Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER XXXI.

a

5

U. c. 551. ME quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi

C. ΜΕ
A. C. 201. fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri

ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus sin-
gulis tanti operis fatigari minime conveniat; tamen, quum
in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a
primo Punico ad secundum bellum finitum) 'æque multa
volumina occupasse mihi, quam occuparint ? quadringenti
octoginta octo anni a condita urbe ad Ap. Claudium con-
sulem, qui primus bellum Karthaginiensibus intulit; jam
provideo animo, velut qui 3 proximis litori vadis inducti
mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastio-
rem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere
pene opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur.
Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit; periculo
haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum
robore: claritate regum antiquorum, 4 vetustaqueb fama
gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Euro-
pæ, majorem partem Asiæ obtinuerant armis, prope nobi-
lius. Ceterum . coeptum bellum adversus Philippum decem
8 septem Crev.

vetustæque Gron. Crev.
I Æque multa volumina] Bellum grueret rationibus Dodwelli,
Punicum primum narrare inceperat quem sequimur in Chronologia Livia-
Lirius I. XVI. suæ historiæ. Itaque na ducem. Cum iis autem numerus
quindecim libros. occupaverant res per 487. annorum hic ita quadrat, ut nullus
487. annos gestæ ab u. c. ad primum alius consentire possit. Finiebatur
Punicum bellum : quindecim itidem, enim Livii liber XV. ut constat ex
res per tres et sexaginta annos gestæ epitomis, et ex hoc ipso Livii loco, in
ab initio primi Punici belli ad secundum eo anno qui præcessit Ap. Claudii, qui
perpetratum. Non numerat autem primus bellum Penis intulit, consula-
annum labentem Livius, quemadmo- tum, qui annus est ipse 487us, ex cal-
dum supra l. XXX. c. 44. ubi bellum culo Dodwelli Liviano.
Punicum secundum finitum esse ait 3* Proximis littori vadis inducti]
septimodecimo anno.

Allecti ad ingrediendum, quia prope 2 Quadringenti octoginta septem littus vada eis occurrunt, nec ea aquæ anni] Numerus hic multum variat in altitudo quæ possit timeri, scriptis et editis. Quidam habent, 4 Vetustæque fama gentis] Aliquot quomodo edidimus, testibus Sigonio MSS. habent vetustaque fama gentis, et Hearpio. Vet. liber Sigonii, et nos- quod merito placuit Jac. Gronovio.' ter Victorious CCCCLXXVIII. An. Sic infrá 1. XXXV. C. 12. Vetusta re, dreas quadringenti LXX. In hac dis- gum Macedoniæ fama, peragratusque crepantia eam elegimus lectionem, Oriens victoriis ejus gentis. quæ nec careret auctoritate, et con- 5 Cæptum bellum adversus Philip

b

cum

ferme ante annis, triennio prius depositum erat, quum U. C. 551. Ætoli et belli et pacis fuissent caussæ. Vacủos deinde A. C: 201. pace Punica jam Romanos et infensos Philippo, quum ob infidam adversus Ætolos aliosque regionis ejusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Pænisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

II. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege, et Rhodiis Querelæ de legati venerunt, nunciantes, Asiæ quoque civitates sollici- Philippo. tari. His legationibus responsum est, curæ Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc ?in proelio cum Boiis erant, rejecta est. Interim : ad Ptolemæum Ægypti regem legati tres missi, C. Legati in Claudius Nero, 9 M. Æmilius Lepidus, P. Sempronius Tu- Ægyptum. ditanus: ut et adnunciarent victum Hannibalem Poenosque, et gratias agerent regi, 10 quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset; et peterent, ut, si coacti injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum

caussa Gron. Crev.

8

с

pum decem ferme ante annis) Hic ini. ante vita cedens, anno u. c. 548. a. C. tium ducit hujus belli Livius ab inita 204. quadrimum reliquerat. Itaque cum Ætolis societate, anno 541. de hæ gratiarum actiones quæ sequuntur, qua vide 1. XXVI. c. 24. At tribus ante non possunt referri ad officia & rege aonis motum fuerat, ut constat ex l. puero collata in Romanos, quæ nulla XXIV. c. 40.

erant, sed ad ejus patrem et regnum 6 Quum Ætoli... belli ... fuissent Ægypti. Vid. not. 10. proxime sequucausa] Iaitum Philippo cum Anni- turam. Aliam hujus legationis caubale fædus, de quo egit Livius, I. sam affert Polybius, l. XVI. n. 19. et XXIII. C. 83. coegit Romanos de legat. 4. nempe, ut Ptolemæo liberam bello Macedonibus inferendo cogitare : et securam ab aviditate regum Antiomox legati ab Orico nunciantes suam chi et Philippi (vid. infra c. 14.) posurbem captam esse, Apolloniam ten- sessionem Ægypti servarert, pacemtari, impulerunt Lævinum, ut in Græ. que inter eos componerent. Idem tes. ciam trajiceret. Sed segnius bellum tatur et Justinus, I. XXX. gestum est, donec inita est cum Æto- 9 M. Æmilius Lepidus] Hic etiam lis societas. * lidem Ætoli et pacis tutor Ptolemæi Epiphanis fuit, testicausa fuerant, quia, absentibus Roma. bus Justino, l. XXX. et Val. Max. .l. nis, pacem per se ipsi cum Philippo VI. c. 6. Id tamen observandum in pepigerant : unde, Romanis quodam. Valerio, illum falso credidisse Lepi. modo necesse fuit ad pacem quoque dum hoc munere functum esse, quum animos inclinare. Vid. supra XXIX. jam summus esset pontifex, et bis con12.

sul fuisset, qui juvenis admodum, ut i In prælio cum Boiis erant) Hoc constat ex c. 18. infra, hanc tutelam corruptum est. Neque enim ambo gessit. consules in Boiorum agro erant, sed 10 Quod ... in fide mansisset] Po. alter tantum, P. Ælius. Jam vero lybius, Legat.. 2. docet Romanos in quid sibi vult, in prælio erant Alb. summa frumenti inopia, post accesRubenius ex vestigiis MSS. recte vide- sum, ut videtur verisimile, Annibalis tur emendare : in provinciis erant. ad urbem, subsidium a Ptolemæo Phi.

8 Ad Ptolemæum Ægypti regem] lopatore, tanquam ab socio et amico Tunc regnabat in Ægypto Ptolemæus rege, petiisse. Epiphanes, quem, pater quadriennio

a

[ocr errors]

tus a Boiis.

U. C. 552. conservaret. Eodem fere tempore P. Ælius consul in GalA. C. 201. lia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones

in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus ejus caussa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, in C. Oppium præfectum socium hac tumultuaria manu 12 per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant) agrum Boiorum invadere jussit. ipse eodem, aperto itinere, 13 per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (jam enim maturæ erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis,

quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, posiC. Oppius tis, inproviso inpetu Gallorum cum frumentatoribus est circircumven- cumventus.

Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa: inter quos ipse C. Oppius præfectus. ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta

magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui, nisi quod populatus est Boiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus fædus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit.

III. Quum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est : decrevitque frequens senatus, ut P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex

11 C. Oppium] Ante Sigonium editi nobis persuadent hanc unam fuisse e habebant C. Appium. Mutavit ille: nec tribubus, in quas Umbri ipsi divideimmerito. Uppius enim gentis nomen bantur: eodem plane modo ac sensu, est : Appius prænomen,

quo supra 1. IX. C. 41. de iisdem Um12 Per Umbriam (quam tribum bris: Plaga una (Materinam ipsi Sappiniam vocant)] Per eam Umbriæ appellant.) partem, quæ ab ipsis tribus Sappivia ap- 13 Per medios montes] Victor. copellatur. Hæc enim verba, quam . dex ignorat vocem medios, quam inse. vocant, quibus uti non solet Livius, ubi ruit Sigonius. tribuum Romanarum nomina appellat,

aliquanto minore regno esset; hæc eadem scribere Aurelium V. C. 551. consulibus et senatui placuit.

A. C. 201. IV. Exitu hujus anni quum 14 de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio 15 P. Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M. Junius prætor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Appuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat) L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, Q. Flaminius. Per eos dies, 16 P. Ælio consule comitia habente, 17 creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice adparateque facti ab ædilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino. 18 biduum instauratum est. 19 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebis, L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo: qui ex ædilitate prætor creatus erat. et 20 Jovis epulum fuit ludorum caussa.

V. 91 Anno quingentesimo quinquagesimo ab urbe condi- V. C. 552. ta, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum A. C. 200.

P. Sulpicio rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem 11. C. AureKarthaginiensibus datam. Omnium a primum eam rem lio Coss. Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpi- Belli Mace

tium. 14 De agris veterum militum] De biduum instauratum. assignando agros veteribus militibus. 19 Frumenti ... vim ingentem . Hæc prima apud Livium mentio oc- quaternis eris] Quaternis assibus, id currit agrorum certo cuidam militum est, quarta denarii parte in modios. generi divisorum in præmium emeritæ Vid. not. ad l. XXX. c. 26. militiæ. Retentum hoc exemplum 20 * Jovis epulum] Vid. not. ad est, et crebro deinde usurpatum : ac XXV. 2. sub Cæsaribus in consuetudinem jam 21 Anno quingentesimo quinquagesi. legemque abiit.

mo] Adde secundo, ex c. 1. hujus libri : 15 P. Scipionis] Sic jussit legi Si- ubi quum Livius, quomodo legimus, gonius, non proconsulis Scipionis, quod annos 487. ab u. c. ad initium primi genus mendi vulgatissimum est, et Punici belli exactos numeret, 63. ab passim ab eodem correctum.

inito primo cum Pænis bello ad perpe16 P. Ælio consule) Vulgo CONSU- tratum secundum, non habita ratione, lum. At non consulum modo, sed et ut jam bis annotavimus, ultimi anni, aliorum magistratuum comitia P. andum præcedentem proinde habuit Ælius habuit. Itaque emendabat Gro. quo quingentesimo quinquagesimo prinovius consule: quod plane exstat in mo ab u. c. Nam 487. et 63. efficiunt cod. Victor.

550. Itaque bic annus qui incipit est 17 Creati consules, P. Sulpicius quingentesimus quinquagesimus secunGalba] Iterum. Jam enim Sulpicius dus. consul fuerat anno 541.

22 Primum eam rem] Forte prin 18 Biduum instauratum est] Sic et I. XXVII. C. 36. Et plebeiis ludis

mam.

23

V. C. 552. eius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules majoA. C. 200. ribus hostiis rem divinam facerent, quibus. Diis ipsis vide

retur, cum precatione ea : 25 Quam rem senatus populusque Romanus de republica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret: secundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis, et literæ a M. Aurelio legato, et M. Valerio Lævino proprætore adlatæ : et Atheniensium nova legatio venit, quæ regem adpropinquare finibus suis nunciaret: brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfectam esse, et precationem admisisse Deos aruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum portendi ; tum literæ Valerii Aureliique lectæ, et legati Atheniensium auditi. Senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiæ agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. de auxilio mittendo tum 24 respondere placere, quum consules provincias sortiti essent: atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque rum divisio. rogationem promulgavit, Vellent, juberent Philippo regi Ma

cedonibusque, qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque inlata sociis populi Romani, bellum indici. alteri consuli Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores exinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis 25 antiquata est, id quum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines tædio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. Ægre eam rem passi Patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis : et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret, castigaretque segnitiem populi: atque doceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

Provincia

23 Quam rem senatus . , . in animo censuerunt. haberet, ea res] Non minus bene Vict. 24 Respondere placere] Nonne poliber : Quod senatus. Similis est so- tius, responderi ? lennis senatusconsultorum formula : 25 * Antiquata est) Vid. not, 22, ad Quod verba fecit consul ... de ea re ita V. 30.

« IndietroContinua »