res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari 4 ac misceri omnia cerneres. Nam inperium facile eis artibus 5 retinetur, quibus initio partum est: verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia 6 invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. Ita 5 inperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. F 7 Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia 3 Pulcrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haut absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri licet: et qui fecere et qui facta aliorum scripsere multi lau2 dantur. Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria 20 sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi 25 quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. 30 3 Set ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere, set a quo 2 incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque 5 memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume po- 3 tero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego me- 4 morabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cuius 5 10 hominis moribus pauca prius explananda sunt quam initium narrandi faciam. Lucius Catilina nobili genere natus fuit, magna vi et 5 animi et corporis, set ingenio malo pravoque. Huic ab adu- 2 lescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis 15 grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus pa- 3 tiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simula- 4 tor ac dissimulator: alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum: vastus 20 animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci Sullae lubido maxuma inva- 6 serat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia 7 25 rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea 8 conrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis 9 30 tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere. 35 Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque 7 habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine inperio, liberum atque solutum. 2 Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dis- 6 Inperium legitumum, nomen inperi regium habebant: se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu stium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret. Set profecto fortuna in omni re dominatur: ea res 8 5 cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicut ego aestumo, satis am-2 plae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Set quia provenere ibi scriptorum 3 magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta 10 pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui fecere, virtus 4 tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, 5 quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque fa15 cere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur: con- 9 cordia maxuma, minuma avaritia erat: ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia discor- 2 20 dias simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant: in subpliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia 3 in bello, ubi pax evenerat aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec ha- 4 25 beo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra inperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant, in pace vero, quod benificiis magis 5 quam metu inperium agitabant et accepta iniuria ignoscere 30 quam persequi malebant. Set ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges 10 magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula inperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant: saevire fortuna ac miscere 35 omnia coepit. Qui labores pericula, dubias atque asperas 2 res facile toleraverant, eis otium divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde inperi 3 cupido crevit ea quasi materies omnium malorum fuere. |