Schema del corso di storia del diritto romano: dettato nella R. Università di Napoli

Copertina anteriore
Tipografia dei classici latini, 1889 - 282 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 90 - Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus divus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit.
Pagina 91 - Marcelli omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri propter antiquitatis incertum codicum collatione firmentur. Ubi autem diversae sententiae proferuntur, potior numerus vincat auctorum, vel, si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat, qui ut singulos vincit, ita cedit duobus.
Pagina 138 - XII tabularum adversus eum qui hostiam emisset nee pretium redderet: item ad versus eum qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset ut inde pecuniam acceptam in dapem id est in sacrificium inpenderet...
Pagina 211 - ESTO'. Quare qui scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant, et idcirco plerique intestati moriebantur. 225. Itaque lata est lex Furia, qua exceptis personis quibusdam ceteris plus mille assibus legatorum nomine mortisue causa capere permissum non est.
Pagina 58 - In pace quoque postliminium datum est : nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fœdus amicitiœ causa factum habemus : hi hostes quidem non sunt : quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit : et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum. Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat.
Pagina 210 - Quod genus legati plus quidem habet (quam) per vindicationem legatum, minus autem quam per damnaP.108 tionem. nam eo modo non solum suam rem | testator utiliter legare potest, sed etiam heredis sui: cum alioquin per vindicationem nisi suam rem legare non potest; per damnationem autem cuiuslibet extranei rem legare potest. (211.) Sed si quidem mortis testatoris tempore res vel ipsius testatoris sit vel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore neutrius fuerit.
Pagina 157 - ... an factum non sit, quod is fieri iusserit. Et modo cum poena agitur, modo sine poena : cum poena, ueluti cum per sponsionem agitur, sine poena, ueluti cum arbiter petitur.
Pagina 256 - Tutores autem et curatores quemadmodum constituantur, primo commentario rettulimus. 86. Qui autem alieno nomine agit, intentionem quidem ex persona domini sumit, condemnationem autem in suam personam convertit. nam si verbi gratia Lucius Titius pro...
Pagina 155 - Certis igitur ex causis praetor aut proconsul principaliter auctoritatem suam finiendis controversiis interponit ; quod tum maxime facit, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contenditur ; et in summa aut jubet aliquid fieri, aut fieri prohibet ; formulae autem et verborum conceptiones, quibus in ea re utitur, interdicta vocantur vel accuratius interdicta decretaque.
Pagina 25 - Idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, in senatu equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eins magistratus, publicorum ius privatorumque locorum, vecti3 galia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent.

Informazioni bibliografiche