Immagini della pagina
PDF
ePub

et, super circumfusas tot Macedoniæ gentes, maritimam U. C. 552. quoque instantem obsidionem.

A. C. 200.

bellum infe

runt Phi

XLI. Hæ caussæ Damocritum Etolosque restituerant Ætoli et Romanis: et, Amynandro rege Athamanum adjuncto, pro- Athamanes fecti Cercinium obsedere. Clauserant portas, incertum vi, an voluntate: quia regium habebant præsidium. Ceterum lippo. intra paucos dies captum est Cercinium, atque incensum. qui superfuerant e magna clade, liberi servique, inter ceteram prædam abducti. Is timor omnes, qui circumcolunt Bæben paludem, relictis urbibus, montes coëgit petere. Ætoli, inopia prædæ inde aversi, in PerrhæbiamTM ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt, fœdeque diripiunt; `qui Malloam incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti. Ex Perrhæbia Gomphos petendi Amynander auctor erat: et inminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine magno certamine posse. Ætoli campos Thessaliæ opimos ad prædam petiere: sequente, quamquam Thessaliam non probante, Amynandro, nec effusas populationes Eto- populantur. lorum, nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine ac cura muniendi, posita. itaque, ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicujus caussa esset, quum campestribus locis subjicientes eos castra Phecado urbi videret, ipse paullo plus 50 quingentorum passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit. Quum Ætoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur, se in hostium agro esse; alii palati semiermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus æquarent, Philippus inopinantibus advenit. quem Obprimunquum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nunciassent, tur a Phitrepidare Damocritus ceterique duces: et erat forte meri-lippo. dianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti jacebant. Excitare igitur alii alios, jubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros prædabantur, tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. Ita raptim educti, quum universi sexcentorum ægre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum, numero, animis, armisque præstantem. Itaque primo inpetu fusi, vix tentato certamine, turpi fuga repetunt castra. cæsi captique quidam, quos equites ab agmine fugientium interclusere.

XLII. Philippus, suis jam vallo adpropinquantibus, receptui cani jussit. fatigatos enim equos virosque non tam prælio, quam itineris simul longitudine, simul præpropera celeritate, habebat. Itaque turmatim equites, in vi

m Perræbiam Gron.

50 Quingentorum passuum]. Melius videretur quingentos passus.

U. C. 552. cemque manipulos levis armaturæ, aquatum ire et pranA. C. 200. dere jubet: alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. Quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut, statutis signis armisque ante se positis, raptim cibum caperent, binis ternisve summum ex manipulis aquandi caussa missis: interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Ætoli, (jam enim et, quæ per agros multitudo sparsa fuerat, receperat se in castra) ut deÆtoli dese- fensuri munimenta, circa portas vallumque armatos disporunt castra. nunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant.

postquam mota signa Macedonum sunt, et succedere ad vallum parati atque instructi cœpere, omnes repente, relictis stationibus, per aversam partem castrorum ad tumulum, ad castra Athamanum perfugiunt. multi in hac quoque tam trepida fuga capti cæsique sunt Ætolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per prælium, deinde per direptionem castrorum absumto, sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. Fugiunt in Sed Ætoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. 51 Maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes, itinerum periti, summis montibus 52 per calles ignotos sequentibus eos hostibus in Ætoliam perduxerunt. non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos luce prima Philippus, ut desertum tumulum vidit, ad carpendum hostium agmen misit.

Ætoliam

cum Athamanibus.

Dardani

tati.

XLIII. Per eos dies, et Athenagoras regius præfectus, Dardanos recipientes se in fines adeptus, postremum agmen primo turbavit. dein, postquam Dardani conversis signis male mul- direxere aciem, æqua pugna justo prælio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii, nullum talis auxilii genus habentes Dardanos, oneratos inmobilibus armis, vexabant: et loca ipsa adjuvabant. Occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant, et cedunt. Ita damna Romano accepta bello, duabus per opportunas expeditiones coërcitis gentibus, restituerat Philippus, incepto forți, non prospero solum eventu. Minuit deinde ei forte oblata res hostium Ætolorum numerum. Scopas princeps gentis, ab Alexandria magno cum ponde

me.

51 Maximo usui fuit] Vulgo maxi

Sed Thuan. cod. a Jac. Gronovio inspectus, et noster Victor. id habent quod edidimus. Eodem tamen modo Livius, 1. XLII. c. 59. Thessalorum

equitatus... maximo usui fuit.

52 Per calles] Hoc recepit in contextum Gronovius pro per colles, nixus auctoritate primæ omnium editionis. Accedit Victor. liber.

Ætolorum

re auri ab rege Ptolemæo missus, 55 sex millia peditum et U. C. 552. equites mercede conductos Ægyptum avexit. nec ex juven- A. C. 200. tute Ætolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus, nunc juventus in belli, quod instaret, nunc futuræ solitudinis admonens, (in- Egyptum certum cura gentis, an ut adversaretur Scopæ, parum do- avecta. nis cultus) partem juniorum castigando domi continuisset. Hæc ea æstate ab Romanis Philippoque gesta erant.

Atheniensi

um in Phi

XLIV. Classis a Corcyra ejusdem principio ætatis cum Res mari L. Apustio legato profecta, Malea superata, circa Scyllæum gesta. agri Hermionici Attalo regi conjuncta est. Tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum jam diu moderata erat, id omne in auxilii præsentis spem effudit. nec umquam ibi desunt linguæ promtæ ad plebem concitandam: quod genus, quum in omnibus liberis civitatibus, tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. Rogationem extemplo tulerunt, plebesque scivit, ut Philippi statuæ, imagines omnes, 54 nominaque Decreta earum, item majorum ejus virilis ac muliebris sexus omnium tollerentur, delerenturque: dies festi, sacra, sacerdotes, quæ lippum. ipsius majorumve ejus honoris caussa instituta essent, omnia 55 profanarentur. Loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris ejus caussa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quidquam postea poni dedicarique placere eorum, quæ in loco puro poni dedicarique fas esset. Sacerdotes publicos, quotiescumque pro populo Atheniensi, sociisque, et exercitibus, et classibus eorum precarentur, toties detestari atque exsecrari Philippum, liberos ejus, regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. additum decreto, Si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret, id omne populum Atheniensem jussurum: si quis contra ignominiam, prove honore ejus dixisset, fecissetve, qui occidisset eum, jure cæsurum. postremo inclusum, Ut omnia, quæ 56 adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur. Athenienses quidem 57 literis verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant. XLV. Attalus Romanique, quum Piræeum primo ab

53 Sex millia peditum, et equites] Sine dubio excidit numerus equitum.

54 Nominaque earum] An tituli statuis Philippi et imaginibus in ejus honorem inscripti? An movendæ sunt loco hæ voces, ac legendum ex Victorino codice nominaque eorum, et sic ordinanda tota oratio, ut Philippi statuæ, imagines omnes, item majorum ejus virilis ac muliebris sexus omnium, nominaque eorum, tollerentur ? ut intelligantur nomina majorum Philippi, et ejus ipsius, ex omnibus monumen

tis publicis sublata. Atque hoc nobis
placeret magis.

55* Profanarentur] In profanum et
promiscuum usum statumque revoca-

rentur.

56 Adversus Pisistratidas] Pisistrati
tyranni filios, Hippiam, tyrannum et
ipsum, qui pulsus Athenis est, Hippar.
chum ab Harmodio et Aristogitone oc-
cisum, et Thessalum.

57* Litteris] Scriptis, id est, de-
cretis in publicas tabulas relatis.
Ꭰ Ꮞ

manis.

U. C. 552. Hermione petissent, paucos ibi morati dies, oneratique A. C. 200. 58 æque inmodicis ad honores sociorum, atque in ira adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piræeo Andrum. et quum in portu, quem Gaureleon vocant, constitissent, missis, qui tentarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem, quam vim experiri, mallent; postquam præsidio regio arcem teneri, nec se potestatis suæ esse respondebant; expositis copiis, omnique adparatu urbium obpugnandarum, diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. Plus aliquanto Græcos Romana signa armaque non ante visa animique militum, tam promte 59 succedentium muros, terruere. Itaque fuga extemplo in Andros ca- arcem facta est: urbe hostes potiti. et in arce quum biduum pta a Ro- loci se magis, quam armorum, fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi præsidiumque, ut cum singulis vestimentis Delium Bootiæ transveherentur. 60 Ea ab Romanis regi Attalo concessa: prædam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus, et quibusdam Andriorum, ut manerent, persuasit. postea et ab Delio, qui ex pacto transvecti eo fuerant, promissis regis, quum desiderium quoque patriæ facilius ad credendum inclinaret animos, revocati. Ab Andro Cythnum trajecerunt. ibi dies aliquot obpugnanda urbe nequidquam absumti: et, quia vix operæ pretium erat, abscessere. Ad Prasias (continentis Atticæ is locus est) Issæorum viginti lembi classi Romanorum adjuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros. cetera classis Geræstum, nobilem Eubœæ portum, dum a Carysto Issæi redirent, tenuit. Inde omnes, velis in altum datis, maris medio præter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi paucos dies, sæviente Borea, retenti; ubi prima tranquillitas data est, Sciathum trajecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo. Per agros palati milites frumentum, et si qua alia usui esse ad vescendum poterant, ad naves retulere. prædæ nec erat quidquam, nec meruerant Græci, cur diriperentur. Inde Cassandream petentes, primo 61 ad Mendin, maritimum n ac quæ in iram Gron. Crev.

58 Eque immodicis ad honores sociorum, ac quæ in iram] Possis utcunque exponere: decretis non minus immodicis ad honores sociorum, quam quæ immodica fuerant in iram adversus hostem. Sed mire placet, quod exhibet Victorinus codex, plane ut Gronovius voluerat, atque in ira. Decretis æque immodicis ad honores sociorum, ac fuerant immodica in ira adversus hostes. Nihil planius. Atque pro ac, quia nimirum particula ac

nunquam apud optimos Latinitatis auctores locatur ante vocalem.

59 Succedentium muro] Lege muros ex scriptis duobus, et editione Andreæ.

60* Ea] Urbs, insula.

61 Ad Mendin... tenuere] Præpositio ad non est necessaria, et eam omittit Victor. codex. Si quis tamen

eam

retentam velit, explicabis hoc modo: tenuere littus ad Mendin, littus vicinum vico qui vocatur Mendis.

civitatis ejus vicum, tenuere. inde quum, superato promon- U. C. 552. torio, ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, A. C. 200.. sæva coorta tempestate, prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis, in terram effugerunt. Omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra geren-* dam fuit. nam, conlectis in unum navibus, expositisque copiis, adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi, (et erat validum ibi regium præsidium) irrito incepto regressi Canastræum Pallenes trajecere. inde, superato Toronæ promontorio, navigantes Acanthum petiere. Ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta. nec ultra progressi (jam enim et graves præda naves habebant) retro, unde venerant, Sciathum, et ab Sciatho Euboeam repetunt.

XLVI. Ibi relicta classe, decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere, ad conloquendum cum Ætolis de ra- Conloquitione gerendi belli. Sipyrrhicas Ætolus princeps legationis um Ætoloejus fuit, 62 quæ ad communicanda consilia Heracleam cum rum cum rege et cum Romano legato venit. Petitum ex foedere ab Romanis.

Attalo et

Attalo est, ut mille milites præstaret. tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. Id negatum Ætolis: quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde 63 respectu rerum suarum potuissent. Ita Ætoli cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi. Apustius cum Attalo ad classem rediit. Inde consultari de Oreo obpugnando cœptum. Valida ea civitas et moenibus, et, quia ante fuerat tentata, firmo erat præsidio. Conjunxerant se iis post expugnationem Andri cum præfecto Agesimbroto viginti Rhodiæ naves, tectæ omnes. eam classem in stationem 64 ad Zelasium miserunt, (Isthmiæ id super Demetriadem promontorium est peropportune objectum) ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in præsidio essent. Heraclides præfectus regius classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quidquam ausurus. Oreum Oreum ob

• Canastrum Gron. Crev.

62 Quæ ad communicanda] Libri habent qui. Mutavit Gronovius.

63* Respectu rerum suarum] Cogendo eum respicere et reverti ad res suas tutandas.

64 Ad Zelasium ... (Isthmia id super Demetriadem] Zelasium, Isthmia fictitia sunt nomina. Conjicit Gronovius: ad Phalasiam miserunt, Istiææ, sive Istiæotidos super Demetriadem promontorium est.

Phalasia

est promontorium EubϾ. Istica et
Oreum duo diversa nomina sunt ejus-
dem urbis, vel certe duarum urbium,
quæ in unam coaluerint. Itaque Is-
tiæotis erit regio ad Istiæam, sive Ore-
um, pertinens. Super Demetriadem
est e regione Demetriadis in alto mari.
Hæc fere Gronovius. Adi quoque
Cellarii Geographiam antiquam in Eu-
bœa.

pugnatum.

« IndietroContinua »