Immagini della pagina
PDF
ePub

ctitate disciplinæ, qua fidem socialem usque ad perniciem suam U. C. 584. coluerunt. Annibal infesto exercitu ingressus tines, pervastatis A. C 218. passim agris, urbem tripartito aggreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens. adversus eum 27 vineas agere instituit, per quas aries mœnibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cœptis succedebat. Et turris ingens imminebat; et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat: et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem : nec quicquam satis tutum munientibus pati. deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant, quam Poeni. Ut vero Annibal ipse, dum murum incautius subit, adversum Annibal femur 28 tragula graviter ictus cecidit; tanta circa fuga' ac tre- vulneratus. pidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ dese

rerentur.

VIII. 29 Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppu gnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac inunitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus: ad centum enim quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur. Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda 30 multimoda arte distineri copti sunt et non sufficiebant. jam enim feriebantur arietibus muri. Quassatæ quoque multæ partes erant. una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent: sed 31 justæ acies,

[blocks in formation]

U. C. 534. velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico A. C. 218. distantia intervallo constiterant: hinc spes, hinc desperatio ani

non admit

mos irritat: Pœno cepisse jam se urbem, si paululum adnitatur, credente; Saguntinis pro nudata manibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne relicto a se loco hostem immitteret. Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur; nullo inter arma corporaque vano intercidente telo.

IX. 32 Falarica erat Saguntinis, missile telum, hastili abiegno, et cetera tereti, præterquam ad extremum, unde ferrum exstabat. id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant, linebantque pice. 33 Ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus præbebat. Quum ergo diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi; Poenus, quia non vicisset, pro victo esset; clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Annibal le- X. Interim ab Roma legatos venisse nunciatum est. quibus gatos Rom. obviam ad mare missi ab Annibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam 34 effrenatarum gentium arma; nec Annibali, tanto discrimine rerum, 35 operæ esse legationes audire. Apparebat, non admissos protinus Carthaginem ituros. litteras igitur nunciosque ad principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari pro Romanis posset. Itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso senatu causam fœderis, magno silentio propter auctorita Hannonis tem suam, nou assensum audientium, egit. Per deos fœderum oratio in An- arbitros ac testes monuisse, prædixisse se, ne Amilcaris progeniem ad exercitum mitterent. non manes, non stirpem ejus conquiescere viri: nec unquam, donec sanguinis nominisque Bar cini quisquam supersit, quietura Romana fœdera. Juvenem flagrantem cupidine regni, viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis, aluistis ergo

tit.

Legati

Rom. Carthaginem

eunt.

nibalem.

32 Falarica] Hoc telum, teste Festo, nomen habet a falis, quæ sunt turres ligneæ militares unde tela mittebantur.

33 Ferrum autem tres longum habebat pedes] Falarica ferrum habebat longum tres pedes Sic passim loquitur Livius. Infra, c. 28. Ratem unam ducentos lon

gam pedes. viii. 10. Signum septem pedes altum.

34 Effrenatarum] Melius videretur efferatarum.

35 Opera esse] Operæ pretium esse, vacare. Vid. i. 24.

hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri, circumsi- U. C. 594. dent exercitus, unde arcentur fædere: mox Carthaginem cir- A. C. 218. cumsidebunt Romanæ legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore bello rupta fædera sunt ulti. Utrum hostem, an vos, an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis, et pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non admisit: jus gentium sustulit. hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad vos veniunt, res ex fœdere repetunt. 36 publica fraus absit: auctorem culpa, et 37 reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt; eo, quum cœperint, vereor ne perseverantius, sæviant. 38 Egates insulas, 39 Erycemque ante oculos proponite; quæ terra marique per quatuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Amilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed 40 Tarento tum in Italia non abstinueramus ex fædere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo dii hominesque: et 41 idde quo verbis ambigebatur, uter populus fœdus rupisset, eventus belli, velut æquus judex, unde jus stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Annibal vineas turresque admovet: Carthaginis mania quatit ariete. Sagunti ruine (falsus utinam vates sim!) nostris capitibus incident: susceptumque cum Saguntinis bellum, habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Annibalem? dicet aliquis. Scio meam levem esse in eo auctoritatem, propter paternas inimicitias. Sed et Amilcarem eo periisse latatus sum, quod, si ille viveret, bellum jam cum Romanis haberemus: et hunc juvenem, tanquam furiam facemque hujus belli, odi ac detestor. Nec dedendum solum id piaculum rupti fæderis, sed, si nemo deposcut, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandumque eo, unde nec ad nos nomen fa

36 Publica fraus absit] Concessio ex persona Romanorum; quasi diceret Hanno fœderis rupti et noxam et pæ. nam, non publicam esse Carthaginiensium, sed solius Annibalis propriam, Romani facile patiuntur.

37 Reum criminis] Eum cui crimen luendum est. Vid. not. ad vi. 24. supra.

38 Egates insulas] Ad quas victi Carthaginienses, pacem gravissimis conditionibus accipere coacti fuerant.

39 Erycem] Montem in Sicilia, ad quem clausus exercitus Pœnorum solius demum pacis beneficio liberatus fuerat.

40 Tarento tum in Italia] Gronovius legit Tarento, id est, Italia. Italiam nimirum Hanno significat nominatim in fædere expressam fuisse. Jubebamur, inquit, fœdere abstinere omni Italia. Tamen Tarentinis adversus Romanos auxilium tulimus: quo facto fœdus rupimus.

VOL. II. P. 1.

41 Id de quo verbis ambigebatur] Sensus patet: verba paulo impeditiora sunt. Possis ordinare in bunc modum: Eventus belli... ei victoriam dedit, unde jus stabat, id de quo, sive quæ erat res de qua verbis ambigebatur, nempe uter populus fœdus rupisset. Sed veremur ne, dum volumus Livium Grammatice loqui, parum Latine loquentem faciamus. Potius credimus eum ex brevitate et licentia quadam extra consuetas leges evagante captasse elegantiam, et, quando sensus satis apertus erat, parum curasse de verbis ad Grammatica normam exigendis. Sic ergo hunc locum exponendum duxerimus: id de quo verbis ambigebatur, nempe uter populus fœdus rupisset, eventus belli decrevit, dum ei unde jus stabat, victoriam dedit. Non absimilis anomaliæ exemplum rursus occurrit infra 1. xxviii. c. 27. Vid. ibi notam ad has voces Multitudo omnis.

C

U. C. 534. maque ejus accedere, 42 neque sollicitare quieta civitatis, statum A. C. 218. possit. Ego ita censeo: legatos extemplo Romam mittendos,

qui senatui satisfaciant: alios qui Annibali nuncient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Annibalem ex fædere Romanis dedant: tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas Favet sena- decerno. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratus Cartha- tione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Annibalis erat infestiusque locutum arguebant Hannonem, quam Flaccum Valerium legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est, Bellum ortum ab Saguntinis, non ab Annibale esse. populum Romanum injuste facere, si Saguntinos 43 vetustissima Carthaginiensium societati præponat.

gin. Annibali.

XI. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Annibal, quia fessum militem præliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit; stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe præmiorum accendit. Ut vero pro concione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini, ut a præliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, qua pri mum, aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Annibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. quæ quum admota, 44 catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset; tum Annibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant, sed interlita luto, structuræ antiquæ genere. Itaque 45 latius quam cæderetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt; collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem immiSaguntino- nentem haberent, muro circumdant: et Saguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrimque summa vi et muniunt, et pugnant: sed interiora tuendo, minorem in dies

rum constantia.

42 Neque sollicitare] Plenius ac melius nonnulli scripti: neque ille sollicitare.

43 Vetustissime Carthaginiensium societati] Socii Romanorum Carthaginienses erant jam a primis Romanæ reipublicæ initiis. Vid. not. ad ix. 43.

44 Catapultis ballistisque] Antiquitus hæc duo sedulo distingui mos erat. Catapultis tela, ballistis saxa torquebantur,

Ballista majoris erant molis, quam catapultæ. Sed posterioribus temporibus utrumque nomen confundi cœptum est. 45 Latius quam cæderetur, ruebat] Impacta dolabra, non id tantum ruebat, quod ictum erat, sed et vicina quoque. Itaque latior erat ruina, quam ea pars mari quæ cæsa, sive icta fuerat.

urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium, longa ob- U. C. 534. sidione; et minuitur exspectatio externæ opis, quum tam procul 4, C. 218. Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper ta-¡ men affectos animos recreavit repentina profectio Annibalis in Oretanos Carpetanosque: qui duo populi delectus acerbitate 46 consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis quum præbuissent, oppressi celeritate Annibalis, omiserunt mota armà.

XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio, quem præfecerat Annibal, ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et prælia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus 47 aliquantum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Annibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque prælium cum multorum utrimque cæde initum, et pars arcis capta est. Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Pax frustra Alconem Saguntinum, et Alorcum Hispanum. Alcon insciis tentata. Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Annibalem noctu transisset, postquam nihil lacrymæ movebaut, conditionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis: traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Pœnus jussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos; Alorcus, vinci animos, 48 ubi alia vincantur, affirmans, se pacis ejus interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Annibalis: ceterum 49 publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad prætorem Saguntinum (et ipse ita jubebat) est deductus. quo quum extemplò concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera 'multitudine, senatus Alorco datus est. cujus talis oratio fuit.

XIII. Si civis vester Alcon, sicut ad pacem petendam ad Alorci oraAnnibalem venit, ita pacis conditiones ab Annibale ad vos re- tio de pace. tulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Annibalis, nec transfuga ad vos venissem. Quum ille, aut vestra, aut sua culpa manserit apud hostem; si metum simulavit, sua; vestra, si periculum est apud vos vera referentibus: ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis conditiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem causa me, nec ullius alterius, loqui quæ loquor apud vos, 50 vel ea fides sit, quod, neque dum vestris viribus restitistis, ne

46 Consternati] Vid. not. ad c. 24. inf. 47 Aliquantum] Non modicam muri partem. Aliquantum, ut alibi observavimus, plus valet quam paulum.

48 Ubi alia vincantur] Alia, nempe

urbs, vires, arma.

49 Publice Saguntinis amicus] Popus li Saguntini amicus.

50 Vel ea fides sit] Hoc unum argumento esse potest.

« IndietroContinua »