Immagini della pagina
PDF
ePub

Argivos quoque armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subi9 turi. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clien10 tibus non excessit. missus a Philocle qui quaereret, quid sibi vellet. nihil statu moto, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta 11 tela interfectique omnes. et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et 12 Corinthus, in potestate regis erant. haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

1 XXVI. In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. 2 Aelio consule gestum. cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat ipse ei C. Helviumpraetorem praefecit, alterum, quem in provinciam ad3 duxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.

4 Quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus. 5 obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum iis, 6 ut principum liberis, magna vis servorum erat. augebant eorum numerum ut ab recenti Africo bello et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda 7 mancipia. cum coniurationem fecissent missis ex eo numero, primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis ludis, qui Setiae prope diem futuri erant, specta8 culo intentum populum adgredi statuerant, Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare [......] servitia. huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbis de9 latum est. servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae acta futuraque erant, exposuerunt. 10 quibus domi custodiri iussis praetor senatu vocato edocto

que, quae indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque obprimendam iussus, cum 11 quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. hoc tumultuario 12 dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit. ibi raptim prin- 13 cipibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros qui vestigarent [.......]. egregia duorum opera servorum indicum 14 et unius liberi fuit. ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem; pretium eorum ex aerario solutum est dominis.

Haut ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis 15 nuntiatum est servitia Praeneste occupatura. eo L. Cor- 16 nelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri. itaque 17 et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa nomen La- 18 tinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

XXVII. Eodem anno legati ab rege Attalo coronam 1 auream ducentûm quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.

Eadem aestate equites ducenti et elephantes decem et 2 tritici modiûm ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum, qui in Graecia erat, pervenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa. Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius 3 Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus. fugatique ex insula faenera- 4 tores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant, circumcisi aut sublati.

Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam 5

cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et 6 Q. Minucium Rufum. biduo post praetorum comitia habita. sex praetores illo anno primum creati crescentibus 7 iam provinciis et latius patescente imperio. creati autem hi: L. Manlius Volso, C. Sempronius Tuditanus, M. Sergius Silus, M. Helvius, M. Minucius Rufus, L. Atilius Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant -, 8 curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. ludi Romani eo anno quater instaurati. 1 XXVIII. C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum praetorumque 2 actum. prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est 3 sortitus. consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis inpedi4 mento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset neque ulla alia res maius bello inpedimentum ad eam diem fuisset quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso 5 conatu gerendi belli prior consul revocaretur: quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse. Villium congredientem cum hoste infecta 6 re revocatum. Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res, ut, si aut maturius in provinciam venisset aut hiems magis sera 7 fuisset, potuerit debellare. nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut, nisi successor in8 pediat, perfecturus aestate proxima videatur. his orationibus pervicerunt, ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittentibus utrisque liberam consultationem patres consuli9 bus ambobus Italiam provinciam decreverunt, T. Quinctio prorogarunt imperium, donec successor ex senatus consulto venisset. consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui defecissent a populo 10 Romano, gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, socio

[ocr errors]

rum navalium milia tria. praeesse idem qui praeerat classi 11 L. Quinctius Flamininus iussus. praetoribus in Hispanias octona milia peditum sociûm ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem, et terminare iussi, qua ulterior citeriorve provincia servaretur. Macedoniae legatos P. Sulpicium et 12 P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiece

runt.

XXVIIII. Priusquam consules praetoresque in pro- 1 vincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter 2 noctem lux orta, et Aesulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formîs duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum, sed in Capitolium penetraverat lupus.

C. Atinius tribunus plebis tulit, ut quinque coloniae s in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Vulturni Liternique, una Puteolos, una ad castrum Salerni. his Buxentum adiectum. trecenae familiae in 4 singulas colonias iubebantur mitti. triumviri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Servilius Geminus, Q. Minucius Thermus, Ti. Sempronius Longus.

Dilectu rebusque aliis divinis humanisque, quae per 5 ipsos agenda erant, perfectis consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta ad Insubres via, qui tum in 6 armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeva Italiae ad inferum mare flexit iter Genuamque exercitu educto ab Liguribus orsus bellum est. oppida Clastidium 7 et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem civitates, Celeiates Cerdiciatesque, sese dediderunt. et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub dicione erant. quindecim oppida, hominum 8 viginti milia esse dicebantur, quae se dediderant. inde in agrum Boiorum legiones duxit.

XXX. Boiorum exercitus haud ita multo ante traie- 1 cerat Padum. iunxerat se Insubribus et Cenomanis, quod 2 ita acceperant, coniunctis legionibus consules rem gesturos,

8 ut et ipsi conlatas in unum vires firmarent. postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est. postulare Boi, ut laborantibus opem universi ferrent, Insubres negare se sua deserturos. 4 ita divisae copiae, Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Minci 5 ripam consederunt. infra eum locum duo milia et consul 6 Cornelius eidem flumini castra adplicuit. inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis erat, ut satis comperit, non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum de7 fectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit, ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent 8 aut ad Romanos transirent. et id quidem impetrari nequiit: in id fides data consuli est, ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuvarent Roma9 nos. haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspitio animis, labare fidem sociorum. itaque, cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, 10 post signa in subsidiis eos locaverunt. consul principio pugnae vovit aedem Sospitae Iunoni, si eo die hostes fusi fugatique essent. a militibus clamor sublatus, compotem voti consulem se facturos, et inpetus in hostis est 11 factus. non tulerunt Insubres primum concursum. quidam et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque 12 milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset, signa militaria 13 centum triginta et carpenta [supra ducenta. oppida] Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

1 XXXI. Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat finis Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit, acie 2 dimicandum cum hoste ratus. nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres victos adlata animos fregisset.

« IndietroContinua »