Immagini della pagina
PDF
ePub

8 genti ducenta. has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni; in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in 9 summa auri atque argenti. similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens 10 quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, eo magis quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione 11 requisitam esse in senatu tradunt librumque rationis eius, cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu 12 suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis miliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab 13 se posceretur. ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse clavis et se aperturum aerarium dixisse, qui ut clauderetur effecisset.

1 LVI. Multa alia in Scipionis fine tum maxime vitae dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, 2 ut cui famae, quibus scriptis adsentiar non habeam. non de accusatore convenit alii M. Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, non ubi mortuus aut 3 elatus sit. alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum. utrobique monumenta ostenduntur et statuae: nam et Literni monumentum monumentoque statua superinposita 4 fuit, quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra portam Capenam in. Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicun5 tur esse, tertia poetae Q. Ennii. nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent 6 inter se. index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusa7 toris; nebulonem modo, modo nugatorem adpellat. ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Afri8 cani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet. alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege, legatum in Etru9 ria fuisse Africanum tradunt, quo post famam de casu

fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse. hinc enim ipse Ti. Gracchus queri- 10 tur, dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit, tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. sed ita hanc unam inpotentem eius iniu- 11 riam invidia onerat, ut increpando quod degenerarit tantum a se ipse cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat; casti- 12 gatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere: prohibuisse statuas sibi in comitio, in rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni, prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret.

[ocr errors]

LVII. Haec vel in laudatione posita ingentem ma- 1 gnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur. huic 2 Graccho minorem ex duabus filiis nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre conlocata erat nuptam fuisse convenit. illud parum constat, utrum post mortem 3 patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse, sibi ini- 4 micitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum; senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse 5 et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet; quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus 6 rite factis, cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse, cum illa 7 muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset, non si Ti. Graccho daret exper

Livi vol. III.

24

8 tem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse. haec de tanto viro, quamquam et opinionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erant.

1 LVIII. Iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis, Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus 2 urbanis dederunt; Scipio cum contenderet, omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse nec se quicquam 3 publici habere, in vincula duci est coeptus. P. Scipio Nasica tribunos adpellavit, orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed 4 proprie familiae suae: parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Sci5 piones, clarissimos viros. eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent 6 non bello solum, sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo 7 pro re publica morte obcubuisse. cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit, non sanguine humano, 8 sed stirpe divina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, ut quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum visum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus 9 in Asiam iret. ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis obficeret, forte ita incidisse, ut quo die ad Magnesiam signis conlatis L. Scipio Antiochum devicisset, aeger 10 P. Scipio Elaeae dierum aliquot via abesset. non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum. Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem 11 quisquam criminari possit; in pace crimen quaeri, eam dici venisse. hic decem legatos simul argui, quorum ex 12 consilio data pax esset. quamquam extitisse ex decem legatis qui Cn. Manlium accusarent; tamen non modo ad

criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse.

LVIIII. At hercule in Scipione leges ipsas pacis, 1 ut nimium adcommodatas Antiocho, suspectas esse: inte- 2 grum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum quae ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum. 'an praeter omnium oculos tan- 3 tum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, est latum? nam quid de finibus regni dicam?' Asiam 4 omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum. ea 5 quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo, sed gentes amplectatur, omnes scire. hanc regionem dierum 6 plus triginta in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? 7 Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. tantum auri ar- 8 gentique iudicatum esse in domum L. Scipionis inlatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas? in 9 domo quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum. at enim quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter 10 fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. non id Corneliae magis familiae quam 11 urbi Romanae fore erubescendum.

LX. Adversus ea Terentius praetor rogationem Pe- 1 tilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit: se, ni referatur pecunia in publicum 2 quae iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat. tribuni cum in 3

5

consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit, praetori non intercedere tribunos, quo minus 4 sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori: L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani 6 propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere. 7 tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt, ut vix in eadem civitate 8 videretur factum iudicium. in bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit. neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est quantae summae 9 damnatus fuerat. conlata ea pecunia ab cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. 10 nihil accepit. quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt. verteratque Scipionum invidia in praetorem et consilium eius et accusatores.

[PERIOCHA LIBRI XXXVIIII.]

[M. Aemilius consul Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum perductam Flaminiae iunxit. initia luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico referuntur. Ligures quicumque citra Apenninum erant, subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est. a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus a Poeno Philippo, quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice

« IndietroContinua »