T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM AB URBE CONDITA LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES, EX RECENSIONE ARN. DRAKENBORCHII. ACCEDUNT NOTÆ INTEGRÆ EX EDITIONIBUS J. B. L. CREVIERII. CUM INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO. TOM. III. OXONII, EXCUDEBAT W. BAXTER; IMPENSIS J. PARKER, ET R. BLISS: ET R. PRIESTLEY, ET G. ET W. B. WHITTAKER, LONDINI. MDCCCXXI. T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM AB URBE CONDITA LIBRI. EPITOME LIBRI XXXI. BELLI adversus Philippum Macedoniæ regem, quod intermissum erat, repetiti1 caussæ referuntur hæ. Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Karthaginiensibus datam,3 quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociæ civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est: qui, exercitu * in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Pænum, bellum in eu parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex. Præterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Altalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L, Furius prætor. 1 Causæ referuntur] Sic vetus Sigonii liber, et Campanus: melius quam vulgati, feruntur. 2 Cum aliis pluribus suis] Si recidamus, quod monet Perizonius Animadv. Hist. c. 9. vocem suis, nulla hic erit difficultas. Cum aliis pluribus, id est cum turba eorum quos videbant confuerc ad templum. VOL. III. 3 Quingentesimo quadragesimo anno] Manifestum mendum. Corrigit Sigonius quingentesimo quinquagesimo. Annus ille numerari debet ex calculo Dodwelli Liviano quingentesimus quinquagesimus secundus ab u. c. 4 In Macedoniam] Sic veteres omnes editi. Gronovianæ editiones habent ad Macedoniam: minus recte. B |