Immagini della pagina
PDF
ePub

Placentina, cuius amore deperibat. extat oratio M. Catonis in eum. Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quintium Flamininum miserant, veneno sibi mortem conscivit. Philopoemen quoque dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno, cum ab iis bello captus esset. coloniae Potentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt. praeterea res adversus Celtiberos prospere gestas et initia causasque belli Macedonici continet; cuius origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat regnum suum a Romanis imminui et quod cogeretur a Thracibus aliisque locis praesidia deducere.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXXVIIII.

nam 3

I. Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae 1 aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is 2 hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat, nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. praecipue sub im- 4 perio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit. in Liguribus omnia erant, quae 5 militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsa capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem, et itinera ardua, angusta, infesta insidiis, hostis levis et 6 velox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret, obpugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque, inops regio, quae parsimonia adstringeret milites, praedae haud multum praeberet. itaque non lixa seque- 7 batur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat;

nihil praeter arma et viros omnem spem in armis habentes 8 erat. nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

1 II. C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditio2 nem gentem accepit et arma ademit. ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem 3 Auginum profugerunt. confestim secutus est consul. celerrime effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt qua sequi hostis non posset. ita trans Apenninum abierunt. qui castris se 4 tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. inde trans Apenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma et omnia ad5 empta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, 6 ut coli non posset. his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia per7 duxit Arretium. M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Balistam Suismontiumque tenentibus, deussit depo8 pulatusque est. deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio devicit, in quo et aedem 9 Dianae vovit. subactis cis Apenninum omnibus, tum transmontanos adortus in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem 10 deduxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque ab Placentia, ut Flaminiae committeret, 11 Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Liguribus signis conlatis conflixit, aedem Iunoni reginae vovit. haec in Liguribus eo anno gesta.

[ocr errors]

1 III. In Gallia M. Furius praetor insontibus Cenoma2 nis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma. inde

Cenomani questi Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito tenuerunt causam. arma reddere Cenomanis, decedere pro- s vincia praetor iussus.

Legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto un- 4 dique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni 5 praetori negotium datum est, ut eos conquireret et quem C. Claudio, M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret ubi censi essent. hac conquisitione 6 duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

IIII. Priusquam consules redirent Romam, M. Ful- 1 vius proconsul ex Aetolia redit; isque ad aedem Apollinis 2 in senatu cum de rebus in Aetolia Cephalleniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam diis inmortalibus honorem haberi (iuberent), et sibi triumphum decernerent. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re s ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contradicere velle, proficiscen- 4 temque in provinciam ita sibi mandasse, uti ea disceptatio integra in adventum suum servaretur. Fulvium temporis iacturam facere; senatum etiam consule praesente quod vellet decreturum. tum Fulvius: si aut simultas M. 5 Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias inpotenti ac prope regia ira exerceret, tamen 6 non fuisse ferendum, absentem consulem et deorum inmortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis victorem- 7 que exercitum cum praeda et captivis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. verum enimvero cum sint nobilissimae sibi cum 8

consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non videri 9

vi captam, quae aggere ac vineis obpugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros 10 supra subterque terram per dies quindecim pugnatum, ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria 11 milia hostium sint caesa. iam de deorum inmortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam ad pon12 tifices adtulerit! nisi Syracusarum ceterarumque captarum

civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Am13 bracia una capta non valuerit belli ius. se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.

1

V. Undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Tiberii Gracchi collegae plurimum oratio movit: 2 ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse, alienarum vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate 3 et sacratis legibus esse. suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut inprobare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum 4 plebei, et quid privatim M. Aemilius mandaverit meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, 5 non pro consulari regno. ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exer6 cuisse. his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus 7 M. Fulvio est decretus. is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit, ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse: in eam 8 rem sibi centum pondo auri a civitatibus conlatum; petere, ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario po9 siturus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in 10 ludos consumi necessum esset. cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta inpensa in ludos fieret,

senatus Fulvio quantum inpenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. triumphare mense 11 Ianuario statuerat; sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad inpediendum triumphum Romam 12 venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem. triumphavit ante diem decimum kal. Ianuarias de 13 Aetolis et de Cephallenia. aureae coronae centum duo- 14 decim pondo ante currum latae sunt, argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi 15 duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma, tela, cetera spolia hostium magnus numerus, ad 16 hoc catapultae, balistae, tormenta omnis generis, duces aut Aetoli et Cephallenes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem. multos eo die, priusquam in ur- 17 bem inveheretur, in circo Flaminio tribunos, praefectos, equites, centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

VI. Iam consularium comitiorum adpetebat tempus; 1 quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, obcurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus, Q. Marcius Philippus. praetores inde facti T. Maenius, P. Cornelius 2 Sulla, C. Calpurnius Piso, M. Licinius Lucullus, C. Aurelius Scaurus, L. Quinctius Crispinus.

Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem 3 tertium nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit. serius ei triumphandi causa 4 fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudi- 5 cibus, quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni genere licentiae conrupisse fama adtulerat. neque ea sola infamiae erant, quae in 6 provincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam

« IndietroContinua »