Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

H I S T O R I AR UM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES,

EX RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII.

ACCEDUNT

NOTÆ INTEGRÆ

EX EDITIONIBUS

J. B. L. CREVIERII.

CUM

INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO.

TOM. III.

OXONII,

EXCU DEBAT W. BAXTER;

IMPENSIS J. PARKER, ET R. BLISS: ET R. PRIESTLEY, ET

G. ET W. B. WHITTAKER, LONDINI.

MDCCCXXI.

[merged small][ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTOR I AR UM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI XXXI. BELLI adversus Philippum Macedoniæ regem, quod intermissum erat, repetiti causse referuntur . Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris ? cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Karthaginiensibus datam, quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociæ civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est : qui, exercitu * in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. . L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Poenum, bellum in eu parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex. Præterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Altalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius prætor.

mo.

1 Causæ referuntur] Sic vetus Si- 8 Quingentesimo quadragesimo an. gonii liber, et Campanus: melius quam no] Manifestum mendum. Corrigit vulgati, feruntur.

Sigonius quingentesimo quinquagesi2 Cum aliis pluribus suis] Si reci. Annus ille numerari debet ex damus, quod monet Perizonius , Anim- calculo Dodwelli Liviano quingentesiadv. Hist. c. 9. vocem suis, nulla hic mus quinquagesimus secundus ab u. c. erit difficultas. Cum aliis pluribus, id 4 In Macedoniam] Sic veteres omest com turba eorum quos videbant nes editi. Gronovianæ editiones habent conduerc ad templum.

ad Macedoniam: minus recte. VOL. III.

B

« IndietroContinua »