10 videtur cuncta alia genuisse Natura", magna sæva mercede contra tanta sua munera"; non sit ut satis "æstimare, parens melior homini, an tristior 14 noverca fuerit. 2 13 Ante omnia unum animantium cunctorum, alienis velat 9. Homini cujus causa.. ..genuisse Natura. Diu scholas pervagata opinio, nec quam ætas totam abolevit. Eschylus in Prometheo sic ait: Inπων ὄνων τ' ὀχεῖα, καὶ ταύρων γονὰς Δοὺς ἀντίδωρα, καὶ πόνων ἐκδέκτορα. Multi tamen irriserunt; quorum Satyrographus noster BOILEAU, Sat. VIII, his versibus: L'homme de la nature est le chef et le roi; Bois, prés, champs, animaux, tout est pour son usage, Lui seul de la nature est la base et l'appui, Et le dixième ciel ne tourne que pour lui. In hanc quoque humanæ superbiæ vanitatem jocatur acer irrisor et idem magnus poeta, VOLTAIRE, VIme Disc. en vers sur l'homme. Аs. 10. Magna sæva mercede. Tenebras Plinianæ evidentia offuderunt editores, interpolata particula et, ita ut legatur magna et sæva, auferendi casum subeunte t sæva; quod neque perfacile intelligas, neque sensus elegantior subsequitur. Inde Rhenano suspicio legi oportere magna usa mercede; perspicuum quidem, at elumbe. Nos antiquamus, et genuinæ codd. lect. adhæremus, quam sollicitare nihil opus fuit. Sunt autem qui locum explicant, ut sensus sit Natura magna mercede sævit, i. e. sævitiam immenso pretio redimit, gall. « achète à grands frais le droit d'être cruelle. » Quod prorsus ire contra Plinii sententiam nobis videtur. Hic to merces in malam partem, pro pretio vel damno, Noster accipit, ut Cic. Tusc. III, 12: a Istud nihil dolere, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo. » Et Epist. ad Div. I, 9: «Gaudeo te eam fidem cogno. scere hominum non ita magna mercede, quam ego maximo dolore cognoram. »Proinde hanc unice veram esse interpretationem credimus: « mais, par une cruelle compensation, elle vend bien cher les présents qu'elle lui fait. » AJ. 11. Magna sæva....munera. E notula superiore jam sententiæ totius tenor planus est; an hæc vera existimanda sit, necne, nunc disputari posset. Quod nostri operis non videtur, nec tentamus; sat putantes ad Sallustium remisisse, Jugurthine hist. init. ita proloquentem: Falso queritur, etc. » AJ. a 12. Non sit ut satis. In libris nonnullis ut non sit satis; vulgarior, nostro quidem judicio; sed minus Pliniana scriptura. AJ, 13. An. Edit. Variorum aut : σολοικίζουσα. 14. Tristior. Acerbitatem, non mostitiam, hac voce indicat. Sæpe enim tristis pro aspero et severo; quanquam non apud Tullium; sed tristitiam eo sensu passim ipse scripsit. De cl. Orat. XCVII: Homo ipsa tristitia et severitate popularis.» Naso, Metamorph. lib. XV, vss. 43, 44: Nunc quoque sic lata est sententia tristis; et omnis Calculus immitem demittitur ater in urnam. » Tacito sumitur pro vili, turpi, Annal. lib. XI, cap. 21: «Longa 2 opibus: cæteris varie tegumenta" tribuit, testas", con tices coria 19, spinas, villos, setas, pilos", plumam post hæc senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, etc. >> Itali recentiores sæpe habent tristo pro pessimo, scelesto, nequam. Conf. Dizion, dell' Ac. della Crusca. AJ. 15. Alienis velat opibus. In Toletano codice, aliena velut ope. Alius liber, aliena alienis. Rejiculæ lectiones. Nam aliena alienis redundantia est vix latina, nec in alia aliis bene h. 1. mutaretur. Aliena velut ope ænigma, et sphingem sibi postulat. Quam scripturam nos habemus, hæc sponte patet. Quod ad sententiæ veritatem spectat, vera illa quidem; sed poterat Plinius suspicari tegi minime necessarium. Nam quid obstaculi homini est quin nudus incedat, nudus sub dio vitam agat? Non debilitas corporis; nam animantium patientiam patientia nostra longe superamus : non hyemis nimius rigor, aut æstivi caloris pon. dus; nam caloris et frigoris vices quis melius sustinet? Quid si naturæ consuetudinem adderemus? De hoc vide exactissimum LOCKE, De l'éducation des enfants, $$ 6, 8; et J. J. ROUSSEAU, Émile, lib. I, pag. 57, ed. Paris. Lequien, 1821. Vid. quoque DÉSESSART, Traité d'éducation corporelle; nec non et VERDIER-HEURTIN. Atqui gentes in Africæ et Americæ æstuosis regionibus olim nudæ divagabantur; et nunc quoque septemtrionalibus in locis prope Hudsonium, sic vocant, mare, barbari sunt quibus nullum fere vestimentum. AJ. 7, 16. Tegum. Quidam tegimenta. 17. Testas. Ostrea, lingulæ, mu. rices et totum conchyliorum genus, 18. Cortices. Parum evidens vocabulum quod ad testudinem et chelonios omnes jure tuo retuleris. De cancris, astacis et sauriis cogitavimus quoque; sed nihil ausi pronunciare. AJ. 19. Coria. Corium nemo non novit esse proprie pellem arte certa præparatam, extenuato in pulverem cortice querneo et in terram cum pelle defosso, ita ut hæc illius principiis quadamtenus imbuatur. Non de hoc corio ibi Noster; sed pellem intelligit asperam et crassam quæ, ut in corium nondum versa, ita corio simillima est duritie et in hoc verti potest. Aliquando enim corium pro pelle, etiam humana, accipitur. Plaut. Amp. prolog. 85:«Corium concidere, » h. e., verberare; et alibi: « Corium perdidi!» Quæ exclamatio est vapulantis et ingemiscentis ob pellem fuste attritam laceramque. Recentiores Europæi, vernacula quisque lingua, secuti sunt, nos inprimis; quod vel e subjecto versiculo perspexeris, quem mala minerva fudit Clar. DESHOULIÈRES, Sonn. sur Phèd. vs. 9: 23 pennas, squamas, vellera ". Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino a frigoribus et calore tutata est 24. Hominem tantum nudum" et in nuda humo, natali die abjicit ad vagitus statim et ploratum nullumque Longiores sunt villi et flexiles, ita ut magna ex parte sese tangentes molliter cadant alii in alios et effundantur. Sic in hircis, leonibus, camelis, et quadrupedum non paucis. Villus est a vellere; et quanquam de lanigeris tantum vellus accipitur, villus autem et de ove et de cæteris, cognatio et affinitas est utriusque vocis. Setæ vero in apro, v. gratia, sue, et hoc Plantigrado quem setigerum nomine gallico tenrec dicunt. Non cum spinis quibus horret herinaceus eadem est seta. Nec similis quidem, in acumen sese tenuante spina, dum eadem semper setis crassitudo est. Mox pilos: a villis hoc discrepantes quod magis aridi. Optime GUEROULT interpretatur crin. Tum plumam : quæ hoc loco lanuginem designat sub pennis ipsis avium ἐπιδέρματι af. fixam. AJ. 22. Pennas, squamas, vellera. Hæc clara, nec quæ illustrationem velint. Cæterum locus totus videtur e Cicerone desumptus, de Nat. Deor. II, 47: « Animantium vero quanta varietas est? Quarum aliæ coriis tecta sunt, aliæ villis vestitæ, aliæ spinis hirsutæ : pluma alias, alias squama videmus obductas : alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pennarum, etc. » H. 23.Cortice...gemino. Duo plerumque corticis partes distinguuntur, interior nempe et exterior, rugosa hæc et aspera, et nigrescens, mollior illa et lævior, cui nomen liber, 26 quum prior inidipua proprie appelletur; sed Plinius videtur h. 1. de crassiore cogitasse. AJ. 24. Tutata est. Salmanticus quidam codex et unus Parisiensis cum optimo Regio: tuta est. Quod magis sapit, ait Harduinus. Nos quidem unde hæc docto viro arriserit scriptura non assequimur; immo, ne sensum quidem scripturæ attigimus: nam truncos arboresque accusativus casus sibi vindicavit, nisi pña in phrasi qua latitet, vel subaudiatur. E tula possimus quidem nos extricare tuita; sed nec tuta bonum est, nec tuita elegantissimum. Omnino to tutata melius videtur. AJ. 25. Hominem... nudum. Epigramma est Palladæ πολυθρύλλητον de eodem argumento, in Antholog. lib. I, cap. xIII (eig Tòv ávôpáπiVOV βίον), epigr. 6 : Γῆς ἐπέβην γυμνός, γυμνός θ' ὑπὸ γαῖαν ἄπειμι· Καὶ τί μάτην μοχθώ, γυμνὸν ὁρῶν τὸ τέλος. 26. Abjicit ad vagitus statim et ploratum. Respicit procul dubio Noster ad famosum morem exponendi liberos in cubiculo, quos pater de suo arbitrio tolleret relinqueretve, prout educare huic liberet, vel neci tradere. Cæterum raro infantem non levabant; unde Ethnicis Levana quædam dea excogitata est et templum habuit. Huc vox abjicit, ut jam diximus, referenda, non quod de Romanis tantum Plinius pronuntiet; ait ille quidem de tota hominum stirpe in universum, sed de Romanis cogitans, et sixóva apud 3 tot animalium aliud ad lacrymas", et has protinu 3 vitæ principio. At" hercules risus, præcox ille et celerri mus, ante quadragesimum diem nulli datur 29. Ab ho Romanos usitatissimam appingens. Suffragantur Baptista Pius, Cælius Rhodiginus, alii. Negat Pintianus, et Plutarchi locum apponit e libro cui titulus Tepi Túyng: Enei Τύχη γε καὶ φύσει γενέσεως ἄμεινον τὰ πλεῖστα τῶν ἀλόγων κέχρηται. Τὰ μὲν γὰρ ὥπλισται κέρασι, καὶ ὁδοῦσι, καὶ κέντροις· αὐτὰρ ἐχῖνος, φησὶν ἐμπεδικλῆς, ὀξυβελὴς δέ τε νώτοις ἐπιπεφρίκασι, καὶ ὑποδέδεται, καὶ ἠμφίεσται φιλίσι, καὶ λάχναις, καὶ χηλαῖς, καὶ ὁπλαῖς ἀποκρότοις· μόνος δὲ ἄνθρωπος, κατὰ τὸν Πλάτωνα, γυμνὸς, καὶ ἄνεπλος, καὶ ἀνυπόδητος, καὶ ἄστρωτος ὑπὸ τῆς φύσεως ἀπολέλειπται. Sed quid inde? Vir Cheronæus, quanquam ἑλληνιστί, apud Romanos tamen scripsit, neque mirum si ad romanos mores allusit. Cæterum quia Hermolaus naturæ patrocinium suscepit adversus Plinium, petito ex Aristotele testimonio De Generat. Animal. lib. II, scire lectorem volumus patrocinium hoc piamve apologiam, melius ab Hermolao desumi potuisse ex libro De Partib. Animalium, cap. 1x. Quoad totius hujusce initii nexum tenoremque et querelarum acerbitatem, Lucretius exemplo fuit, de Rer. Nat. lib. V, vss. 223-230: «Tum porro puer, ut sævis projectus ab undis Navita, nudus humi jacet, infans, indigus omni Vitaï auxilio, quum primum in luminis auras Nixibus ex alvo matris Natura profudit : Vagituque locum lugubri complet, ut æquum est Cui tantum in vita restet transire malorum. At variæ 27. Nullumque tot animaliun aliud ad lacrymas. Habeant lice cæterorum animalium fetus, dum in lucem eduntur, quiddam val gitui ploratuique simile, lacryma certe non habent; quæ hominis pro priæ ac singulares sunt. Flent tamen pauci infantes, ita ut lacrymentur vagiunt quidem illi, sed siccis oculis. HARD.Hermolaus : pronius ad lacrymas ; clarius quam elegan. tius, nec e Plinii mente. Nam, illius judicio, non solum pronior ad laorymas homo, sed solus ex cunctis lacrymatur; solus certe,quum in lucem prodit. Ergo cum Salmasio et manuscriptis facimus. Aë. 28. Hercules. Sic e manuscriptis Harduin. Hercule Gr. et Al. Marg. Varior. 29. Risus, præcox ille et celerrimus, ante quadragesimum diem nulli datur. Non ridere infantem vigilem, nisi a quadragesimo die opinio invaluit, et ab Aristotele ad nostros usque dies constitit. Stagirites, Animal. Hist., lib. VII, cap. 10, fin. (ed. Lugdun. Gulielm. Læmarii, 1590 ) : Τὰ δὲ παιδία, όταν γίνωνται, πρὸ τετταράκοντα ἡμερῶν, ἐγρηγορότα μὲν, οὔτε γελᾷ, οὔτε δακρύει, νύκτωρ δ' ἐνίοτε ἄμφω. BUFFON, Histoire naturelle de l'homme: « L'enfant ne commence à rire qu'au bout de quarante jours; c'est aussi le temps auquel il commence à pleurer; car auparavant les cris 30 lucis rudimento, quæ3° ne" feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus": itaque feliciter natus jacet 3, manibus pedibusque devinctis, flens animal cæteris imperaturum 34: et a suppliciis vitam et les gémissemens ne sont point accompagnés de larmes. E recentioribus, RICHERAND, Nouv. Élém, de physiol. T. II, p. 503, ed. Paris. 1820. Conf. Diction, des Sciences médicales, circa verbum Rire; Physiol. D'ADELON, edit. Paris. 1824, T. IV, p. 522-533; nec non et POINsinet, Traité des causes physiques et morales du rire, edit. Amstelod. 1768; at præsertim LE ROY, Traité sur le rire. De risu satis; non tamen ante notæ clausulam ponemus quam legentes monuerimus ingenui pueri indicium fuisse præcoces risus. Unde Virgilius, Ecl. IV, vss. 60, 62, 63: mort, on le cloue dans une bierre... On l'emmaillotte, on le couche la tête fixée et les jambes allongées, les bras pendants à côté du corps. » Conf. id. p. 58. AJ. 33. Feliciter natus jacet. Duo codices ex Harduinianis : idque feliciter natus; non latine. Unus atque pro itaque; quod minus placet. Videtur Harduinus mox probasse itaque infeliciter natum, e conjectura cui nullus codex ansam dedit. Male nam neque cůdérepov pro masculino necesse est (vid. infr. not. ad rò cæteris imperaturum); nec infeliciter sensum exhibet asperum acerbissimumque ut xat' sipoveíay jactum feliciter. Cæterum in notæ fine, ipse ad antiquam scripturam revolvitur, et vim sententiæ probe illustrat: retineri, inquit, tamen prior lectio potest; animal......hujusce modi felicitatis auspiciis in lucem editum, h. e. homo 4 |