Immagini della pagina
PDF
ePub

The Romans besiege Phocaca

53

admōtus ariēs; et iam utrimque sternēbantur mūrī. Ad quōrum casum cum impetum Rōmānī militēs per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scālīs etiam ascensum in mūrōs temptārent, adeō obstinātē restitēre oppidānī, ut facile appārēret, 15 plūs in armīs et virtute quam in moenibus auxilii esse. Coactus ergo periculo militum, praetor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus despērātiōne ac rabiē. Diremptō proeliō, nē tum quidem ad quiētem versī, sed undique omnēs ad 20 mūnienda et obmōlienda, quae ruīnīs strāta erant, concurrerunt. Huic operi intentīs supervenit Antonius a praetōre missus, quī, castīgātā pertināciā eōrum, māiōrem cūram Rōmānīs quam illīs ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnārētur ; 25 si absistere furōre vellent, potestatem iis darī eadem condiciōne, qua prius Līvi in fidem vēnissent, sẽ trādendi. Haec cum audissent, quinque dierum spatiō ad dēlīberandum sumptō, temptātā interim spē auxiliī ab Antiochō, post- 30 quam lēgātī, missī ad rēgem, nihil in eō esse praesidii retulerant, tum portās aperuerunt, pacti, në quid hostile paterentur.

LIVY xxxvii 32.

57. The Teaching of Homer

Horace declares that the Iliad and the Odyssey teach better lessons than all the philosophers.

Trōiānī bellī scriptōrem, Maxime Lollī,

Dum tū dēclāmās Rōmae, Praeneste relēģī;

54

The Teaching of Homer

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid nōn,

Plānius ac melius Chrysippō et Crantore dicit. 5 Cūr ita crediderim, nisi quid të dētinet, audī. Fābula, quã Paridis propter narrātur amōrem Graecia Barbariae lento collīsa duellō,

Stultōrum rēgum et populorum continet aestūs. Antenor censet belli praecidere causam.

10 Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beātus, Cōgi posse negat. Nestor componere lītēs Inter Pēlīdēn festīnat et inter Atrīdēn;

Hunc amor, īra quidem communiter ūrit utrum

que.

Quicquid dēlīrant rēgēs, plectuntur Achīvī. 15 Sēditiōne, dolīs, scelere atque libīdine et īrā Iliacōs intrā mūrōs peccatur et extrā.

Rursus, quid virtūs et quid sapientia possit, Útile proposuit nobis exemplar Ulixen,

Qui, domitor Trōiae, multōrum prōvidus urbēs 20 Et mōrēs hominum inspexit, latumque per aequor, Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum immersābilis undīs. Sīrēnum vōcēs et Circae pōcula nōstī;

Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 25 Vixisset canis immundus vel amīca lutō sūs.

HORACE, Epistles i 2, 1–26.

The Conquest of Gaul

55

58. The Conquest of Gaul

Cicero dwells on the immense service to his country rendered by Julius Caesar in his conquest of Gaul.

Cicero's speech was delivered in the senate in June 56 B.C.

C. Caesaris longē aliam videō fuisse ratiōnem. Non enim sibi sōlum cum eis, quōs iam armātōs contră populum Romānum videbat, bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram diciōnem esse redigendam. Itaque cum acerrimīs nātiōni- 5 bus et maximis Germānōrum et Helvetiōrum proeliis fēlīcissimē decertavit; ceteras conterruit, domuit, imperiō populī Rōmānī pārēre adsuēfēcit; et quas regiōnēs quasque gentes nullae nobis ante litterae, nulla vox, nulla fama nōtās fecerat, eās 10 noster imperātor nosterque exercitus et populī Rōmānī arma peragrārunt. Semitam tantum Galliae tenēbāmus antea, patrēs conscriptī; ceterae partēs ā gentibus, aut inimīcīs huic imperio aut infīdīs aut incognitīs aut certē immanibus et barbaris 15 et bellicōsīs, tenebantur. Quas nātiōnēs nēmō umquam fuit quin frangi domārīque cuperet ; nēmō sapienter dē rē publicā nostrā cōgitāvit iam inde a principio huius imperii, quin Galliam maximē timendam huic imperio putaret; sed 20 propter vim et multitudinem gentium illārum numquam est antea cum omnibus dīmicātum ; restitimus semper lacessīti. Nunc denique est perfectum ut imperii nostri terrarumque illarum

56

The Palace of the Sun

25 idem esset extremum. Alpibus Italiam mūnierat anteā nātūra, nōn sine aliquō dīvīnō nūmine; nam, si ille aditus Gallōrum immānitātī multitudinique patuisset, numquam haec urbs summō imperio domicilium ac sēdem praebuisset. Quae 30 iam licet considant; nihil est enim ultra illam altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum.

CICERO, De Provinciis Consularibus 32-34.

59. The Palace of the Sun

Phaethon, in order to assure himself that Phoebus the Sun-god was his father, visited him in his palace. When the god promised to grant any request he made, Phaethon asked to drive the chariot of the sun for one day.

Purpurea vēlātus veste sedebat In soliō Phoebus clarīs lūcente smaragdīs. A dextrā laevāque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiīs aequalibus Hōrae, 5 Verque novum stābat, cinctum flōrente corōnā, Stabat nūda Aestās et spīcea serta gerēbat, Stabat et Auctumnus, calcatis sordidus ūvīs, Et glaciālis Hiemps, canōs hirsūta capillōs. Inde loco medius, rerum novitāte paventem 10 Sōl oculis iuvenem, quibus aspicit omnia, vīdit, 'Quae 'que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,

Prōgenies, Phaethōn, haud infitianda parentī?' Ille refert, ‘Ō lux immensī publica mundī,

6

Humanity to Slaves

57

Phoebe pater, sī dās hūius mihi nōminis ūsum, Pignora dā, genitor, per quae tua vēra propāgō 15 Crēdar, et hunc animis errorem detrahe nostris.' Dixerat; at genitor circum caput omne micantēs Deposuit radios, propiusque accedere iussit, Amplexuque datō, 'Nec tu meus esse negārī Dignus es, et Clymenē vērōs' ait edidit ortus. 20 Quoque minus dubites, quodvis pete mūnus, ut

illud

[ocr errors]

Me tribuente ferās. Promissi testis adestō
Dīs iuranda palūs, oculis incognita nostrīs.'
Vix bene desierat, currūs rogat ille paternōs,
Inque diem alipedum ius et moderamen equōrum. 25
OVID, Metamorphoses ii 23-48.

60. Humanity to Slaves

A Roman slave had no legal right to make a will: whatever he left belonged to his master. Pliny, however, carried out the provisions of any wills made by his slaves, and found in this some consolation for the grief caused to him by their deaths.

Confecerunt mē infirmitātēs meōrum, mortēs etiam, et quidem iuvenum. Sōlācia duo, nēquāquam paria tanto dolōrī, sōlācia tamen. Unum facilitās manumittendi; videor enim non omninō immātūrōs perdidisse, quōs iam līberōs perdidi. Alterum, 5 quod permittō servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut lēgitima custōdiō. Mandant

« IndietroContinua »