Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 551. fellissent? Per eosdem, inquit Asdrubal, qui tam infesti sunt A. C. 201. fædera violantibus.

tum de

pace.

S. C. de

pace.

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatusconsulto intercessit. Plebisci- Tum Man. Acilius, et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt, Vellent, juberentne senatum decernere, ut cum Carthaginiensibus pax fieret: et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitus deportare juberent. De pace, 41 uti rogassent, omnes tribus jusserunt: pacem dare P. Scipionem, eumdem exercitus deportare. Ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi, quibus legibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Carthaginienses, petieruntque, ut sibi in urbem introire, et colloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent. esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines; partim, ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rursus peterent, ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret; jussi nomina edere: et quum ducentos ferme ederent, senatusconsultum factum est, Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipionem in Africam deportarent: nunciarentque ei, ut, si pax convenisset, sine pretio eos CarthaFeciales. giniensibus redderet. Feciales quum in Africam ad fœdus feriendum ire juberentur; ipsis postulantibus, senatusconsultun in hæc verba factum est: Ut 42 privos lapides silices, privasque 43 verbenas secum ferrent: uti 44 prætor Romanus his imperaret, ut fœdus ferirent, illi prætorem sagmina poscerent. Herbæ id genus ex arce sumptum dari fecialibus solet. Ita dimissi ab Roma Carthaginienses, quum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quatuor millia tradiderunt: inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. Incense Naves provectas in altum incendi jussit. quingentas fuisse omnis 500. naves. generis, quæ remis agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Pœnis, quam si ipsa Carthago arderet. De perfugis gravius, quam de fugitivis consultum nominis Latini qui erant, securi percussi, Romani in crucem sublati.

Pax.

1

:

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. Bel

38.

41 Uti rogassent] Vid. not. 36. ad vi.

42 Privos lapides silices] Privos idem est ac singulos. Lapides silices sic dicit hoc loco Livius, ut supra i. 24. Saxo silice. Vid. ibi not.

43 Verbenas.... sagmina] Vid. not. 50. ad l. i. c. 24.

44 Prator • prætorem] Prætorem credimus hic antique dictum pro summo magistratu, et intelligimus consulem. Sic supra vii. 3. qui prætor maximus sit.

fletu.

lum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. Sem- U. C. 551. pronio consulibus.45 Finitum est septimodecimo anno, Cn. A. C. 201. Cornelio, P. Elio Pato consulibus. Sæpe postea ferunt Scipionem dixisse, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuisse in mora, quominus id bellum exitio Carthaginis finiret. Carthaginiensibus quum prima collatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, moestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Annibalem ferunt conspectum. cujus quum As- Risus drubal Hædus risum increparet in publico fletu, quum ipse la- Annibalis crymarum causa esset; Si, quemadmodum oris habitus cernitur in publice oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret, non læti, sed prope amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse. Qui tamen nequaquam adeo est intempe· stivus, quam vestræ istæ absurdæ atque abhorrentes lacrymæ sunt. Tunc flesse decuit, quum adempta nobis arma, incensæ naves, interdictum externis bellis, illo enim vulnere concidimus. 46 Nec esse in vos, odio vestro, consultum ab Romanis credutis. Nulla magna civitas diu quiescere potest. si foris hostem non habet, domi invenit: ut prævalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. Tantum, nimirum, ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet: nec in eis quicquam acrius, quam pecuniæ damnum stimulat. Itaque quum spolia victa Carthagini detrahebantur, quum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africa cerneretis, nemo ingemuit. nunc quia tributum ex privato conferendum est, tanquam in publico funere comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrymasse! Hæc Annibal apud Carthaginienses. Scipio, concione advocata, Masinissam, ad regnum paternum Cirta oppido, et Masinissa ceteris urbibus agrisque, quæ ex regno Syphacis in populi Ro- regno Symani potestatem venissent, adjectis donavit. Cn. Octavium phacis doclassem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere jussit. legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut quæ ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea Patrum auctoritate populique jussu confirmarentur.

patus.

XLV. Pace terra marique parta, exercitu in naves imposito, Scipio in Siciliam Lilybæum trajecit. inde magna parte militum in na- Roman vibus missa, ipse per lætam pace non minus quam victoria Ita- reversus liam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agre- phat.

45 Finitum est septimodecimo anno] Intelligendus est septimus decimus annus elapsus, et incipiente decimo octavo finitum bellum.

46 Nec esse in vos] Neque existimetis ideo tam acerbe egisse vobiscum Romanos, ut suum in vos odium expleant.

Vestræ paci ac tranquillitati consuluere.
Nulla quippe magna ac valida civitas
diu quiescere potest. Ideo vobis vires
ademere, ut quiescere cogamini. Cete-
rum hæc defensio Romanæ in victos
acerbitatis fortasse quibusdam videbitur
haud satis decere personam Annibalis.

trium

252

T. LIVII LIB. XXX. CA P. 45.

U. C. 551, stium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit: triumphoA. C. 201. que omnium clarissimo urbem est invectus, 47 Argenti tulit in ærarium pondo centum millia viginti tria. militibus ex præda 48 quadragenos æris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriæ, Syphax est, Tibure haud ita multo aute mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. 19 conspecta mors tamen ejus fuit, quia publico funere est elatus. Hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est 50 pileo capiti imposito Q. Terentius Culleo: omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura celebraverit, an, sicuti Felicis Sulle, Magnique Pompeii, patrum memoria, cœptum ab assentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victæ ab se gentis est nobilitatus. Exemplo deinde hujus, nequaquam victoria pares, insignes imaginum titulos, claraque cognomina familiæ fecere.

47 Argenti
pondo centum millia
viginti tria] Selibras nostrates 156286.
ana semuncia minus.

48 Quadragenos æris] Binos denarios
cum semisse, qui æquabant grana ar
genti 180.

ta.

49 Conspecta] Vulgo nota et specta

50 Pileo capiti imposito] Quia videlicet pileus erat receptæ libertatis insigue. Vid. supra xxiv. 16.

INDEX RERUM

QUÆ

IN LIBRIS LIVII XXI-XXX."'

CONTINENTUR.

ABBA
BBA urbs, xxx. 7.
Abelox obsides Hispanorum Sagunto
eductos tradit Romanis, xxii. 22.
Acarnanes dirempti ab Ætolis, xxvi. 24.
Philippum adversus eos arcessunt, 25.
Acarnanica conjuratio, ibid.
Acarnanum portus, xxvii. 7.
Accua oppidum vi captum, xxiv. 20.
Accuæus. Vid. Vibius.

Acerræ direptæ et incense a Pœnis,

xxiii. 17. restituuntur, xxvii. 3.

Achaia, xxv. 15.

Achæi auxilium impetrant a Philippo

contra Machanidam et Ætolos, xxvii.
29. Philippo ad Dymas occurrunt, 31.
cum Ætolis, Eleisque ad Messenen
prospere pugnant, 32.

Achæorum concilium Ægii, xxviii. 7,

8.
Achradina, xxiv. 21. xxv. 24. circum-
sidetur a Marcello, xxv. 26. deditur
Romanis, 31.

Acies Romana, xxi. 55. xxii. 45. xxvii.
14. xxx. 8, 33.

Annibalis, xxi. 55. xxii. 4, 46.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

31.

Jovis Capitolini, xxvii. 4.

Jovis Statoris, xxvii. 37.
Jovis Vicilini, xxiv. 44.
Junonis Laciniæ, xxviii. 46.
Junonis Reginæ, xxvii. 36.
Libertatis, xxiv. 16.
Martis, xxvii. 23.

Matris Magnæ, xxix. 37.
Matris Matutæ, xxviii. 11.
Mentis, xxii. 10. xxiii. 31.
Quirini, xxviii. 11.
Salutis, xxviii. 11.

Saturni, xxii. 1. xxvi. 32.
Veneris Erycinæ, xxii. 9. xxiii

Vestæ, xxvi. 27. xxviii. 11.

Victoriæ, xxix. 14.

Virtutis, xxvii. 25. xxix. 11.

Ediles plebeii instaurant ludos plebeios,
xxviii. 10. Vid. Ludi.

Edilis pleb. esse non potest, cujus pa-

ter qui curuli sella sederit, vivit, xxvii.
21. xxx. 19.

Ediles ex Patribus, sive curules per

quatriduum ludos scenicos faciunt,
xxiv. 43. instaurant ludos Rom. xxvii.
6. xxviii. 10.

Ediles incusantur a senatu, quod non
prohiberent novos ritus sacrificandi
precandique deos, xxv. 1.
Edilitii scribæ et viatores, xxx. 39.

[blocks in formation]

M. Æmilius Numida decemvir sacro-
rum moritur, xxvi. 23.

M. Æmilius Papus, maximus curio, mo-
ritur, xxvii. 6.

M. Æmilius Regillus cos. dicitur a præ-
rogativa centuria, xxiv. 7. irrito even-
tu, 8, 9. flamen Quirinalis, 8. flanien
Martialis, moritur, xxix. 11.
Enianum Sinus, xxviii. 2.
Equimælium, xxiv. 47.
Erario subveniunt privati, xxiv. 18.
xxvi. 36. ærarium sanctius, xxvii. 10.
pecuniam ex ærario clam egerunt
scribæ viatoresque ædilitii, xxx. 39.
Erarii facti a censoribus, xxiv. 18. xxix.
37.

[blocks in formation]

funduntur, xxviii. 7. pacem faciunt

cum eo, xxix. 12.
Africam præsidio firmat Annibal, xxi.
22. in Africa res parum prospere ge-
stæ a Servilio coś. xxii. 31. eam po-
pulatur M. Valerius Messala, xxvii. 5.
in Africam trajicit Scipio, xxix. 26, 27.
Afri, gens mobilis atque infida, xxix. 3.
Africus ventus, xxvi. 41. xxx. 24.
Agathocles rex Syracusanus, xxviii. 43.
Agathyrna oppidum in Sicilia, colluviei
hominum perfugium, xxvi. 40. xxvii.

[blocks in formation]

Algidum, xxi. 62. xxvi. 9.
Aliphera, urbs, xxviii. 8.
Allia fluvius, xxii. 50, 59.
Allifanns ager, xxii. 13, 17. xxvi. 9.
Allobroges, gens nulla Gallica opibus aut
fama inferior, xxi. 31.
Allucius princeps Celtiberorum, xxvi.
50. sponsam pudice servatam a Sci-
pione recipit, ibid.

Alorcus Hispanus se pacis Annibalem
inter et Saguntinos interpretem fore
pollicetur, xxi. 12. ejus oratio ad Sa-
guntinos, 13.

Alpes ab Annibale `quinto decimo die
superatæ, xxi. 38. hieme clausæ, xxvii.
36.

Alpinæ gentes recipiunt Asdrubalem, et
sequuntur ad bellum, xxvii. 39.
Alsiensis pop. sacrosanctam vacationem
habere se frustra jactat, xxvii. 38.
Amiculum purpureum dono missum re-
gina Ægypti Cleopatra, xxvii. 4.
Amilcarem agitantem in animo bellum
adversus Rom. mors opprimit, xxi. 1,
2, 5. ad Castrum Altum in Hispania,

xxiv. 41.

Amilcar Gisgonis filius, xxi. 51.
Amilcar Bomilcaris filius, xxiii. 49.

« IndietroContinua »