Immagini della pagina
PDF
ePub

tus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis conpertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatum. Itaque, quod ple- 2 5 rumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui ma- 3 xuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque 10 inperium atque iudicium summum habere: aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est. Post pau- 30 cos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faésulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, G. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem 15 VI. Kalendas Novembris. Simul, id quod in tali re solet, 2 alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus 3 Creticus in Apuliam circumque ea loca missi ei utrique 20 ad urbem inperatores erant, inpediti ne triumpharent ca- 4 lumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat set praetores Q. Pompeius Rufus Ca- 5 puam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, eisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpa25 rarent. Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae 6 contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta, itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Ca- 7 puam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque 30 opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur eisque minores magistratus praeessent. Quibus rebus permota ci- 31 vitas atque inmutata urbis facies erat, ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare trepidare, neque loco neque 35 homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc 3 mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus subplicis ad cae

2

lum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. 4 At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur, et ipse lege Plautia interrogatus 5 erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi caussa vel sui ex-5 purgandi, ubi iurgio lacessitus foret, in senatum venit. 6 Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei 7 publicae, quam postea scriptam edidit. Set ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso 10 voltu voce subplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet: ne existumarent, sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma benificia in populum Romanum essent, perdita re 15 publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus 8 [civis] urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, 9 obstrepere omnes, hostem atque paricidam vocare. Tum ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam'. 32 Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli *** procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac prius quam legiones scriberentur antecapere quae bello usui forent, nocte 25 2 intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Set Cethego atque Lentulo, ceterisque quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possint, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum 30 magno exercitu ad urbem adcessurum.

20

33 Dum haec Romae geruntur, G. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce 2 modi: 'Deos hominesque testamur, inperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis fa- 35 ceremus, set uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui, miseri egentes, violentia atque crudelitate feneratorum plerique patria, set omnes fama atque fortunis expertes sumus:

[ocr errors]

neque nostrum cuiquam licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia feneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores vostrum, 3 miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitu5 lati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est: saepe ipsa plebes, aut dominandi studio per- 4 mota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non inperium neque divitias petimus, quarum rerum 5 10 caussa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, set libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amisit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, 6 legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, 15 quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus'. Ad haec Q. Marcius respondet: si quid ab senatu petere ve- 34 lint, ab armis discedant, Romam subplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium 20petiverit.

At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea 2 optumo cuique literas mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, 'Massiliam in exilium proficisci, non quo 25 sibi tanti sceleris conscius esset, set uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab his longe 3 divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est: L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re 35 30 cognita, grata mihi in magnis meis periculis, fiduciam conmendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in 2 novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius Fidius, veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, 35 quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum di- 3 gnitatis non obtinebam, publicam miserorum caussam pro mea consuetudine suscepi, non quia aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem, cum scilicet

[ocr errors]

SALLUST.

2

alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, set quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspitione alienatum esse sentie4 bam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes relicuae 5 dignitatis conservandae sum secutus, Plura cum scribere 5 6 vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam conmendo tuaeque fidei trado: eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto.'

36 Set ipse paucos dies conmoratus apud G. Flaminium Flammam in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicita- 10 tam armis exornat, cum fascibus atque aliis inperi insigni2 bus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae conperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis: 15 3 praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

Ea tempestate mihi inperium populi Romani multo maxume miserabile visum est: cui cum ad occasum ab ortu 20 solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum 5 irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex 25 castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi erat, quae uti tabes plerosque civium animos inva37 serat. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii con-· iurationis fuerant, set omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo vide- 30 3 batur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident malos extollunt, vetera odere nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile 4 habetur sine damno. Set urbana plebes, ea vero praeceps 35 5 erat de multis caussis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut faci

nus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant: deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex 6 F gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si 5 in armis foret, ex victoria talia sperabat: praeterea iuven- 7 tus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnis malum 8 publicum alebat: quo minus mirandum est homines egentis, 10 malis moribus maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae parentes pro-9 scripti, bona erepta ius libertatis inminutum erat, haut sane F alio animo belli eventum expectabant. Ad hoc quicumque 10 aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publi15 cam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum mul- 11 tos post annos in civitatem revorterat. Nam postquam Gn. 38 Pompeio [et] M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nancti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum crimi20 nando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere: ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos 2 summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. Namque, uti paucis verum absolvam, post 3 Sullae tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis 25 nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant: neque illis modestia neque modus contentionis erat, utrique victoriam crudeliter exercebant. Set postquam Gn. Pompeius ad bellum maritu- 39 30 mum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia erevit. Ei magistratus provincias aliaque 2 omnia tenere: ipsi innoxii florentes sine metu aetatem agere, ceteros iudiciis terrere quo plebem in magistratu placidius tractarent. Set ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata 3 35 est, vetus certamen animos eorum adrexit. Quod si primo 4 proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam obpressisset: neque illis, si victoriam adepti forent, diutius ea uti

« IndietroContinua »