Immagini della pagina
PDF
ePub

nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium 19 diremit. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum 2 inimicum Gn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat: quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat: simul quia boni conplures praesidium in eo putabant, et iam tum potentia Pompei formi3 dulosa erat. Set is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, 4 quos sine exercitu ductabat iter faciens, occisus est. Sunt qui ita dicant, inperia eius iniusta superba crudelia bar-10 5 baros nequivisse pati, alii autem equites illos, Gn. Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem adgressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, set inperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio re6 linquemus. De superiore coniuratione satis dictum. 20 Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos adpellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:

دوو

15

20

2 ,,Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam oportuna res cecidisset: spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent: neque ego per ignaviam aut vana 3 ingenia incerta pro certis captarem. Set quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo 25 animus ausus est maxumum atque pulcerrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse 4 intellexi. Nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

[ocr errors]

5 Set ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi 30 6 audistis. Ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, cum considero, quae conditio vitae futura sit, nisi nosmet 7 ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes 35 stipendia pendere: ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus.

Itaque omnis gratia potentia, honos divitiae apud illos sunt 8 aut ubi illi volunt: nobis reliquere pericula repulsas, iudicia egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, fortissumi 9 viri? nonne emori per virtutem praestat, quam vitam mise3 ram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?

Verum enimvero, pro deum atque hominum fidem, vic- 10 toria in manu nobis est, viget aetas, animus valet: contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo 10 incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mor- 11 talium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in extrudendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis la15 rem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas signa 12 toreumata emunt, nova diruunt alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi 13 inopia, foris aes alienum: mala res, spes multo asperior: 20 denique, quid relicui habemus praeter miseram animam?

Quin igitur expergiscimini. En illa, illa, quam saepe 14 optastis, libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt: fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res 15 tempus, pericula egestas, belli spolia magnifica magis quam 23 oratio mea vos hortantur. Vel inperatore vel milite me 16 utemini: neque animus, neque corpus a vobis aberit. Haec 17 ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam inperare parati estis."

30 Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde 21 omnia erant, set neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae conditio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis áut spei ha35 berent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptio- 2 nem locupletium, magistratus sacerdotia rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert. Praeterea 3 esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exer

citu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes: petere consulatum G. Antonium, quem sibi conlegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circum4 ventum: cum eo se consulem initium agundi facturum. Ad hoc male dictis increpabat omnis bonos, suorum unum-5 quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, conpluris periculi aut ignominiae, 5 multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus ut petitio22 nem suam curae haberent, conventum dimisit. Fuere ea 10 tempestate, qui dicerent Catilinam oratione habita cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corpo2 ris sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, 15 atque eo ita fecisse, quo inter se fidi magis forent alius 3 alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine pa- 20 rum conperta est. 23 Set in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haut obscuro loco, flagitiis atque facinoribus copertus, quem cen2 sores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, 25 neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere 3 neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo: cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit, et minari interdum 30 ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam 4 solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curi caussa cognita, tale periculum rei publicae haut occultum habuit, set sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audie5 rat, conpluribus narravit. Ea res in primis studia hominum 35 adcendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. 6 Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo

[ocr errors]

novos adeptus foret. Set ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere."

Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius 24 et G. Antonius. Quod factum primo popularis coniurationis 2 5 concusserat: neque tamen Catilinae furor minuebatur, set in dies plura agitare: arma per Italiam locis oportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurumos cuiusque 3 10 generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantum modo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollici- 4 15 tare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.

Set in eis erat Sempronia, quae multa saepe virilis 25 audaciae facinora conmiserat. Haec mulier genere atque 2 forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit: litteris 20 Graecis et Latinis docta, psallere saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Set ei cariora semper omnia quam decus atque pu- 3 dicitia fuit: pecuniae an famae minus parceret, haut facile discerneres: lubidine sic adcensa, ut saepius peteret viros 25 quam peteretur. Set ea saepe antehac fidem prodiderat, 4 creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haut absur- 5 dum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci: prorsus multae facetiae mul30 tusque lepos inerat.

His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum 26 annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, set omnibus modis insidias parabat Ciceroni. 35 Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. 2 Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per 3 Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet: ad hoc conlegam suum 4

2 Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu 3 est quam facile coaluerint. Set postquam res eorum, civibus moribus agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opu- 5 4 lentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi 5 a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. Post, ubi pericula 10 virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias pa

rabant.

6 Inperium legitumum, nomen inperi regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia 15 validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel 7 curae similitudine patres adpellabantur. Post, ubi regium inperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua inperia binosque inperatores 20 sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam 7 insolescere animum humanum. Set ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu 2 habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, 3 semperque eis aliena virtus formidulosa est. Set civitas in- 25 credibile memoratu est adepta libertate quantum brevi cre4 verit: tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis 5 quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur 30 talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia 6 domuerat. Set gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat: eas divitias, eam bonam fa- 35 mam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas 7 volebant. Memorare possem quibus in locis maxumas ho

« IndietroContinua »