Immagini della pagina
PDF
ePub

Verminæ Syphacis filii legati.

U.C. 552. augendumque regnum opus esse judicasset, enise id populum A. C. 200. Romanum merito ejus præstaturum. Verminæ quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt, excusantes errorem adolescentiamque, et culpam omnem in fraudem Karthaginiensium avertentes. Et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum: Verminam quoque adnisurum, ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa, aut ab ullo alio vincatur. Petere, ut rex, sociusque, et amicus ab senatu adpellaretur. Responsum legatis est: Et patrem ejus Syphacem sine caussa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum: et eum ipsum rudimentum adolescentiæ bello lacessentem Romanos posuisse. Itaque pacem illi prius petendam a populo Romano esse, quam ut Rex, sociusque, et amicus adpelletur. Nominis ejus honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum, ut Verminæ pacis dent leges, liberum arbitrium eis populo Romano permittente. Si quid ad eas addi, demi, mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. Legati cum iis mandatis in Africam missi, C. Terentius Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius. quinqueremes singulis datæ.

Sublata pe

Proserpinæ.

54

XII. Literæ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minucii cunia e fano prætoris, cui Bruttii provincia erat; Pecuniam Locris ex Proserpina thesauris nocte clam sublatam: nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla exstare. Indigne passus senatus, non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac poenæ exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad prætorem in Bruttios scriberet: senatui placere, quæstionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi, quo M. Pomponius prætor 55 triennio ante habuisset. Quæ inventa pecunia esset, reponi. si quo minus inventum foret, expleri: ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri caussa expianProdigia. de violationis ejus templi. Prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis 56 nunciata acciderunt. In Lucanis cœlum arsisse adferebant. Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse. Lanuvii templo Sospitæ Junonis nocte stre

[blocks in formation]

A. C. 200.

pitum ingentem exortum. Jam animalium obscœni fœtus U. C. 552. pluribus locis nunciabantur. in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset. alter sexdecim jam annorum item ambiguo sexu inventus. Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessæ porcus cum capite humano natus: in Lucanis in agro publico equuleus cum quinque pedibus. Foda omnia et deformia, errantisque in alienos foetus naturæ visa. Ante omnia abominati semimares, jussique in mare extemplo deportari: sicut proxime, C. Claudio, M. Livio consulibus, deportatus similis prodigii foetus erat. Nihilo minus decemviros adire libros de portento eo jusserunt. Decemviri ex libris res divinas easdem, quæ proxime secundum id prodigium facta essent, imperarunt. carmen præterea ab ter novenis virginibus cani per urbem jusserunt, donumque Junoni Reginæ ferri. Ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. Carmen, sicut 57 patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiam Locris Reddita sacrilegium pervestigatum a Q. Minucio erat, pecuniaque Proserpinæ ex bonis noxiorum in thesauros reposita) quum consules in pecunia. provincias proficisci vellent; privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio, M. Claudio consulibus mutuam dederant, 58 tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum quia consules, quum ad novum bellum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix ærarium subficeret, negaverant esse, unde iis in præsentia solveretur. Senatus querentes éos non sustinuit, Si in Punicum bellum pecunia data, in Macedonicum quoque bellum uti respublica vellet; aliis ex aliis orientibus bellis, quid aliud quam publicatam, pro beneficio, tamquam ob noxam, suam pecuniam fore? Pro pecunia Quum et privati æquum postularent, 59 nec tamen solvendo privatis agri ære alieno respublica esset, quod medium inter æquum et utile erat, decreverunt, Ut, quoniam magna pars eorum agros vulgo venales esse diceret, et sibimet emtis opus esse; agri publici, 60 qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret. Consules agrum æstimaturos, et 6in jugera asses vectigales, testandi caussa publicum agrum esse, inposituros: ut, si quis,

60

57* Patrum memoria] Quadraginta circiter annis ante hunc de quo nunc agit noster. Itaque qui tum vivebant, eorum patres æquales fuerant et coætanei Livii poetæ. Vid. supra XXVII. 37. et ibi not.

58 Tertia pensio debebatur eo anno] Hoc patet ex 1. XXIX. c. 16. At secunda nondum soluta fuerat, ut colligitur ex l. XXXIII. c. 42. ubi ultima pensio persolvitur.

59 Nec... solvendo ære alieno respublica esset] Recta loquendi norma et consuetudo postulat æri.

60 Qui intra quinquagesimum lapidem esset] Qui esset intra quinquaginta ab urbe millia passuum. Milliaria lapidibus designabantur, ut omuibus notum.

61* In jugera asses vectigales] Singulos asses in jugera vectigalis nomine.

assignati.

U. C. 562. quum solvere posset populus, pecuniam habere, quam agrum, A. C. 200. mallet, restitueret agrum populo. Læti eam conditionem privati accepere. 62 Trientius Tabulinsque is ager, quia pro tertia parte pecuniæ datus erat, adpellatus.

Sulpicius
Cos. it in

anı.

Macedon.

obsessæ.

XIV. Tum P. Sulpicius, secundum vota in Capitolio nunMacedoni- cupata, paludatus cum lictoribus profectus ab urbe, Brundisium venit, et, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones descriptis, navibusque ex classe consulis Cornelii lectis, altera die, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam trajecit. Ibi ei præsto fuere Atheniensium legati, Athenæ a orantes, ut se obsidione eximeret. Missus extemplo Athenas est C. Claudius Centho, cum viginti longis navibus, 63 et militum copiis. neque enim ipse rex Athenas obsidebat. eo maxime tempore Abydum obpugnabat, jam cum Rhodiis et Attalo 64 navalibus certaminibus, neutro feliciter prælio, vires expertus. Sed animos ei faciebat, præter ferociam insitam, foedus ictum cum 65 Antiocho Syriæ rege, divisæque jam cum eo Egypti opes; cui, morte audita Caussa belli 66 Ptolemæi regis, ambo inminebant. Contraxerant autem Athenien sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna caussa: dum ex vetere fortuna nihil præter animos servant. Acarnanes duo juvenes per 67 Initiorum dies, non initiati, templum Cereris, 68 inprudentes religionis, cum cetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit, absurde quædam percunctantes: deductique ad antistites templi, quum palam esset, per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus, interfecti sunt. Id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit: inpetravitque ab

ses inter

et Philippum.

62 Trientius Tabuliusque] Recte judicat Gronovius ideo sic dictum esse hunc agrum, quia pro triente tabularum, id est, pro tertia parte ejus, quod ex publicis tabulis debebatur, datus fuerat.

63 Et militum copiis] Fortasse hic excidit vox aliqua, qualis esset, exiguis, parvis. Hoc suadere possunt ea quæ sequuntur, neque enim ipse rex Athenas obsidebat: quibus verbis continetur ratio, cur necesse non fuerit valida auxilia Athenas mittere.

64 Navalibus certaminibus, neutro feliciter prælio] Videtur hic una vox superesse, una deesse. Redundat plane rò prælio. Si enim sic legamus, navalibus certaminibus, neutro feliciter, optime et facillime suppleri potest, certamine. At vox neutro postulat, ut prius facta fuerit duorum certaminum mentio. Videtur igitur scripsisse Livius: duobus navalibus certaminibus, neutro feliciter, vires expertus.

Hæc duo prælia simul pugnata a Philippo sunt, unum cum Attalo, alterum cum Rhodiis, ut narrat Polyb. 1. XVI. ›

65 Antiocho Syriæ rege] Hic est Antiochus Magnus, qui postea bellum cum Romanis gessit.

66 Ptolemæi] Philopatoris: cui successerat filius, Ptolemæus Epiphanes, puer admodum, de quo supra,

c. 2.

67 Initiorum] Initia, seu Initiorum sacra, sunt, ut norunt omnes, Cereris mysteria, quæ magna religione ab Atheniensibus Eleusine celebrabantur, nullo magis quam silentio sollennia, ut ait Justin. 1. V. Hujus nominis originem Cic. 1. II. de Leg. n. 86. ducere videtur ex eo quod celebrarentur ob principia vitæ, arationem nimirum et sationem agrorum, a Cerere inventa.

68* Imprudentes religionis] Ignorantes quænam esset horum sacrorum religio.

eo, ut, datis Macedonum auxiliis, bellum se inferre Atheni- v. C. 552. ensibus pateretur. Hic exercitus, primo terram Atticam A. C. 200. ferro ignique depopulatus, cum omnis generis præda in Acarnaniam rediit: et irritatio animorum ea prima fuit. postea 69 justum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique, 70 persecuti ceden-Attalus tem in Macedoniam Philippum, quum Eginam venissent; Athenis. rex Piræeum, renovandæ firmandæque cum Atheniensibus societatis caussa, trajecit. Civitas omnis obviam effusa cum conjugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem, ac Dii prope ipsi exciti sedibus suis, exceperunt.

XV. In concionem extemplo populus vocatus, ut rex, quæ vellet, coram ageret: deinde ex dignitate magis visum, scribere eum, de quibus videretur, quam præsentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere, aut significationibus adclamationibusque multitudinis, adsentatione Populum inmodica pudorem onerantis. In literis autem, quæ missæ scripto alloquitur. in concionem recitatæque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem sociam; deinde rerum, quas adversus Philippum gessisset; ad postremum adhortatio; Capessendum bellum, dum se, dum Rhodios, tum quidem, dum etiam Romanos haberent. Nequidquam postea, si tum cessassent, prætermissam occasionem quæsituros. Rhodii deinde legati auditi sunt: quorum recens erat beneficium, quod naves longas quatuor Atheniensium, captas nuper a Macedonibus recuperatasque, remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. Honores Decernunt regi primum Attalo inmodici, deinde et Rhodiis habiti: Athenientum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida adpella- in Philiprent, ad decem veteres tribus addenda: et Rhodiorum po- pum. pulus corona aurea virtutis gratia donatus, civitasque Rhodiis data, quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. Secundum hæc rex Attalus Æginam ad classem se recepit. Rhodii 72 Ciam ab Ægina, inde per insulas Rhodum navigarunt: omnibus, præter Andrum, Parumque, et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Æginæ, missi in Ætoliam nuncii, i sequuti Gron.

69* Justum bellum] Quæ prius tumultuaria vis fuerat, fit jam verum, et, ut loquuntur, proprie dictum bellum, decretis Atheniensium, qui ultro et priores non dubitaverunt bellum indicere Philippo.

70 Persecuti cedentem] Post prælia nempe supra memorata. Vulgo secuti. Sed illud quod admisimus ex Victor, et Thuan. codd. magis proprium

k recitate Gron. Crev.

hostium est.

71 Tum quidem, dum etiam] Ac maxime in hoc temporis articulo capessendum bellum, dum etiam Romanos, potentissimam civitatem, socios. haberent paratos ad auxilium.

72 Ciam] Sic legi jussit Sigonius. Antea Ceam. Sed parum interest. Utrumque enim nomen ejusdem insulæ est.

ses bellum

U. C. 552. exspectatique inde legati, aliquamdiu nihil agentem tenuere: A. C. 200. et neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace. et ipse Rhodiique, si institissent tunc Philippo, egregium liberatæ per se Græciæ titulum habere potuissent; patiendo rursus eum in Hellespontum trajicere, occupantemque 75 Græciæ opportuna loca vires conligere, bellum aluere; gloriamque ejus gesti perfectique Romanis concesserunt.

73

XVI. Philippus magis regio animo est usus: qui, quum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem, quod inminebat, bello territus, Philocle quodam ex præfectis suis cum duobus millibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita 74 Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus millibus peditum, equitibus ducentis pergit. Et Maroneam quidem primo inpetu expugnavit: Anum inde cum magno labore, postremo proditione Ganymedis præfecti Ptolemæi, cepit. deinceps alia castella, Cypsela, et Doriscon, et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum, Elæunta et Alopeconnesum, tradentibus ipsis, recepit. Callipolis quoque et Madytos dedita, et castella Philippus quædam ignobilia. Abydeni, ne legatis quidem admissis, Abydum regi portas clauserunt. ea obpugnatio diu Philippum tenuit: eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in præsidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, quum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, quum jam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus quum trajecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra, neque mari adjutis sociis.

obsidet.

XVII. Abydeni primo, tormentis per muros dispositis, non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed 75 navium quoque stationem infestam hosti faciebant. postea, quum et muri pars strata ruinis, et ad interiorem raptim obpositum murum cuniculis jam perventum esset, legatos ad regem de conditionibus tradendæ urbis miserunt. Paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus, Attalique præsidium emitti liceret; atque ipsis urbe excedere Abydeno- cum singulis vestimentis. Quibus quum Philippus nihil rum rabies. pacati, nisi omnia permittentibus, respondisset; adeo renunciata hæc legatio ab indignatione simul ac desperatione

73 Græciæ opportuna loca] Merito videtur Gronovius emendare Thraciæ. Siquidem Ænus et Maronea, et cetera quæ mox enarrantur loca, Thraciæ fuere.

exulem Tarentinum fuisse, ac. virum omnibus flagitiis maculosum, docet Polyb. 1. XIII.

...

75* Navium stationem] Efficiebant ut naves Philippi multa incom74 Heraclidi] Hunc Heraclidem moda co ubi stabant loco paterentur.

« IndietroContinua »