Immagini della pagina
PDF
ePub

GAI SALLVSTI CRISPI

LIBRI

DE CATILINAE CONIVRATIONE

ET DE BELLO JVGVRTHINO.

EDIDIT

Here RVDOLFVS DIETSCH.

EDITIO TERTIA EMENDATIOR.

EG

LIPSIAE

IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI.

MDCCCLVIIII.

[ocr errors][merged small]

GAI SALLVSTI CRISPI

LIBER

DE CATILINAE CONIVRATIONE.

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris 1 animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Set nostra omnis vis in animo et corpore 2 5 sita est: animi inperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum deis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam 3 quaerere, et quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam 4 10 divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

Set diu magnum inter mortalis certamen fult, vine 5 corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris 6 15 mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens al-7 terum alterius auxilio eget. Igitur initio reges

nam in 2

terris nomen inperi id primum fuit divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea 2 20 vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo inperio putare, tum demum periculo atque negotiis conpertum est in bello plurumum ingenium posse. 25 Quod si regum atque inperatorum animi virtus in pace 3 ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese

SALLUST.

1

« IndietroContinua »