Immagini della pagina
PDF
ePub

Ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit. creavit consules Cn. 4 Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. praetores inde facti Q. Fulvius 5 Flaccus, M. Valerius Laevinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus, L. Caecilius Denter, C. Terentius Istra.

Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, 6 quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est au- 7 ctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

[PERIOCHA LIBRI XXXX.]

[Cum Philippus liberos eorumquos in vinculis habebat nobilissimorum hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo venenum erat, suasit iis, ut imminens ludibrium morte effugerent, et cum persuasisset, et ipsa se interemit. certamina inter filios Philippi Macedoniae Persen et Demetrium referuntur; et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi Romani amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit. item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a conpluribus feliciter gestas continet. colonia Aquileia deducta est. libri Numae Pompilii in agro L. Petilli scribae sub Ianiculo a cultoribus agri, arca lapidea clusi, inventi sunt et Graeci et Latini; in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor, ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra rem publicam esse, ut legerentur servarenturque. ex senatus consulto in comitio exusti sunt. Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis alterius filii in eundem delationibus impulsus veneno sustulisset, de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est. regnum Perseus accepit.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXXX.

1 I. Principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures quae decerneretur erat. iurisdictio urbana [M.] Ogulnio 2 Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit, Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. dilectus ha3 bere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat, Apuanos ad rebellionem spectare periculumque esse, ne 4 inpetum in agmen Pisanum facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant, in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio 5 solutam disciplinam militarem esse. ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites; sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites: hi duo consu6 lares exercitus essent. scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, 7 cui ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispaniam utramque quae ducerentur quattuor milia peditum civium Romanorum et ducenti equites et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa. 8 et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est.

1 II. Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in 2 Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino

est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit, fastigia aliquot templorum a culmi- 3 nibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. simul 4 procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat et a Formiis aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.

Per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris co- 5 gnitum, P. Sempronium in ulteriore provincia cum plus annum aeger fuisset mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.

Legationes deinde transmarinae introductae sunt, 6 prima Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati, 7 Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas 8 res visendas senatum missurum.

III. De Philippo auxerat curam Marcius; nam ita 1 fecisse eum quae senatui placuissent fatebatur, ut facile adpareret, non diutius quam necesse esset facturum. neque 2 obscurum erat rebellaturum, omniaque quae tunc ageret diceretque eo spectare. iam primum omnem fere multitu- 3 dinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam quae nunc dicitur, quondam adpellata Paeonia est, traduxit Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit 4 habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea res fremitum in Macedonia 5 tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant, exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur. his ferox animus omnes 6 homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. po- 7 stremo negare propalam coepit, satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum quos interfecisset comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.

1 IIII. Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem 2 unius domus clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat, generos quoque eius postea interfecit; in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes; Theoxena et Archo nomina iis erant 3 mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nu4 ptias est, Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enisa partus, par5 vis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit et tamquam omnes ipsa enisa foret, suum sororisque 6 filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo, sed custodum 7 etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit ausaque est dicere, se sua manu potius omnes interfecturam 8 quam in potestatem Philippi venirent. Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit comitemque ipsum fugae futurum 9 esse. proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimo10 nia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri in Thessalo11 nicam; sed traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux obpressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad pertrahendam eam navim miserunt 12 cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. cum iam adpropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat, interdum manus ad caelum 13 tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim femina ad multo ante praecogitatum revoluta facinus venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una vindicta est. 14 viae ad mortem hae sunt; qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si 15 segnior mors iuvat.' et hostes aderant et auctor mortis

instabat. alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave vacua dominis regii potiti

sunt.

V. Huius atrocitas facinoris novam velut flammam 1 regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus 2 enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus, ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri 3 cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos patris amicorum temptare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam 4 praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, 5 cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum quod futurum erat rati fovendamque spem potentioris, Perseo sese adiungunt. cetera in suum 6 quaeque tempus agenda differunt; in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem inpellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex compo- 7 sito sermones ad rem Romanorum trahebant. ibi cum

alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, iuvenis 8 incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium 9 de rebus Romanis consiliorum habebat, totus in Perseum versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. redierant quos forte miserat in Bastarnas ad arces- 10 senda auxilia adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur, erexeratque con

« IndietroContinua »