Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXI.

1

U. C. 551. ME quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi A. C. 201. fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat; tamen, quum in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum) 1 æque multa volumina occupasse mihi, quam occuparint 2 quadringenti octoginta octo anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Karthaginiensibus intulit; jam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere pene opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur. Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit; periculo haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum robore: claritate regum antiquorum, vetustaque_fama › gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Europæ, majorem partem Asia obtinuerant armis, prope nobilius. Ceterum 5 cœptum bellum adversus Philippum decem

a septem Crev.

1 Eque multa volumina] Bellum Punicum primum narrare inceperat Livius XVI. suæ historiæ. Itaque quindecim libros occupaverant res per 487. annos gestæ ab u. c. ad primum Punicum bellum: quindecim itidem, res per tres et sexaginta annos gestæ ab initio primi Punici belli ad secundum perpetratum. Non numerat autem annum labentem Livius, quemadmodum supra 1. XXX. c. 44. ubi bellum Punicum secundum finitum esse ait septimodecimo anno.

2 Quadringenti octoginta septem anni] Numerus hic multum variat in scriptis et editis. Quidam habent, quomodo edidimus, testibus Sigonio et Hearnio. Vet. liber Sigonii, et noster Victorinus CCCCLXXVIII. Andreas quadringenti LXX. In hac discrepantia eam elegimus lectionem, quæ nec careret auctoritate, et con

4

b vetustæque Gron. Crev.

grueret cum rationibus Dodwelli,. quem sequimur in Chronologia Liviana ducem. Cum iis autem numerus 487. annorum hic ita quadrat, ut nullus alius consentire possit. Finiebatur enim Livii liber XV. ut constat ex epitomis, et ex hoc ipso Livii loco, in eo anno qui præcessit Ap. Claudii, qui primus bellum Pœnis intulit, consulatum, qui annus est ipse 487us, ex calculo Dodwelli Liviano.

3* Proximis littori vadis inducti] Allecti ad ingrediendum, quia prope littus vada eis occurrunt, nec ea aquæ. altitudo quæ possit timeri,

4 Vetustaque fama gentis] Aliquot MSS. habent vetustaque fama gentis, quod merito placuit Jac. Gronovio. Sic infra 1, XXXV. c. 12. Vetusta regum Macedonia fama, peragratusque Oriens victoriis ejus gentis.

5 Cœptum bellum adversus Philip

6

ferme ante annis, triennio prius depositum erat, quum U. C. 551. Ætoli et belli et pacis fuissent caussa. Vacuos deinde A. C. 201. pace Punica jam Romanos et infensos Philippo, quum ob infidam adversus Ætolos aliosque regionis ejusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Ponisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

II. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege, et Rhodiis Querelæ de legati venerunt, nunciantes, Asiae quoque civitates sollici- Philippo. tari. His legationibus responsum est, curæ Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc 7in proelio cum Boiis erant, rejecta est.

9

Interim ad Ptolemæum Ægypti regem legati tres missi, C. Legati in Claudius Nero, M. Æmilius Lepidus, P. Sempronius Tu- Egyptum. ditanus: ut et adnunciarent victum Hannibalem Poenosque, et gratias agerent regi, 10 quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset; et peterent, ut, si coacti injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum

[blocks in formation]

pum decem ferme ante annis] Hic initium ducit hujus belli Livius ab inita cum Etolis societate, anno 541. de qua vide 1. XXVI. c. 24. At tribus ante annis motum fuerat, ut constat ex 1. XXIV. c. 40.

6 Quum Ætoli... belli... fuissent causa] Initum Philippo cum Annibale fœdus, de quo egit Livius, 1. XXIII. c. 83. coegit Romanos de bello Macedonibus inferendo cogitare: mox legati ab Orico nunciantes suam urbem captam esse, Apolloniam tentari, impulerunt Lævinum, ut in Græ. ciam trajiceret. Sed segnius bellum gestum est, donec inita est cum Etolis societas. * Iidem Ætoli et pacis causa fuerant, quia, absentibus Romanis, pacem per se ipsi cum Philippo pepigerant: unde Romanis quodammodo necesse fuit ad pacem quoque animos inclinare. Vid. supra XXIX.

[blocks in formation]

Itaque

ante vita cedens, anno u. c. 548. a. C.
204. quadrimum reliquerat.
hæ gratiarum actiones quæ sequuntur,
non possunt referri ad officia a rege
puero collata in Romanos, quæ nulla
erant, sed ad ejus patrem et regnum
Egypti. Vid. not. 10. proxime sequu-
turam. Aliam hujus legationis cau-
sam affert Polybius, 1. XVI. n. 19. et
legat. 4. nempe, ut Ptolemæo liberam
et securam ab aviditate regum Antio-
chi et Philippi (vid. infra c. 14.) pos-
sessionem Egypti servarent, pacem-
que inter eos componerent. Idem tes
tatur et Justinus, 1, XXX.

9 M. Æmilius Lepidus] Hic etiam
tutor Ptolemæi Epiphanis fuit, testi-
bus Justino, 1. XXX. et Val. Max. 1.
VI. c. 6. Id tamen observandum in
Valerio, illum falso credidisse Lepi-
dum hoc munere functum esse, quum
jam summus esset pontifex, et bis con-
sul fuisset, qui juvenis admodum, ut
constat ex c. 18. infra, hanc tutelam
gessit.

10 Quod... in fide mansisset] Polybius, Legat.. 2. docet Romanos in summa frumenti inopia, post accessum, ut videtur verisimile, Annibalis ad urbem, subsidium a Ptolemæo Philopatore, tanquam ab socio et amico rege, petiisse.

U. C. 551. conservaret. Eodem fere tempore P. Ælius consul in GalA. C. 201. lia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus ejus caussa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, 11 C. Oppium præfectum socium hac tumultuaria manu 12 per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant) agrum Boiorum invadere jussit. ipse eodem, aperto itinere, 13 per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (jam enim maturæ erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, posiC. Oppius tis, inproviso inpetu Gallorum cum frumentatoribus est circircumven- cumventus. Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa: inter quos ipse C. Oppius præfectus. ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui, nisi quod populatus est Boiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit.

tus a Boiis.

III. Quum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est: decrevitque frequens senatus, ut P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus, circa Vibonem duodéquadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex

11 C. Oppium] Ante Sigonium editi habebant C. Appium. Mutavit ille: nec immerito. Oppius enim gentis nomen est: Appius prænomen.

12 Per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant)] Per eam Umbriæ partem, quæ ab ipsis tribus Sappiuia appellatur. Hæc enim verba, quam . vocant, quibus uti non solet Livius, ubi tribuum Romanarum nomina appellat,

nobis persuadent hanc unam fuisse e tribubus, in quas Umbri ipsi dividebantur: eodem plane modo ac sensu, quo supra 1. IX. c. 41. de iisdem Umbris: Plaga una (Materinam ipsi appellant.)

13 Per medios montes] Victor. codex ignorat vocem medios, quam inseruit Sigonius.

aliquanto minore regno esset; hæc eadem scribere Aurelium U. C. 551. consulibus et senatui placuit.

IV. Exitu hujus anni quum 14 de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio 15 P. Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M. Junius prætor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Appuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat) L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, Q. Flaminius. Per eos dies, 16 P. Ælio consule comitia habente, 17 creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice adparateque facti ab ædilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino. 18 biduum instauratum est. 19 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebis, L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo: qui ex ædilitate prætor creatus erat. et 20 Jovis epulum fuit ludorum caussa.

A. C. 201.

P. Sulpicio

V. 21 Anno quingentesimo quinquagesimo ab urbe condi- U. C. 552. ta, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum A. C. 200. rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem II. c. AureKarthaginiensibus datam. Omnium primum eam rem lio Coss. Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpi- Belli Mace

14 De agris veterum militum] De assignando agros veteribus militibus. Hæc prima apud Livium mentio occurrit agrorum certo cuidam militum generi divisorum in præmium emerita militiæ. Retentum hoc exemplum est, et crebro deinde usurpatum: ac sub Cæsaribus in consuetudinem jam legemque abiit.

15 P. Scipionis] Sic jussit legi Sigonius, non proconsulis Scipionis, quod genus mendi vulgatissimum est, et passim ab eodem correctum.

16 P. Elio consule] Vulgo consulum. At non consulum modo, sed et aliorum magistratuum comitia P. Elius habuit. Itaque emendabat Gronovius consule: quod plane exstat in cod. Victor.

17 Creati consules, P. Sulpicius Galba] Iterum. Jam enim Sulpicius consul fuerat anno 541.

18 Biduum instauratum est] Sic et l. XXVII. c. 36. Et plebeiis ludis

biduum instauratum.

...

[ocr errors]

19 Frumenti vim ingentem. quaternis æris] Quaternis assibus, id est, quarta denarii parte in modios. Vid. not. ad l. XXX. c. 26.

20* Jovis epulum] Vid. not. ad XXV. 2.

21 Anno quingentesimo quinquagesimo] Adde secundo, ex c. 1. hujus libri: ubi quum Livius, quomodo legimus, annos 487. ab u. c. ad initium primi Punici belli exactos numeret, 63. ab inito primo cum Pœnis bello ad perpetratum secundum, non habita ratione, ut jam bis annotavimus, ultimi anni, annum præcedentem proinde habuit quo quingentesimo quinquagesimo primo ab u. c. Nam 487. et 63. efficiunt 550. Itaque hic annus qui incipit est quingentesimus quinquagesimus secundus.

22 Primum eam rem] Forte pri

mam.

doniei initium.

U. C. 552. cius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules majoA. C. 200. ribus hostiis rem divinam facerent, quibus Diis ipsis videretur, cum precatione ea: 23 Quam rem senatus populusque Romanus de republica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret: secundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis, et literæ a M. Aurelio legato, et M. Valerio Lævino proprætore adlatæ : et Atheniensium nova legatio venit, quæ regem adpropinquare finibus suis nunciaret: brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfectam esse, et precationem admisisse Deos aruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum portendi; tum literæ Valerii Aureliique lectæ, et legati Atheniensium auditi. Senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiæ agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. de auxilio mittendo tum 24 respondere placere, quum consules provincias sortiti essent: atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

Provincia- VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque rum divisio. rogationem promulgavit, Vellent, juberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque inlata sociis populi Romani, bellum indici. alteri consuli Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores exinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis 25 antiquata est. id quum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines tædio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. Ægre eam rem passi Patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis: et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret, castigaretque segnitiem populi: atque doceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

23 Quam rem senatus... in animo haberet, ea res] Non minus bene Vict. liber: Quod senatus. Similis est solennis senatusconsultorum formula: Quod verba fecit consul... de ea re ita

censuerunt.

24 Respondere placere] Nonne potius, responderi?

25* Antiquata est] Vid. not. 22, ad V. 30.

« IndietroContinua »