Immagini della pagina
PDF
ePub

Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium uxoris Quincti sororis filius erat et Q. Fulvium et

Ap. Claudium misit.

1 XXXVII. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. cetera eorum oratio con2 vitiis regis consumpta est; moverunt cum maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, 3 ut omnibus adpareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non 4 posse liberam Graeciam esse, et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae ad5 pellare. legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, cum mandati sibi de îs nominatim negarent quicquam. sic infecta pace regii dimissi; Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permis6 sum. quo ut satis adparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque conloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret admissurum dixit.

XXXVIII. Philippus cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiae 2 urbibus, regionis ab se diversae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit, 3 ut tyrannum ipse conveniret. Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis 4 matrimonio coniungere velle. tyrannus primo negare, aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum 5 decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo, sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit. 6 nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus, prima luce occupata omnia superiora loca portaeque

clausae. paucis principium inter primum tumultum elapsis 7 eorum absentium direptae fortunae, praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes. qui non cunctanter contulere sine contumelia et lacera- 8 tione corporum dimissi, quos occulere aut retrahere aliquid suspitio fuit in servilem modum lacerati atque extorti. contione inde advocata rogationes promulgavit, 9 unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.

XXXVIIII. Postquam in potestate Argivorum civi- 1 tas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elateam ad 2 Quinctium et Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad conloquium, non diffidere, sibi omnia cum eo conventura. Quinctius, ut eo quoque praesidio Phi- 3 lippum nudaret, cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem sibi obcurreret; ipse 4 ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae, Sicyonem tramisit. iam ibi Attalus erat; qui cum 5 tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret. haud procul 6 urbe Mycenica vocatur; in eo loco ut congrederentur convenit. Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, 7 Attalus cum regio comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis venit. tyrannum ibi cum 8 omnibus copiis opperientem invenerunt. progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi; inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. initium sermonis ab 9 excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in conloquium venisset: neque enim se illos timere dixit, sed exules Argivorum. inde ubi de condi- 10 cionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postu

Livi vol. III.

6

ea se

lare res, unam, ut bellum cum Achaeis finiret, alteram, ut adversus Philippum mitteret secum auxilia. missurum dixit; pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.

XXXX. De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argivis se defenderet 2 adcitum. contionem rex Argivorum postulabat, ut id sciri posset, nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non inmixtis Lacedaemoniis declaraturam, quid Argivi vellent, praeberi debere dices bat rex, tyrannus negavit deducturum. haec disceptatio 4 sine exitu fuit. de conloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis.

5

Inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto 6 urbis adpareret tyrannum a Philippo descisse. Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in conloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videre7 tur. a Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fra8 trem ad temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit et rex ad id, quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia rede9 merat îs, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnûm frumenti. 10 atque ita Cenchreas ad naves redit. et Nabis firmatis

praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. 11 ea nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

[PERIOCHA LIBRI XXXIII.]

[T. Quintius Flamininus proconsul cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit. L. Quintius Flamininus ille frater proconsulis Acarnanas, Leucade urbe quod caput est Acarnanum expugnata, in deditionem accepit. pax petenti Philippo Graecia liberata data est. Attalus ab Thebis ob subitam valetudinem Pergamum translatus decessit. C. Sempronius Tuditanus praetor ab Celtiberis cum exercitu caesus est. L. Furius Purpurio et Claudius Marcellus consules Boios et Insubres Gallos subegerunt. Marcellus triumphavit. Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas [ab] adversae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum Syriae regem se contulit bellum adversus Romanos parantem.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXXIII.

I. Haec per hiemem gesta. initio autem veris Quin- 1 ctius Attalo Elateam excito Boeotiorum gentem, incertis ad eam diem animis fluctuantem, dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die 2 [cum] unius signi militibus et Attalo legationibusque, quae frequentes undique convenerant, pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis ea duo milia militum erant sequi se mille passuum intervallo distantis. ad medium 3 ferme viae Boeotiorum praetor Antiphilus obvius fuit; cetera multitudo e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites 4

circa eos adparebant; hastatos sequentes procul anfractus 5 viarum vallesque interiectae occulebant. cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat. causa erat morae, ut hastati 6 consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum cónfestim agmen armatorum non ante quam ad 7 hospitium imperatoris ventum est conspexere. tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes. et adparebat nihil liberae consultationis concilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, 8 relictum esse. texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.

1 II. In concilio Attalus primus verba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Grae2 ciam et propriis in Boeotiorum gentem meritis, senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret, 3 obmutuit et concidit. et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio inter4 missa est. Aristaenus inde Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus, quod non alia quam quae 5 Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut 6 opes extollente verbis. rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque [de societate] cum Romanis iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae 7 civitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus, quantum Attali repens 8 casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi adtulisse, sed membrorum debilitatem visa est, 9 relicto eo ad curationem necessariam corporis, Elateam, unde profectus erat, redit Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod relicum belli erat conversis.

1 III. Philippus quoque primo vere, postquam legati ab 2 Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella

« IndietroContinua »