Immagini della pagina
PDF
ePub

1

XXXXV. Haec cum ab tam gravibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent audiren2 tur, maior res quod ad Antiochum adtineret, maturanda magis quoniam rex quacumque de causa in Syriam 3 concessisset de tyranno consultatio visa est. cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium adtineret faceret quod e re 4 publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad sum5 mam rem publicam esset. magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.

6 Adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant, nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas 7 et ab rege ad eum clam legatos venisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic inmitem et inplacabilem eius viri animum esse: marcescere otii situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari 8 posse. haec probabilia memoria prioris belli, per unum illum non magis gesti quam moti, faciebat. irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos. 1 XXXXVI. Iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime, quod idem perpetui iudices 2 erant. res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat. qui unum eius ordinis obfendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. 3 horum in tam inpotenti regno neque enim civiliter nimîs opibus utebantur - praetor factus Hannibal vocari 4 ad se quaestorem iussit. quaestor id pro nihilo habuit, nam et adversae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro 5 futuris mox opibus animos gerebat. enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit, subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusavit. 6 et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et

infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque, in singulos an- 7 nos iudices legerentur, neve quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum obfenderat animos. adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias 8 simultates irritavit. vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant, quin et pecunia, quae in 9 stipendium Romanis suo quoque anno penderetur, deerat, tributumque grave privatis inminere videbatur.

XXXXVII. Hannibal postquam vectigalia quanta 1 terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit et quid eorum ordinarî rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus resi- 2 duis pecuniis exactis, tributo privatis remisso, satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione, et praestitit promissum.

Tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus 3 peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubîs extortis infensi et irati, Romanos in Hannibalem et ipsos causam odii quaerentis instigabant. ita diu repugnante 4 P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat, subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem, 5 nisi velut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem pervicerunt, ut legati Carthaginem 6 mitterentur, qui ad senatum eorum arguerent, Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire. legati 7 tres missi, Cn. Servilius, M. Claudius Marcellus, Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem venissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam adventus dici iusserunt, venisse se ad controversias, quae cum 8 Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent, dirimendas. id creditum vulgo: unum Hannibalem se 9 peti ab Romanis non fallebat, et ita pacem Carthaginiensibus datam esse, ut inexpiabile bellum adversus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunae statuit, et 10

1

praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obversatus eo die in foro avertendae suspitionis causa, primis tenebris vestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consili est egressus.

[ocr errors]

XXXXVIII. Cum equi, quo in loco iusserat, praesto fuissent, nocte Byzacium ita regionem quandam agri vocant transgressus, postero die ad mare inter 2 Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit. ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. ita Africa Hannibal excessit saepius patriae quam suum eventum 3 miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se 4 Tyrum missum dici iussit. veritus tamen, ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio adparari iusso magistros 5 navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbrae tum media aestas 6 forte erat cenantibus in littore fierent. quanto res et tempus patiebatur adparatu celebratae eius diei epulae sunt multoque vino in serum noctis convivium perductum. 7 Hannibal, cum primum fallendi eos qui in portu erant 8 tempus habuit, navem solvit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat aliquot horas referendis in naves [et] conlocandis armamentis absumpserunt.

9 Carthagine (et) multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum aedium est 10 factus. ut non comparere eum vulgatum est, in forum 11 turba convenit principem civitatis quaerentium. et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum, idque magis, vulgo fremebant, variosque vultus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi. visum deinde Cercinae eum tandem adlatum est.

1 XXXXVIIII. Et Romani legati cum in senatu exposuissent, compertum patribus Romanis esse, et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum

populo Romano fecisse, et nunc litteras nuntiosque ab eo 2 ad Antiochum et Aetolos missos consiliaque inita inpellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum; haut quieturum ante quam bellum toto orbe terrarum concisset: id ei non debere 3 inpune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent, nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse, Carthaginienses responderunt, quid- 4 quid aecum censuissent Romani, facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit, exceptusque 5 a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum paucos moratus dies Antiochiam navigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum 6 audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit. Ephesi regem est consecutus fluctuan- 7 tem adhuc animo incertumque de Romano bello. sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit.

Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab socie- 8 tate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentis senatus ad T. Quinctium reiecit.

[PERIOCHA LIBRI XXXIIII.]

[Lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis bello Punico de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna contentione abrogata est, cum Porcius Cato auctor fuisset, ne ea lex aboleretur. is in Hispaniam profectus bello, quod Emporîs orsus est, citeriorem Hispaniam pacavit. T. Quintius Flamininus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eorum Nabidem prospere gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatisque Argis, qui sub dicione tyranni erant, finivit. res praeterea in Hispania et adversus Boios et Insubres Gallos feliciter gestae referuntur. senatus tunc primum secretus a populo ludos spectavit. id ut fieret Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis. coloniae plures deductae sunt. M. Porcius Cato de Hispania triumphavit. T. Quintius Flamininus, qui Philippum Macedonum regem et Nabidem Lacedaemoniorum

tyrannum vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hanc rerum gestarum multitudinem triduo triumphavit. legati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem, qui ad Antiochum confugerat, bellum cum eo moliri. temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.]

[blocks in formation]

1 I. Inter bellorum magnorum aut vixdum finitorum aut inminentium curas intercessit res parva dictu, sed 2 quae studiis in magnum certamen excesserit. M. Fundanius et L. Valerius tribuni plebi ad plebem tulerunt 3 de Oppia lege abroganda. tulerat eam M. Oppius tribunus plebis Q. Fabio, Ti. Sempronio consulibus in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus semunciam auri haberet nec vestimento versicolori uteretur neu iuncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille 4 passus nisi sacrorum publicorum causa veheretur. M. et P. Iuni Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec eam se abrogari passuros aiebant; ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium turba hominum faventium adversantiumque legi complebatur; 5 matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, omnis vias urbis aditusque in forum obsidebant, viros descendentis ad forum orantes, ut florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna matronis quoque pristinum orna6 tum reddi paterentur. augebatur haec frequentia mulierum in dies, nam etiam ex oppidis conciliabulisque 7 convenerant. iam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant, ceterum minime exorabilem alterum utique consulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit:

« IndietroContinua »