6 7 magis, quae in militibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia et, quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam 8 advexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et convivalia 9 alia ludorum oblectamenta addita epulis, epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore adparari coeptae. tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse et quod ministerium fuerat ars haberi coepta. vix tamen illa quae tum conspiciebantur semina erant futurae luxuriae. 1 VII. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim pondo, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmûm Atticûm centum viginti septem milia, cistophorûm ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sede2 cim milia trecentos viginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et 3 stipendium duplex (in pedites) dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile adpareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari ce4 lebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici 5 Manlii valuerunt, quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium conlatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur. vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum cura et fide solverunt. Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas pro7 vincias obtinebant, venerunt. ex iis litteris cognitum est, Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit. Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus, 8 A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deiecit. ea reli- 9 gione moti patres et diem unum adiciendum ludorum [celebritati] censuerunt et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum. et plebeii ludi ab aedili- 10 bus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt. VIII. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et 1 Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinae coniurationis vindictam avertit. praetores provincias sortiti sunt, T. Maenius 2 urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus am- 3 bobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates, nec is qui aperta religione, propalam et quae- 4 stum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia 5 erant, quae primo paucis tradita sunt, deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque. additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi inlicerentur. cum vinum animos [mosset] et nox et mixti feminis 6 mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque quo natura pronioris libidinis esset paratam voluptatem haberet. nec unum genus 7 noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque erant, sed (falsi testes) falsa signa testimoniaque et indicia ex eadem officina exibant, venena indidem intestinaeque 8 caedes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per vim audebant. occulebat vim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat. 1 VIIII. Huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi penetravit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit; tandem indicium 2 hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili eductus fuerat. 3 et mater dedita viro erat, et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. 4 via una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentulum adpellat: se pro aegro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam, damnatam voti deûm benignitate exsolvere id velle. decem dierum castimonia opus esse; decimo die cenatum, deinde pure lau5 tum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Fecenia, non digna quaestu, cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere 6 tuebatur. huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis rei aut famae damnosa; ultro enim amatus adpetitusque erat et maligne omnia praeben7 tibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem. 1 X. Haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens 2 vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. id ubi mulier audivit perturbata 'dii meliora!' inquit - mori et sibi et illi satius esse quam id faceret, et in caput eorum detestari minas 3 periculaque, qui id suasissent. admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus 4 iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. 'vitricus ergo' inquit 'tuus-matrem enim insimulare forsitan fas non sit pudicitiam, famam, spem vitamque tuam 5 perditum ire hoc facto properat.' eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse: scire corrupte- 6 larum omnis generis eam officinam esse, et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. ut 7 quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocum- 8 que modo discuteret, nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. neque 9 ante dimisit eum quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum. XI. Postquam domum venit, et mater mentionem 1 intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris quae ad sacra pertinerent faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni 2 vitricus. confestim mulier exclamat, Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse, illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum servis domo exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit causam- 3 que ei cur esset a matre eiectus narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium redire ad 4 se iussum dimisit, ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset. cum eam nosse probam et antiqui moris 5 feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret. Aebutia adcita ad Sulpi- 6 ciam venit, et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert. lacrimae mu- 7 lieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis a quibus minime oporteret apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens dii propitii esobscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet. sent 1 XII. Satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, dimissa Aebutia socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae per2 cunctari vellet. ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exani3 mata est. in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, 4 negat perturbari debere: fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet; expromeret sibi quae in luco Semelae 5 Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum 6 mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid 7 ibi fiat scire. iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expros meret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac fatenti veniam aut gratiam fore: eum sibi omnia exposuisse qui ab illa audisset. 1 XIII. Mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit et 2 eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non quod sciret 3 quicquam, ea locutam esse. hic Postumius accensus ira, tum quoque ait eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia adtollere paventem, simul illam 4 adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optimi in eo ipso 5 meriti talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discer6 pturi essent. itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum 7 vitae degere tuto posset. bono animo esse iubere eam |