[PERIOCHA LIBRI XXXVI.] [Acilius Glabrio consul Antiochum ad Thermopylas, Philippo rege adiuvante, victum Graecia expulit idemque Aetolos subegit. P. Cornelius Scipio Nasica consul aedem matris deûm, quam ipse in Palatium intulerat vir optimus a senatu iudicatus, dedicavit idemque Boios Gallos victos in deditionem accepit et de iis triumphavit. praeterea navalia certamina prospera adversus praefectos Antiochi regis referuntur.] I. P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium 1 Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus ho- 2 stiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. ea omnia 3 sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. Haec cum renuntiata essent, solutis religione animis 4 patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iu- 5 berentne cum Antiocho rege quique eius sectam secuti essent, bellum iniri? si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. tum senatus 6 decrevit, ut consules Italiam et Graeciam provincias sortirentur: cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum militum quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex 7 auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex 8 senatus consulto in Macedoniam traiecisset. et extra Italiam permissum ut, si res postulasset, auxilia ab sociis, ne supra quinque milium numerum, acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum pla9 cuit. alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Boîs iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset. 1 II. His ita in senatu ad id, quae cuius provincia 2 foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. 3 id votum in haec verba, praeeunte P. Licinio pontifice maximo, consul nuncupavit. 'si duellum quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus 4 populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, 5 quantam senatus decreverit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.' supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit. Consulibus sortitis provincias extemplo et praetores 6 sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus de7 creti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. 8 L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes sociûm Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. idem sup- 9 plementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Aemilius Lepi- 10 dus ab L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus, L. Valerium, si ita vide- 11 retur, pro praetore in provincia retinere, et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum: eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. eidem praetori 12 mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret, id ad. mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret. idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sar- 13 dinia imperatum: ceterum non in Graeciam, sed Romam id frumentum portari placere. C. Livius praetor, cui clas- 14 sis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus et ab Atilio naves accipere. veteres naves, quae in navalibus erant, ut reficeret et 15 armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret. III. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et 1 in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solveret populus Romanus. adeoque in adparatum curamque eius belli 2 civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui 3 senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda inpigre classe C. Livium 4 praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi 5 adpellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevit, vacationem rei navalis eis colonis non esse. Ostia et Fregenae et Ca- 6 strum novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vaca 7 tione certaverunt. consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad prae8 sidium aliquod eius nuntiare; et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum; et num prius societas eis et amicitia renuntianda esset quam bellum indicendum. 9 fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse, nihil referre, ipsi coram an ad 10 praesidium nuntiaretur: amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri 11 aequum censuissent. Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem sociorum urbem per vim occupassent, 12 Chalcidem terra marique obpugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferen13 dum traduxissent. omnibus iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus 14 Maîs convenirent. ipse ante diem quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt. 1 IIII. Sub idem tempus et legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolemaeo Aegypti rege, Romam venerunt. Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et fru2 mentum, ab Ptolemaeo etiam mille pondo auri, viginti 3 milia pondo argenti adlata. nihil eius acceptum: gratiae regibus actae. et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, 4 Ptolemaeo id remissum; Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. 5 Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modiûm decies centena, hordei quingenta milia ad exer6 citum, dimidium eius Romam adportaturos polliciti [sunt]: id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese. 7 classem suorum suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, 8 praesens omne daturos. Masinissae legati quingenta milia et |