatorem eum ex auctoritate Patrum jussuque populi dictum, Veios allatum est, quum esset satis altum Janiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in æquum: atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die, citra Gabios, cecidit Gallorum legiones. Quid? post multos annos

70 Scandentem mania] Hoc animosius est et vividius, quam id quod hactenus editos occupavit, tendentem ad mania. Nondum quidem scandebat mania Sinuessæ Annibal: sed oratorie rem auget Minucius. Nititur hæc emendatio auctoritate optimi codicis.

71 Quo die..... illo ipso die] Ex

rei veritate aliquot dies intercesserunt
inter commissam Camillo dictatoriam
potestatem, et pugnam adversus Gallos.
Sed præproperi ingenii concionator ce-
leritatem Camilli supra verum exauget,
ut majore invidia oneret Fabii cuncta-
tionem.

A. C. 217.

V.C. 535. quum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub jugum missi sumus; utrum tandem L. Papirius Cursor juga Samnii perlustrando, an Luceriam premendo obsidendoque, et lacessendo victorem hostem, depulsum ab Romanis cervicibus jugum superbo Samniti imposuit? Modo C. Lutatio quæ alia res, quam celeritas, victoriam dedit? quod, postero die quam hostem vidit, classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, oppressit. Stultitia est, sedendo aut cotis debellari credere posse. armari copias oportet, deducendas in æquum, ut vir cum viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis, quæ timidi cauta vocant. Hæc velut concionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia volvebantur ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebaut, Minucium Fabio duci præla

Fabius in

tione per

stat.

turos.

XV. 72 Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes cuncta- intentus, 73 prius ab illis invictum animum præstans, quanquam probe scit, non in castris modo suis, sed jam etiam Romæ infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen, eodem consiliorum tenore æstatis reliquum extraxit: ut Annibal destitutus ab spe summopere petiti certaminis, jam hibernis locum circumspectaret, quia 74 ea regio præsentis erat copiæ, non perpetuæ, arbusta vineæque, et consita omnia magis amoenis, quam necessariis fructibus. Hæc per exploratores relata Fabio. Quum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis præsidiis, quæ urbs Vulturno flumine dirempta, Falernum ac Campanuín agros dividit: ipse jugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. qui ex turba juvenum audientium sæpe ferociter concionanteni magistrum equitum, progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas vidit, per occasionem etiam paucos occidit; extemplo occupatus certamine est animus, excideruntque præcepta dictatoris: qui, quantum tuto posset, pro

72 Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes] Necessarium quidem non est rè pariter: non tamen fortasse recidendum. Non magis nos offendit pariter, sequente haud minus, quam potius... libentius in Præfat. Livii; quam potius iteratum infra xxxii. 21. Vid. et not. ad ix. 7. supra. Omnino hi pleonasmi apud optimos scriptores non raro occurrunt. Si cui tamen hic illud supervacaneum vocabulum displicet, loco

pariter, legat cum Jac. Gron. acriter.

73 Prius ab illis] Primum certamien erat Fabio cum suis; et, quo se invictum præstaret ab hostibus, prius necesse erat ut se invictum præstaret a suis.

74 Ea regio præsentis erat copiæ, non perpetua] Ea regio in præsens æstatis tempus, non in totum annum subininistrare poterat ea qua alendo exercitui necessaria erant.

gressum, prius recipere sese jusserat, quam in conspectum ho- U. C. 535. stium veniret. Numidæ alii atque alii occursantes refugientes- A. C. 217. que, ad castra prope ipsum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. inde Cartalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus, quum, priusquam ad conjectum teli veniret, avertisset hostem, quinque millia ferme continenti cursu secutus est fugientes. Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi, nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in prælium rediit, omni parte virium impar. Itaque ipse, et delecti equitum, circumventi occiduntur. ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde, prope inviis callibus, ad dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se conjunxerat Fabio, missus ad firmandum præsidio saltum, qui super Tarracinam in arctas coactus fauces imminet mari, ne, 75 immunito, Appiæ limite, Poenus pervenire in agrum Romanum posset. Conjunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Annibal ducturus erat. duo inde millia hostes aberant.

XVI. Postero die Pœni, quod viæ inter bina castra erat, agmine complevere. Quum Romani sub ipso constitissent vallo, haud dubie æquiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibus, atque ad lacessendum hostem carptim et procursando recipiendoque sese pugnavere. restitit suo loco Romana acies. lenta pugna, et ex dictatoris magis, quam Annibalis fuit voluntate. ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde videri Annibal, via ad Casilinum obsessa: quum Capua et Samuium, et tantum ab tergo divitum sociorum, Romanis commeatus subveheret: Poenus contra, 76 intra Formiana saxa, ac Linterni arenas, stagnaque perhorrida situ, hibernaturus esset. Nec Annibalem fefellit, suis se artibus peti. itaque quum per Inclusus Casilinum evadere non posset, petendique montes et jugum Annibal se expli Calliculæ superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus cat arte: agmen aggrederetur, ludibrium oculorum, specie terribile, ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit. Faces undique ex agris collectæ, fascesque virgarum, atque arida sarmenta, præligantur cornibus boum, quos domitos indomitos- Boves que multos inter ceteram agrestem prædam agebat. ad duo millia ferme boum effecta: Asdrubalique negotium datum, ut primis tenebris noctis id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos. XVII. Primis tenebris silentio mota castra: boves aliquanto

75 Immunito Appia limite] Si limes Appiæ viæ, ferens ab Tarracina in Romanum agrum, munitus præsidio non

esset.

ter.

76 Intra Formiana] Optaremus

accensis

cornibus.

« IndietroContinua »