Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 216.

dem, quum debellari possit, fraude id bellum trahi. 36 cum qua- U. C. 536. tuor militum legionibus universis pugnari posse apparuisse eo, quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset. duas legiones hosti ad cædem objectas, deinde ex ipsa cæde ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci. Consules deinde Fabianis artibus, quum debellare possent, bellum traxisse. Id fœdus inter omnes nobiles ictum : nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est, 37 hominem novum fecissent. nam plebeios nobiles jam eisdem initiatos esse sacris, et contemnere plebem, ex quo contemni desierint a Patribus, cœpisse. 38 Cui non id apparere, id actum et quæsitum esse, ut interregnum iniretur, ut in Patrum potestate comitia essent? Id consules ambos ad exercitum morando quæsisse: id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, ut vitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur interregnum eos. consulatum unum certe plebis Romana esse: populum liberum habiturum, ac daturum ei, qui magis vere vincere, quam diu imperare malit.

XXXV. Quum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda, L. Manlio Volsone, M. Æmilio Lepido, 39 duobus nobilibus jam familiarum plebei, C. Atilio Serrano, et Q. Ælio Pæto, quorum alter Pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu ejus essent comitia 40 rogando college. Tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus, 41 L. Æmilium Paullum, qui cum M. Livio consul fuerat, et 42 damnatione collegæ, et sua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem, ad petitionem compellit. is proximo comitiali die, concedentibus omnibus qui cum Varrone certaverant, par magis in adversandum, quam collega, datur consuli. C. TerenInde prætoria comitia habita. Creati Manius Pomponius Ma- tio, L.

36 Cum quatuor militum legionibus] Plane hic otiosa est vox militum.

37 Hominem novum] Qui nullas haberet majorum imagines, cujus majores nunquam curulem magistratum gessissent. Inde enim apud Romanos nobilitas. Hinc mox mentio fit plebeiorum nobilium, id est, hominum ex familiis plebeiis, quorum majores curuli sella sederant.

38 Cui non id apparere] Recidenda videtur vocula id.

39 Duobus nobilibus jam familiarum plebei] Magis placeret nobilium.

40 Rogando collega] Creando per populi suffragia consuli, qui sibi proinde collega esset. Verbum rogare in hac re,

[blocks in formation]

milio II.

Coss.

U. C. 536. tho, et P. Furius Philus. Romæ juri dicundo 45 urbana sors A. C. 216. Pomponio; inter cives Romanos et peregrinos, P. Furio Philo Prætores. evenit. Additi duo prætores, M. Claudius Marcellus in Sici

Exercitus multiplicati.

liam, L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentes creați sunt: nec cuiquam eorum, præter Terentium consulem, mandatus honos, quem jam non antea gessisset; præteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

XXXVI. Exercitus quoque multiplicati sunt. Quantæ autem peditum equitumque additæ sint copiæ, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum. affirmare ausim. Decem millia novorum militum alii scripta in supplementum : alii novas quatuor legiones, ut octo legionibus rem gererent: numero quoque peditum equitumque legiones auctas, millibus peditum, et 44 centenis equitibus in singulas adjectis, ut quina millia peditum, treceni equites essent; socii duplicem numerum equitum darent, pedites æquarent: septem et octoginta millia armatorum, et ducentos in castris Romanis, quum pugnatum ad Cannas est, 45 quidam auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat, majore conatu atque impetu rem actain, quam prioribus annis; quia spem posse vinci hostem dictator præbuerat. Ceterum, priusquam signa ab urbe novæ legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere jussi, propter territos vulgo homines novis prodigiis. nam et Romæ in Aventino, et Ariciæ, nunciatum erat, sub idem tempus lapidibus pluisse et multo cruore 46 signa in Sabinis cædis, aquas e fonte

43 Urbana sors] Primo unus prætor creatus fuerat, qui jus in urbe diceret. Vid. supra vi, 42. Postea confluente in urbem multa peregrinorum turba, additus est et alius prætor, partitaque inter ambos jurisdictio, ita ut unus jus civibus diceret, alter inter cives et peregrinos. Ille urbanus prætor dicebatur, hic peregrinus. Urbani prætoris major dignitas erat is absentibus consulibus senatui præerat, cetera consularia munia obibat. Duos prætores primum Romæ creatos docti existimant anno ultimo primi Punici belli. Post aliquot annos, id est, anno post decimo sexto, P. Valerio et M. Regulo consulibus, rursum adjecti sunt duo prætores, qui novas provincias populi Romani, Siciliam ac Sardiniam, regerent.

44 Centenis equitibus... adjectis, ut treceni equites essent] Hic requirimus Livii diligentiam. Nihil enim opus fuit adjectione centenum equitum in singulas legiones, ut treceni essent. Nam hic solennis est humerus, et notatus su

pra, 1. xxi. c. 17. Vid. et viii. 8.

45 Quidam auctores sunt] Qui 87200, armatos in castris Romanorum fuisse scribunt, nihil differunt ab iis qui tradiderunt eos octo legionibus rem gessisse, ita auctis, ut essent singulæ 5000. peditum, 300. equitum, cum pari numero sociorum peditum, duplici equitum. Etenim octies quinque millia efficiunt 40000. et adjecto altero tanto sociorum, 80000. peditum. Similiter trecenti equites per octo legiones sunt 2400. quibus si addas duplicem numerum ab sociis, nempe 4800. erunt 7200. equites. Igitur ableganda est vox quidam, et ejus loco reponendum fuisse, ita ut una eademque et sententia exponi, et periodus continuari intelligatur ab his usque verbis alii novas quatuor legiones, ad hæc fuisse auctores sunt.

46 Signa in Sabinis cædis] Locus corruptus. Vox cædis, quæ procul dubio vitiosa est, videtur mutanda in Cerites, quod nomen referatur ad aquas. Sed quum aquæ Carites calida essent, non

calidas manasse. id quidem etiam quod sæpius acciderat, magis U. C. 536. terrebat. Et in via Fornicata, quæ 47 ad Campum erat, aliquot A. C. 216. homines de cœlo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia ex

libris procurata.
Legati a Pasto pateras aureas Romam attu-
lerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiæ actæ, aurum non acce-
ptum.

XXXVII. Per eosdem dies ab Hierone classis Ostiam, cum Legati maguo commeatu, accessit. Legati Syracusani in senatum in- cum donis troducti nunciarunt: Cadem C. Flaminii consulis exercitusque re Romam ab Hieroallatam adeo agre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua pro- missi. pria regnique sui clade moveri magis potuerit. Itaque, quanquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus, quam secundis esse; tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella juvari soleant, misisse: quæ ne accipere abnuant, magnopere se Patres Conscriptos orare. Jam omnium primum, ominis causa, 48 Victoriam auream pondo trecentum viginti afferre sese. acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. Advexisse etiam 49 trecenta millia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent : et, quantum præterea opus esset, quo jussissent, subvecturos. 50 Milite atque equite scire, nisi Romano Latinique nominis, non uti populum Romanum: 51 levium armatorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baleares ac Mauros, pugnacesque alias missili telo gentes. Ad ea dona, consilium quoque addebant, Ut prætor cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam trajiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent, minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Annibali submittenda. Ab senatu ita responsum regi est: Virum bonum egregiumque socium Hieronem esse, atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adjuvisse. id perinde ac deberet, gratum populo Romano esse. Aurum et a civitatibus quibusdam allatum, 52 gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum. Victoriam, omenque accipere: se

potest haberi pro prodigio eas calidas manasse. Itaque alia adhuc mutatione opus est, et fortasse legendum: et multo cruore signa in Sabinis, Carites aquas e fonte cruentas manasse. Hoc firmari videtur ex eo quod subjicitur : id quidem etiam, quod sæpius acciderat, magis terrebat. Supra enim, c. 1. memoratur inter prodigia, Carites aquas sanguine mistas fluxisse.

47 Ad Campum] Martium.

48 Victoriam auream pondo trecentum viginti] Marcarum nostratium 500,

VOL. II. P.

49 Trecenta millia modium] Modius Romanus minor erat nostro, et dodrantem ejus paulo plus capiebat, Trecentu millia modium Romanorum æquiparantur modiis nostratibus 231250. ducenta millia, nostratibus amplius 154166. 50 Milite] Pedite: ut supra iv. 59. 51 Levium armatorum] Melius levium

armorum.

52 Gratia rei accepta] Testando accipere se et pergratam habere illorum voluntatem gratificandi Romanis.

U.C. 536. demque ei se diva dare, dicare Capitolium, templum Jovis A. C. 216. Optimi Maximi: in ea arce urbis Romanæ sacratam, volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. Funditores, sagittariique, et frumentum traditum consulibus. Quinqueremes 53 ad navium classem, quæ cum T. Otacilio proprætore in Sicilia erat, quinque et viginti additæ, permissumque est, ut, si e republica censeret esse, in Africam trajiceret.

Classis aucta.

Milites

XXXVIII. Delectu perfecto, consules paucos morati dies, dum socii ab nomine Latino venirent. 54 Milites tunc, quod jurejurando adacti. nunquam antea factum erat, jurejurando ab tribunis militum adacti, jussu consulum conventuros, neque injussu abituros: nam ad eam diem nil præter sacramentum fuerat, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter se equites decuriati, centuriati pedites conjurabant, sese fugæ atque formidinis ergo non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi 55 teli sumendi aut petendi, 56 aut hostis feriendi, aut civis servandi causa. id ex voluntario inter ipsos fœdere ad tribunos et ad legitimam jurisjurandi adactionem translatum. Conciones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere, 57 denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet: se, quo die hostem vidisset, perfecturum. Collegæ ejus Paulli una, pridie quam ex urbe profi

53 Ad navium classem] Videtur excidisse numeralis nota, quæ indicaret quot navium illa classis esset.

&c. Vult igitur Livius tumn primum milites a tribunis jurejurando adactos. Quod autem fuerit illud jusjurandum, infra exponitur. Nam ad eam diem, inquit, nil fuerat, nil exigebatur a militibus, præter solenne illud militiæ sacramentum, jussu consulum conventuros, neque injussu abituros. At ipsi, ubi pedites in centurias, equites in decurias ordinati fuerant, sua voluntate inter se jurabant, se fugæ et formidinis ergo non abituros, &c. Hoc igitur illud est jusjurandum, quo nunc primum a tribunis militum adiguntur : quum antea sacramento tantummodo, prisco illo et solenni, a tribunis rogarentur, ut ait Frontinus Strateg. 1. iv. c. I.

54 Milites tunc] Locus intricatus.
Primo enim sacramentum illud jussu
consulum conventuros, neque injussu abi-
turos, antiquissimum est, nedum hocce
primum tempore institutum sit; ejus-
que exstat formula ipsissimis his verbis
concepta 1. iii. suprà, c. 20. Secundo
non intelligitur quid sibi velint hæc
verba: nam ad eam diem nil præter sa-
cramentum fuerat. Quodnam erit hoc
sacramentum, ab antiqua illa formula di-
versum? Denique, quum primo dicantur
milites jurejurando ab tribunis militum
adacti, jussu consulum conventuros, neque
injussu abituros; postea, ubi res expli-
catur, aliud jusjurandum huic subjicitur,
nempe, fuga et formidinis ergo non abi-
turos, &c. His tot incommodis vide-
mur mederi posse, si verba male traje-
cta in suum revocaverimus locum, hoc
modo. Milites tunc, quod nunquam an-
tea factum fuerat, jurejurando ab tribunis
militum adacti. Nam ad eam diem nil
præter sacramentum fuerat, jussu consu-
lum conventuros, neque injussu abituros.
Et, sive potius, At ubi ad decuriatum, tis.

55 Teli sumendi aut petendi] Quodnam inter hæc duo discrimen sit, plane nos fugit. Legemusne repetendi ? nempe ex hostium acie, si in eorum potestatem venerit, si gladio militis Romani, aut pilo, aut hasta potiti sint hostes. An suspicabimur voces sumendi aut, quas ignorat Frontinus, spurias esse?

56 Aut hostis] Adde unam voculam, et aut hostis.

57 Denunciantes] Lege denuncian

A. C. 216.

ciscerentur, concio fuit verior quam gratior populo: qua nihil U. C. 536. inclementer in Varronem dictum, nisi id modo; Mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum, aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, 58 jam nunc locatus in urbe sciret, quæ sibi agenda armato forent; et diem quoque prædicere posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus. 59 Se, quæ consilia magis res dent hominibus, quam homines rebus, ea ante · tempus immatura non præcepturum. Optare, ut quæ caute atque consulte gesta essent, satis prospere evenirent. temeritatem, præterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. 60 Id sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis præpositurum: et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus, sic eum proficiscentem allocutus fertur:

Fabius

XXXIX. Si aut collegam (id quod mallem) tui similem, L. Monet Emili, haberes, aut tu collega tui similis esses, supervacanea Paullum. esset oratio mea. nam et duo boni consules, etiam 61 me indicente, omnia 62 e republica fide vestra faceretis: et mali, nec mea verba auribus vestris, nec consilia animis acciperetis. Nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi, tecum omnis oratio est: quem video nequicquam et virum bonum, et civem fore, si altera parte claudicet respublica. Malis consiliis idem ac bonis juris et potestatis erit. Erras enim, L. Paulle, si tibi minus certaminis cum C. Terentio, quam cum Annibale futu rum censes. nescio an infestior hic adversarius, quam ille hostis maneat. Cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es: et adversum Annibalem legionesque ejus tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est; Varro dux, tuis militibus te est oppugnaturus. 63 Ominis etiam tibi causa absit C. Flaminii memoria. tamen ille consul demum, et in provincia, et ad exercitum cæpit furere: hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat, aut hostem, insanit. et qui tantas jam nunc procellas, prælia atque acies jactando, inter togatos

58 Jam nunc locatus in urbe] Primo, pro locatus legendum videtur togatus. Togatus enim apte omnino opponetur armato. Quod si admittatur, jam duæ illæ voces in urbe glossema sapient, ac delendæ crunt.

59 Se, que consilia] Se non properaturum ante tempus immatura capere consilia, quum ex rebus capienda hominibus consilia sint, neque illi tantum sibi arrogare debeant, ut res ad consiliorum suorum normam et legem componere ac velut per vim trahere aggrediantur.

60 Id sua sponte] Magis placeret, Et

sua sponte, ut respondeat alteri particu-
læ et, quæ sequitur: et quo id constan-
tius perseveraret.

61 Me indicente] Me non dicente,
tacente. Verbum indicente rarissimum
est:
eo tamen usus est Terentius in
Adelph. Act. III. Sc. 5. Non me indi-
cente hac fiunt.

62 E republica fide vestra] Legendum
videtur fideque vestra.

63 Ominis etiam tibi causa] Quia de Flaminio dicturus est, cujus mentio ominosa videri poterat, prius, ex familiari antiquis more, infaustum illud omen deprecatur.

« IndietroContinua »