quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta de- 5 cemvir sacrorum mortuus; in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus. Comitiis aediles curules creati sunt forte ambo, qui 6 statim occipere magistratum non possent. nam Gaius Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam optineret provinciam; C. Valerius Flaccus, quem prae- 7 sentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat, magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente 8 Flacco, ut legibus solveretur, senatus decrevit, ut, si aedilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus, praetor designatus. tribuni ad plebem tulerunt, 9 plebesque scivit, ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. et de altero aedile scitum plebi est factum. 10 rogantibus tribunis, quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret et L. Manlius Acidinus 11 decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit. [PERIOCHA LIBRI XXXII.] [Conplura prodigia ex diversis regionibus nuntiata referuntur, inter quae, in Macedonia in puppe longae navis lauream esse natam. T.Quinctius Flamininus consul adversus Philippum feliciter pugnavit in faucibus Epiri fugatumque coegit in regnum reverti. ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Áthamanibus vexavit, L. Quinctius Flamininus frater consulis navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram. Achaei in amicitiam recepti sunt. praetorum numerus ampliatus est, ut seni crearentur. coniuratio servorum facta de solvendis Carthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia quingenti necati. Cornelius Cethegus consul Gallos Insubres proelio fudit. cum Lacedaemoniis et tyranno eorum Nabide amicitia iuncta est. praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.] 10 1 I. Consules praetoresque, cum idibus Martiis magistra2 tum inissent, provincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, Q. Villio Macedonia; praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L. Villio Sardinia 3 evenit. Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere; in supplementum eius quantum militum videretur ut scriberet, ipsi 4 permissum. praetori Baebio legiones, quas C. Aurelius consul habuisset, ita decretae, ut retineret eas, donec 5 consul novo cum exercitu succederet: in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur 6 praeter quinque milia sociûm; iis optineri circa Ariminum provinciam satis esse. prorogato imperio praetoribus prioris anni - C. Sergio, ut militibus, qui in Hispania, Sicilia, Sardinia stipendia per multos annos fecissent, 7 agrum adsignandum curaret; Q. Minucio, ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones, quas praetor cum 8 fide curaque exercuisset, perficeret et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro Proserpinae 9 essent reponenda cum piaculis curaret -, feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant, sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est, duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; 11 et ex Bruttiis abs Q. Minucio propraetore scriptum, equuleum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tris cum ternis pedibus natos esse. a P. Sulpicio proconsule 12 ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat, lauream in puppi navis longae enatam. priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut con- 13 sules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vo- 14 cati atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum edicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae. II. Carthaginienses eo anno argentum in stipendium 1 inpositum primum Romam advexerunt. id quia probum 2 non esse quaestores renuntiaverant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. petentibus deinde, ut, si 3 iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. petentibus îsdem, qui non reddebantur obsides ut 4 ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent. Gadi- 5 tanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset. Narniensium legatis querentibus, ad numerum sibi colonos non esse et inmixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus. creati P. et Sex. Aelii Paetis 7 fuit ambobus cognomen et Cn. Cornelius Lentulus. quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt. et 6 III. Rebus, quae Romae agendae erant, perfectis 1 consules in provincias profecti. P. Villius in Macedo- 2 niam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit. duo milia ea 3 militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves inpositos. sed ut- 4 cumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse. multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub 5 armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore, opere, exangues tot acceptis vulneribus esse. 6 consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit: seditionis nec eam nec ullam 7 aliam satis iustam causam esse. itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum. modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos. 1 IIII. Thaumacos eo tempore Philippus summa vi obpugnabat aggeribus vineisque, et iam arietem muris 2 admoturus erat. ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant, et adiuvabat eos natura ipsa loci. 3 namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt, ipsis faucibus inminentes, quam 4 Coelen vocant Thessali; atque transeunti confragosa loca inplicatasque flexibus vallium vias ubi ventum ad hanc urbem est repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud 5 facile queas. ab eo miraculo Thaumaci adpellati. nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique abs6 ciso rupibus inposita est. hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, 7 ut absisteret incepto Philippus effecerunt. hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit. 1 V. Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete tem2 poris simul animos corporaque remiserant, Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostis modo timentem 3 qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido no4 vandi res caperet. itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandum ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi - exigerent, simul qui red derent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian, 5 Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam eam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. et cum Achaeis quidem per 6 haec societatem firmabat; [ad] Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, 7 multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio. bellum si quando umquam ante alias, tum 8 magna cura adparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora 9 omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas, quae ad Antigoneam fauces sunt Stena vocant Graeci —, misit. ipse 10 post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. is inter 11 montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet, ipse in Meropo posuit castra. qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum te- 12 nebat, qua minus tuta erant alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat. magna tormentorum etiam vis, ut 13 missilibus procul arcerent hostem, idoneis locis disposita est. tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum. VI. Consul per Charopum Epiroten certior factus, 1 quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit. quinque milia ferme ab 2 regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste sal- 3 tum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret an eodem itinere, quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias. hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit, Livi vol. III. 4 |