Immagini della pagina
PDF
ePub

esse. ceterum vere aestimanti Aetolicum magis ad Ther- 8 mopylas bellum quam regium fuit. quota enim parte virium suarum ibi dimicavit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt vires, ab ultimis oris omnium gentium contractis auxiliis.

LVIIII. Merito ergo et diis inmortalibus, quantus 1 maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus. triumphavit mense intercalario pridie kal. 2 Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in triumpho signa militaria ducenta 3 viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo 4 centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmûm Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophorum trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia; vasorum argenteo- 5 rum omnia caelata erant mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et duces regii, praefecti et purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini viceni denarii dati, duplex 6 centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum. [item] proelio in Asia facto duplex dederat. triumphavit anno fere post quam consulatu abiit.

LX. Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in 1 Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia; 2 mare pacatum erat devicto Antiocho. cogitanti Q. Fabio cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum adversus Gortynios s Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum 4

primum Cretae litus adtigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque 5 pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses moverunt. captivos, praeter Gortynios, nulli reddiderunt. 6 Valerius Antias ad quattuor milia captivorum, quia belli minas timuerunt, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, navalis 7 triumphi impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.

[PERIOCHA LIBRI XXXVIII.]

[M. Fulvius consul in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephalleniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit. Cn. Manlius consul, collega eius, Gallograecos Tolostobogios et Tectosagas et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum montem non parerent, vicit. eorum origo, et quo modo ea loca quae tenent occupaverint, refertur. exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina traditur; quae cum regis Gallograecorum uxor fuerit, captiva centurionem, qui ei vim intulerat, occidit. lustrum a censoribus conditum est; censa sunt civium capita ducenta quinquaginta octo milia trecenta decem. cum Ariarathe Cappadociae rege amicitia iuncta est. Cn. Manlius contradicentibus decem legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se causa in senatu triumphavit. Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt, a Q. Petillio tribuno plebis, ut quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, posteaquam is dies venit, evocatus in rostra 'hac die' inquit 'Quirites, Carthaginem vici' et prosequente populo Capitolium escendit. inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium [Liternum] concessit. incertum ibi an Romae defunctus sit; nam monumentum eius utrobique fuit. L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem peculatus crimine accusatus damnatusque cum in vincula et carcerem duceretur, Ti. Sempronius Gracchus tribunus plebis, qui antea Scipionibus inimicus erat, intercessit et ob id beneficium Africani filiam duxit. cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his ullum vestigium

pecuniae regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum quantae summae erat damnatus. conlatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae necessaria ei erant ad cultum, redempta.]

[blocks in formation]

exu- 3

4

I. Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem 1 quietae res fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefe- 2 ctis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque inmodico imperio desiderium Amynandri fecerant. lanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. remissique nunti ab eo ad principes Argitheam id enim caput Athamaniae erat —, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum [. agit deinde] cum delectis Aetolorum quod consilium est gentis -et Nicandro praetore. quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores 5 subinde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. quattuor primo fuere coniurati adversus 6 Macedonum praesidium. hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. ita duo et quinquaginta facti quadri- 7 ́ fariam se diviserunt: pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. ita inter 8 omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur, die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. ubi ea dies advenit et Amynander 9 cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor

simul locis praesidia Macedonum expulsa litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese ab inpotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac 10 legitimum regnum. undique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsi11 dentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.

1 II. Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos 2 pervenit. ibi relicta maiore parte exercitus - neque enim ad tanta itinera subficerent cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, per3 venit. inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis 4 simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Ethopiam occupare iubet, oportune 5 Argitheae inminentem; quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere 6 ad Argitheam intendit. euntibus extemplo adparuere Athamanes in tumulos inminentis viae discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque 7 agmine pavor et trepidatio erat; et pro se quisque quidnam futurum esset cogitare, si in valles subiectas rupibus 8 agmen foret demissum. haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem qua venerat via referre coegit signa. 9 Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur; postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, 10 quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere, tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis 11 armis virisque relictis flumen [...] traiecerint. hic finis

sequendi fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gom12 phis in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Ethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas obprimendos

undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab 18 Ethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, dispersosque et per invia atque ignotas rupes 14 iter fugae non expedientis partim ceperunt, partim interfecerunt. multi pavore in derupta praecipitati, perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

III. Amynander recuperato regno legatos et Romam 1 ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. pacem 2 petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum, Philippum incusabat. Aetoli ex Atha- 3 mania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta nam fuerat quondam Aetolorum 4 eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Do- 5 lopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. quibus circumiectis gentibus iam un- 6 dique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur, Antiochum in Asia victum ab Romanis. nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus 7 excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in 8 conspectu hostis erat, praemeditati. iam M. Fulvius 9 Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: sive 10 ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse, sive detractarent certamen, obpugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in pro- 11

« IndietroContinua »