When Paetus was forced by Tiberius to commit suicide, his wife, Arria, stabbed herself first and then handed the dagger to him, saying, "It does not hurt.” This is perhaps an inscription for a statuette. Casta suo gladium cum traderet Arria Paetō, 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet' inquit, ‘Sed, quod tū faciēs, hōc mihi, Paete, dolet.' MARTIAL i 13. 4. Another Story of Arria This woman, so famous for her heroic death, was as noble in her life also. Aegrōtābat Paetus, maritus eius, aegrōtābat et filius, uterque mortifere, ut vidēbātur; filius dēcessit, eximiā pulchritudine, parī verecundiā, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita fūnus paravit, ita duxit 5 exequias, ut ignōrāret marītus; quin immō, quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque -etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interrogantī, quid ageret puer, respondebat, ‘Bene quievit, libenter cibum sumpsit.' Deinde, cum 10 diu cohibitae lacrimae vincerent prōrumperentque, egrediēbātur; tunc sē dolōrī dabat; satiāta, 1 siccis oculis, composito vultu redībat, tamquam orbitātem forīs reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, 15 4 Arion and the Dolphin extrahere pūgiōnem, porrigere marītō, addere vōcem immortalem ac paene dīvīnam, ‘Paete, nōn dolet.' Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitās ante oculos erant; quo maius est sine 20 praemiō aeternitātis, sine praemiō glōriae, abdere lacrimas, operire luctum, amissõque filiō mātrem adhuc agere. PLINY, Letters iii 16, 3. 5. Arion and the Dolphin A dolphin saved Arion from drowning at sea. Quod mare nōn nōvit, quae nescit Arīona tellūs? Carmine currentēs ille tenebat aquās. Saepe sequens agnam lupus est à vōce retentus; Saepe avidum fugiens restitit agna lupum. 5 Saepe canēs leporesque umbră cubuēre sub ūnā, Et stetit in saxō proxima cerva leae. Nōmen Arīonium Siculas implēverat urbēs, Captaque erat lyricis Ausonis ōra sonīs. ΙΟ Inde domum repetens puppem conscendit Arīōn, 15 Quid tibi cum gladiō? dubiam rege, nāvita, pīnum. Nōn haec sunt digitīs arma tenenda tuis. Ille, metū vacuus, ‘Mortem nōn deprecor' inquit, 'Sed liceat sumpta pauca referre lyrā." A Disastrous Attempt 5 Dant veniam rīdentque moram. Capit ille corōnam, Quae possit crīnēs, Phoebe, decēre tuōs; Induerat Tyriō bis tinctam mūrice pallam; Reddidit icta suos pollice chorda sonōs, Flebilibus numeris velutī cānentia dūrā Traiectus pinna tempora cantat olor. Prōtinus in medias ornatus desilit undās; Spargitur impulsă caerula puppis aqua. Inde (fidē māius) tergō delphīna recurvō Sẽ memorant onerī supposuisse novō. Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi, Cantat, et aequoreās carmine mulcet aquās. OVID, Fasti ii 83–88; 93–116. 6. A Disastrous Attempt At the beginning of the Macedonian war the Roman armies were badly led and often beaten. Appius Claudius tried to take Uscăna, a large town in Illyricum; but his preparations were ill made, and he was beaten off with great loss of 8000 men only 2000 returned to their camp. 20 25 30 Haud procul inde Uscana oppidum erat. Decem milia civium habebat et modicum, custodiae causa, Cretensium praesidium. Inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias admōvisset, parātōs fore, qui prōderent urbem; et 5 operae pretium esse; nōn sẽ amicosque tantum sed etiam militēs praeda explētūrum. Spēs, cupiditātī admōta, ita occaecāvit animum, ut nec ex iis, qui venerant, quemquam retineret, nec obsidēs, pignus futurōs afore fraudem agendae rei, posceret, nec 10 mitteret explōrātum, nec fidem acciperet. Diē tantum statūtā profectus a Lychnidō, duodecim mīlia ab urbe, ad quam tendēbat, posuit castra. Quartā inde vigiliā signa mōvit, mille fermē ad 15 praesidium castrōrum relictīs. Incompositī, longō agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervēnērunt. Crēvit neglegentia, postquam neminem armātum in mūris vīdērunt. Cēterum, ubi prīmum sub ictū tēlī 20 fuerunt, duabus simul portis erumpitur. Et ad clāmōrem ērumpentium, ingens strepitus, ē mūrīs ortus, ululantium mulierum cum crepitu undique aeris personābat. Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, nē sustinere prīmam pro25 cellam eruptiōnis Rōmānī possent. Itaque fugientēs plūrēs quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum ipsō lēgātō in castra perfūgērunt. Ne moratus quidem in castrīs Appius, ut suōs dissipātōs fugā colligeret, quae rēs pālātīs 30 per agrōs salūtī fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit. LIVY xliii 10. 7. A Cool Spring Horace offers a victim to the fountain of Bandusia, and promises to make its water famous by his verse. O fons Bandusiae, splendidior vitrō, Cui frons, turgida cornibus Death in the Furrow Prīmīs, et Venerem et proelia destinat. Lascivi subolēs gregis. Të flagrantis atrox hōra Caniculae Nescit tangere; tū frīgus amābile Praebes et pecori vagō. Fiēs nōbilium tu quoque fontium, Lymphae desiliunt tuae. HORACE, Odes iii 13. 8. Death in the Furrow 7 5 In time of plague, the ox suddenly sickens and dies at the plough. Yet the ox has served his master faithfully and done nothing to deserve death. Ecce autem dūrō fumans sub võmere taurus Concidit, et mixtum spūmīs vomit ōre cruōrem, Extremosque ciet gemitus. It tristis arātor, Maerentem abiungens frāternā morte iuvencum, Atque opere in mediō dēfixa relinquit arātra. Nōn umbrae altōrum nemorum, non mollia possunt Prāta movēre animum, non qui per saxa volūtus Pūrior electrō campum petit amnis; at īma Solvuntur latera, atque oculōs stupor urget inertēs, Ad terramque fluit dēvexō pondere cervix. ΙΟ 15 5 ΙΟ |