Immagini della pagina
PDF
ePub

28

The Rape of Persephone

meam destitueris, ubicumque vīrēs, ubi arma esse 15 sciam, inveniam tōtō orbe terrarum quaerens aliquōs Rōmānīs hostēs. Ōdī odiōque sum Rōmānīs. Id mē vērum dicere pater Hamilcar et dei testēs sunt. Proinde, cum de bellō Rōmānō cōgitābis, inter prīmōs amīcōs Hannibalem habētō; si qua 20 rēs tē ad pacem compellet, in id consilium, alium, cum quō dēlīberēs, quaeritō.' Nōn mōvit modo tālis ōrātiō rēgem sed etiam reconciliavit Hannibali. LIVY, xxxv 19.

ΙΟ

32. The Rape of Persephone

Persephone (also called Proserpina) went with her mother, Ceres, to Sicily, and, while gathering flowers at Henna, was carried off by Pluto.

Terra tribus scopulis vastum prōcurrit in aequor
Trīnacris, a positū nōmen adepta locī.
Grāta domus Cereri; multās ea possidet urbēs,
In quibus est culto fertilis Henna solō.
5 Frigida caelestum mātrēs Arethusa vocârat:
Vēnerat ad sacras et dea flava dapēs.
Filia, consuētīs ut erat comitata puellīs,
Errābat nūdō per sua prāta pede.

Valle sub umbrōsa locus est aspergine multā
Uvidus ex alto desilientis aquae.

Tot fuerant illic, quot habet nātūra, colōrēs,
Pictaque dissimilī flōre nitēbat humus.

[ocr errors]

Quam simul aspexit, Comites, accedite!' dixit

'Et mecum plēnōs flōre referte sinus.'

A Father's Charge

Praeda puellārēs animōs prōlectat inānis,
Et non sentītur sēdulitāte labor.
Carpendi studio paulātim longius ītur,

Et dominām cāsū nulla secuta comes.
Hanc videt et vīsam patruus vēlōciter aufert,
Regnaque caeruleīs in sua portat equīs.
Illa quidem clāmābat, 'Iō, carissima māter,
Auferor!', ipsa suōs abscideratque sinūs.
Panditur intereă Dītī via; namque diurnum
Lūmen inadsuētī vix patiuntur equi.
At chorus aequalis, cumulatae flōre ministrae,
'Persephone,' clamant ad tua dōna venī!'
OVID, Fasti iv 419-434; 443-452.

33. A Father's Charge

29

15

Aegeus, king of Athens, on parting with his son. Theseus, who was going to Crete to fight with the Minotaur, hung black sails upon the ship, and told Theseus to hoist white sails instead, if he came home victorious.

Nāte, mihi longā iucundior, ūnice, vītā,

Nate, ego quem in dubiōs cōgor dimittere căsūs,
Reddite in extrēmā nuper mihi fine senectae,
Quandoquidem fortūna mea ac tua fervida virtūs
Eripit invitō mihi tē, cui languida nondum
Lumina sunt nātī cārā satiāta figūrā,
Nōn ego te gaudens laetanti pectore mittam,
Nec te ferre sinam fortunae signa secundae;
Sed primum multās exprōmam mente querellās,
Canitiem terra atque infusō pulvere foedans;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

30 Breathes there the Man with Soul so dead?

Inde infecta vagō suspendam lintea mālō, Nostrōs ut luctus nostraeque incendia mentis Carbasus obscurāta dicet ferrugine Hibērā. Quod tibi si sancti concesserit incola Itōni, 15 Quae nostrum genus ac sēdēs defendere Erechthi Adnuit, ut tauri respergās sanguine dextram, Tum vērō facito ut memorī tibi condita corde Haec vigeant mandāta, nec ulla oblitteret aetās; Ut, simul ac nostros invisent lumina collēs, 20 Funestam antennae depōnant undique vestem, Candidaque intorti sustollant vēla rudentēs; Quam primum cernens ut laetā gaudia mente Agnoscam, cum te reducem aetās prospera sistet CATULLUS lxiv 215-237.

34. Breathes there the Man with Soul so dead?

Atticus and Cicero are together at Arpinum. Atticus admires the simple and natural beauty of the place; Cicero adds that he has a personal reason for loving it, because it is his birthplace.

Atticus. Sed visne, quoniam et satis iam ambulātum est et tibi aliud dicendi initium sumendum est, locum mūtēmus, et in insula, quae est in Fibrēnō (nam hōc, opinor, illi alterī flūminī nōmen 5 est) sermōnī reliquō demus operam sedentes?

Cicero. Sane quidem; nam illo loco libentissimē soleō ūtī, sīve quid mecum ipse cōgitō, sive quid scribō aut legō.

Atticus. Equidem satiārī nōn queō, magnifi10 casque villas et pavimenta marmorea et laqueāta

Breathes there the Man with Soul so dead? 31

tecta contemnō; ductus vērō aquarum quis nōn, cum haec videat, inrīserit? Itaque, ut tū paulō ante, de lēge et de iure disserens, ad nātūram referēbās omnia, sīc in his ipsīs rēbus, quae ad requiētem animi delectationemque quaeruntur, 15 nātūra dominatur. Anteā mīrābar, tē tam valdē hoc loco delectārī; nunc contrā miror, tē, cum Rōmā absīs, usquam potius esse.

Cicero. Ego vērō, cum licet plūrēs dies abesse, praesertim hoc tempore annī, et amoenitātem hanc 20 et salubritātem sequor; rārō autem licet. Sed nīmīrum mē alia quoque causa dēlectat, quae tē nōn attingit.

Atticus. Quae tandem ista causa est?

Cicero. Quia, si vērum dicimus, haec est mea 25 et hūius frātris mei germāna patria; hic enim orti stirpe antiquissimā sumus; hic sacra, hic genus, hīc māiōrum multa vestīgia. Quid plūra? Hanc vidēs villam, ut nunc quidem est, lautius aedificātam patris nostrī studio, qui, cum esset infirmā 30 valetudine, hic fere aetatem egit in litterīs; sed hōc ipsō in locō, cum avus vīveret et antīquō mōre parva esset villa, mē scītō esse nātum. Quārē inest nescio quid et latet in animō ac sensũ meō, quò me plus hic locus fortasse dēlectet, siquidem etiam ille 35 sapientissimus vir, Ithacam ut vidēret, immortālitātem scribitur repudiasse.

Atticus. Ego vērō tibi istam iustam causam puto, cur hūc libentius veniās atque hunc locum diligās.

CICERO, De Legibus ii 1-4.

40

32

The Praise of Italy

35. The Praise of Italy (1)

No land on earth can rival Italy: her soil is the most fertile; no wild beasts or poisonous plants or deadly serpents are found in her borders.

Sed neque Mēdōrum silvae, dītissima terra, Nec pulcher Ganges atque aurō turbidus Hermus Laudibus Italiae certent, nōn Bactra, neque Indī, Tōtaque tūriferīs Panchāïa pinguis harēnīs. 5 Haec loca nōn taurī, spīrantēs nāribus ignem, Invertere, satis immanis dentibus hydrī,

Nec galeis densisque virûm seges horruit hastīs; Sed gravidae fruges et Bacchi Massicus ūmor Implēvēre, tenent oleae armentaque laeta. 10 Hinc bellator equus campō sēsē arduus infert; Hinc albī, Clītumne, gregēs et maxima taurus Victima, saepe tuō perfūsī flūmine sācrō,

Rōmānōs ad templa deûm duxēre triumphōs. Hīc vēr assiduum atque alienīs mensibus aestās, 15 Bis gravidae pecudēs, bis pōmīs ūtilis arbos. At rabidae tīgrēs absunt et saeva leōnum Semina, nec miserōs fallunt aconita legentes; Nec rapit immensōs orbes per humum neque tantō Squameus in spīram tractū sẽ colligit anguis.

VIRGIL, Georgic ii 136-154.

« IndietroContinua »