Immagini della pagina
PDF
ePub

VII. Consul in campo Martio 26 comitiis habitis, prius- U. C. 552. quam centurias in suffragium mitteret, concione advocata, A. C. 200. Ignorare, inquit, videmini mihi, Quirites, non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli: (neque enim liberum id vobis permittit Philippus, qui terra marique ingens bellum molitur) sed utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostem in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si umquam ante alias, Punico certe proximo bello experti estis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram inplorantibus inpigre tulissemus opem, 27 sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? Ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum jam per legatos literasque cum Hannibale in Italiam trajicere, misso cum classe Lævino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, quum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc, pulso Italia Hannibale, devictis Karthaginiensibus, cunctamur facere? Patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiem nostram experiri regem. Non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. Ne aquaveritis Hannibali Philippum, ne Karthaginiensibus Macedonas; 28 Pyrrho certe æquabitis: dico, quantum vel vir viro, vel gens genti præstat. Minima accessio semper Epirus regno Macedoniæ fuit, et hodie est. Peloponnesum totam in ditione Philippus habet, Argosque ipsos, non vetere fama magis, quam morte Pyrrhi nobilitatos. 29 Nostra nunc compara. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea bellum absumsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit, et victor prope ad ipsam urbem Romam venit! Nec Tarentini modo oraque illa Italiæ, quam majorem Græciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus, et Bruttius, et Samnis, a nobis defecerunt. Hæc vos, si Philippus in

26 Comitiis habitis] Vel intellige, dum habentur comitia: vel potius dele vocem habitis, quæ ab duobus MSS. abest. Sic enim interdum Livius absolute loqui amat, ut hoc ipso libro, c. 50. Comitiis ædiles curules creati.

27* Sicut patres nostri Mamertinis] Adversus Pœnos: unde initium primi Punici belli. + Vid. 1. XVI. supra.

28 Pyrrho certe æquabitis: dico, quantum] Jac. Gronovius Valesium secutus suggerit, Pyrrho dico: quod amplectendum videtur, mutata interpunctione vulgari in hunc modum:

Pyrrho dico. Quantum vel vir viro,
vel gens genti præstat! Dixerat primo
illos certe non dubitaturos Philippum
Pyrrho æquare. Mox sese ipse repre-
hendit, quod Philippum æquet Pyrrho,
quo longe superior est. Pyrrho dico
eum æquatum iri. Imo vero quantum
vel vir viro, id est, Pyrrho Philippus ;
vel gens genti, id est, Macedonica gens
Epiroticæ præstat! Utrumque probat
in iis quæ sequuntur.

29 Nostra nune compara] Legen
dum videtur cum Gronovio, compa-

rate.

U. C. 552, Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? A. C. 200. 30 Manserunt enim Punico postea bello. numquam isti populi,

P. R. bel

cretum.

Consulti feciales.

nisi quum deerit, ad quem desciscant, a nobis non deficient. Si piguisset vos in Africam trajicere, hodie in Italia Hannibalem et Karthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius, quam Italia, bellum habeat. hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. Experti jam sumus foris nobis, quam domi, feliciora potentioraque arma esse. Ite in suffragium, bene juvantibus Diis, et, quæ Patres censuerunt, vos jubete. Hujus vobis sententiæ non consul modo auctor est, sed etiam Dii inmortales; qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum mihi, senatui, vobisque, et sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, læta omnia prosperaque portendere.

31

VIII. Ab hac oratione in suffragium missi, 32 uti rogarat, lum jubet. bellum jusserunt. Supplicatio inde a consulibus in triduum Supplicatio indicta, ob ex senatusconsulto indicta est, obsecratique circa omnia bellum de- pulvinaria Dii, 35 ut, quod bellum cum Philippo populus jussisset, id bene ac feliciter eveniret, 34 consultique feciales ab consule Sulpicio, bellum, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nunciari juberent; an satis esset, in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nunciari? feciales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum. Consuli a Patribus permissum, ut, quem videretur, ex iis, qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi Exercitus indicendum. Tum de exercitibus consulum prætorumque comparan- actum. consules binas legiones scribere jussi; veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum, ut de exercitu, quem P. Scipio ex Africa deportasset, voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi jus esset. Prætoribus L. Furio Purpureoni et Q. Minucio Rufo quina millia sociûm Latini nominis consul daret: quibus præsidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo et ipse jussus ex eo exercitu, quem P. Ælius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque millia sociûm ac nominis Latini effecisset: 35 id præsidio Siciliæ provinciæ esset.

tur.

30 Manserunt enim] Ironice dic- Jac. Gronovius excussit, et nostro Victor. cod.

tum.

[blocks in formation]

M. Valerio Faltoni, qui prætor priore anno Campaniam U. C. 552. provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est; A. C. 200. uti proprætor in Sardiniam trajiceret, atque de exercitu, qui ibi esset, quinque millia sociûm nominis Latini, 36 qui eorum minime multa stipendia haberet, legeret. Et consules duas urbanas legiones scribere jussi: quæ, si quo res posceret, multis in Italia 37 contactis gentibus Punici belli societate, iraque inde tumentibus, mitterentur. Sex legionibus Roma- Legiones 6. nis eo anno usura respublica erat.

IX. In ipso adparatu belli legati ab rege Ptolemæo ve- Legati Ptonerunt, 38 qui nunciarunt, Athenienses adversus Philippum lemæi. petisse ab rege auxilium. ceterum, etsi communes socii sint, tamen, nisi ex auctoritate populi Romani, neque classem, neque exercitum defendendi aut obpugnandi cujusquam caussa regem in Græciam missurum esse. Vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere liceat; vel Romanos quiescere, si malint, passurum, atque ipsum auxilia, quæ facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum. Gratiæ regi ab senatu actæ, responsumque; Tutari socios populo Romano in animo esse: 39 si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi. regnique ejus opes scire subsidia firma ac fidelia suæ reipublicæ esse. Munera deinde legatis in singulos 40 quinûm millium æris ex senatusconsulto missa. Quum delectum consules haberent, pararentque, quæ ad bellum opus essent: civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis jam, et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid prætermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Jovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, jussit. Moram voto publico Licinius pontifex maximus adtulit, qui negavit, ex incerta pecunia 41 vovere debere, 42 si ea pecunia non posset in bellum usui esse.

36 Qui eorum minime multa stipendia haberet] Lege haberent. MURETUS. 37* Contactis .. societate iraque inde tumentibus] Ita se habentibus ut ad eas contagio societatis cum Poenis in bello pertineret, et hanc ob causam ira tacita æstuantibus, quæ occasionem erumpendi quæreret.

38 Qui nunciarunt] Has voces plane supervacuas libenter resecaremus.

voveri.

42 Si ea pecunia] Fortasse hic aliquid mendi subest. Possumus tamen utcunque exponere, accipiendo particulam si pro siquidem, hoc nempe modo. Negavit pontifex maximus voveri debere ludos ex incerta pecunia, id est, non statuta pecuniæ summa, quam in eorum apparatum erogari placeret, siquidem ea pecunia, id est, pecunia vota in ludos jam non poterat in bellum usui esse. Hæc fortasse erat mens pontificis: Voventur ludi ex pecunia, quæ ex ærario sumenda est. Nisi igitur statuta fuerit pecuniæ summa, eaque seposita, jam tota ærarii pecunia huic voti obligationi obnoxia videbitur. Pecunia autem, in quam votum cadit, non potest in bellum usui 41 Vovere debere] Magis placeret: esse. Itaque, nisi certa pecunia vo

39 Si qua re ad id bellum opus sit] MS. Vict. si quæ res ad bellum opus sint: recte; nisi malis si qua res... opus sit.

40 Quinum millium æris] Quinque millia æris gravis sunt quingenti denarii, quos pares facimus marcis argenti nostratibus 7. cum unciis sex et semuncia.

U. C. 559. reponi statim debere, nec cum alia pecunia misceri. quod nisi A. C. 200. factum esset, votum rite solvi non posse. Quamquam et res, et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum 3 referre consul jussus, si posset recte votum incertæ pecuniæ suscipi. posse, rectiusque etiam esse, pontifices decreverunt. Vovit in eadem verba consul, præeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant: præterquam quod tanta pecunia, quantam tum, quum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. Toties ante ludi magni de certa pecunia voti erant: ii primi de incerta.

auctore Hamilcare.

44

X. Omnium animis in bellum Macedonicum versis, reGallicus tu-pente nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus multus, fama exorta est. Insubres, Cenomanique, et Boii, excitis 45 Salyis, Ilvatibusque, et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant: et, direpta urbe, ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus millibus hominum inter incendia ruinasque relictis, trajecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. Vicinæ urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas, præsidiaque per muros disponenda; 46 ut obsiderentur tamen prius, quam expugnarentur, nunciosque mitterent ad prætorem Romanum. L. Furius Purpureo tum provinciæ præerat : cetero ex senatusconsulto exercitu dimisso, præter quinque millia sociûm ac Latini nominis, cum iis copiis in proxima regione provinciæ circa Ariminum substiterat. Is tum senatui scripsit, quo in tumultu provincia esset. Duarum coloniarum, quæ ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram obpugnari. Nec in exercitu suo satis præsidii colonis laborantibus fore, nisi quinque millia sociúm quadraginta millibus hostium (tot enim d qui tum Gron. Crev.

veantur ludi, jam publici ærarii usus
in bellum nullus erit.

43 Referre consul jussus, si posset]
Nota rò si pro an positum: quemad-
modum jam factum a Livio vidimus
supra, I. IV. c. 20. Sic et infra 1.
XXXIII. c. 35. Percunctatus, si con
silium salutare admittere auribus pos-
set: et l. XXXVI. c. 33, Percunctatus,
si se interim, quæ defecissent ab socie-
tate Romana urbes, recipere vellet: et
I. XXXIX. c. 50. Quæsisse, si incolu-
mis Lycortas equitesque evasissent.

44 Quinquennalia vota] Vota quæ suscipiebantur, si in quinque annos eodem respublica stetisset statu: de quibus vide XXVII. 33. XXX. 27.

45 Salyis Ilvatibusque] Salyi, qui

inter Rhodanum et Alpes incolebant, nihil huc pertinent. Cluverius legit Statiellis; Gronovius, Celelatibus. Utrique populi sunt Liguriæ. Neutri emendationi acquiescit Jac. Gronovius: et quum scripti et prisci editi pro Salyis habeant vel Senilibus, vēl Selinibus, ipse emendat Sollinibus, sive Solliniensibus. Sollicitat itidem rò 11vatibus, reponitque Iriatibus. Vid. quartam Dissert. ejus Epistol. ad calcem II. tomi Liviani.

46 Ut obsiderentur tamen] Ut non primo impetu expugnarentur, quemadmodum Placentini sed obsideri saltem urbem necesse esset, antequam caperetur.

missi.

in armis esse) trucidanda objicere velit, et tanta sua clade v. C. 559. jam inflatos excidio colonia Romana augere hostium animos. A, C. 200, XI. His literis recitatis decreverunt, ut C. Aurelius consul exercitum, cui 47 in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse juberet, et aut ipse, si per commodum reipublicæ posset, ad obprimendum 48 Gallicum tumultum proficisceretur; aut L. Furio prætori scriberet, ut, quum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque millibus sociorum, qui interim Etruriæ præsidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. Legatos item mittendos in Africam Legati Karcensuerunt, eosdem Karthaginem, eosdem in Numidiam ad thaginem Masinissam. Karthaginem, ut nunciarent, civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia, 49 haud satis scire ex Hasdrubalis prius, an ex Magonis postea exercitu, bellum contra fœdus facere. Exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum. eum, si pax placeret, revocandum illis, et dedendum populo Romano esse: simul nunciare jussi, perfugas sibi non omnes redditos esse: ac magnam partem eorum palam Karthagini obversari dici: quos comprehendi conquirique debere, ut sibi ex fœdere restituantur. Hæc ad Karthaginienses mandata. Masinissæ gratulari jussi, quod Iidem ad non patrium modo recuperasset regnum, sed, parte florentissima MasinisSyphacis finium adjecta, etiam auxisset. nunciare præterea jussi, bellum cum rege Philippo susceptum, quod Karthaginienses auxiliis juvisset; injuriasque inferendo sociis populi Romani, 50 flagrante bello Italia', coëgisset classes exercitusque in Græciam mitti; et, distinendo copias, caussa inprimis fuisset serius in Africam trajiciendi. 51 Petere, ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. Dona ampla data, quæ ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea, et palmata tunica cum eburneo scipione, et toga prætexta cum curuli sella: jussique polliceri, 53 si quid ei ad firmandum

e ac del. Gron. Crev.

47 In Etruriam] Andreas habet in Etruria: quod magis placet, Sequitur enim Arimini.

48* Gallicum tumultum] Vid. not. 52. ad VII. 9.

49 Haud satis scire] Qui utrum ex Asdrubalis, an ex Magonis exercitu relictus esset, sese, nempe Romanos, parum scire.

50 Flagrante bello Italia] Revocavimus vett. editorum lectionem, quam tuetur Victor. cod. Vulgo nunc legitur Italiæ.

51 Petere, ut ad id bellum] Sic legi jussit Gronovius, ut pendeat verbum a præcedente jussi. Poterat tamen ferri peterent, quomodo prius editi ha

52

f Italie Gron.

...

...

bebant. Non raro enim Livius in hunc
modum variat orationem. Sic 1. XXX.
supra, c. 41. Prætori M. Valeria Fal-
toni duæ legiones decreta. P. Æ-
lius prætor duas legiones . acciperet.
Et 1. IX. c. 2. Milites decem pastorum
habitu mittit, pecoraque diversos alium
alibi... pascere jubet: ubi inciderent
in prædatores, ut idem omnibus sermo
constet. Et alibi sæpius.

52 Toga purpurea et palmata tuni-
ca] Vid. nott. 26. et 27. ad l. X. c. 7.
De toga prætexta et sella curuli vid. ad
1. I. c. 8.

53 Si quid ei] Lege cum Gronovio, sibi. Sensus enim esse debet: si quid sibi Masinissa opus esse judicasset.

sam.

« IndietroContinua »