Immagini della pagina
PDF
ePub

Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, 13 potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec 14 sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus 15 5 est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga 16 salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in proelio eis 17 maxumum est periculum qui maxume timent, audacia pro muro habetur.

10 Cum vos considero, milites, et cum facta vostra 18 aestumo, magna me spes victoriae tenet. Animus aetas vir- 19 tus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire 20 queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtuti vostrae for- 21 15 tuna inviderit, cavete, inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iu- 59 20 bet atque instructos ordines in locum aecum deducit. Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti planities erat inter sinistros montis 2 et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, 25 relicuarum signa in subsidio artius conlocat: ab eis centu- 3 riones omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. G. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet: ipse cum libertis et calonibus propter 30 aquilam adsistit, quam bello Cimbrico G. Marius in exercitu habuisse dicebatur.

At ex altera parte G. Antonius, pedibus aeger, quod 4 proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortis veteranas, quas tumulti caussa conscrip- 5 35 serat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat: ipse equo circumiens unumquemque nominans adpellat hortatur rogat, ut meminerint se contra latrones inermis, pro patria pro liberis, pro aris atque focis suis certare. Homo 6

60

militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcendebat.

Set ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum 5 dat, cohortis paulatim incedere iubet, idem facit hostium 2 exercitus. Postquam eo ventum est, unde [a] ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis sig3 nis concurrunt, pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, comminus acriter instare, illi 10 4 haut timidi resistunt: maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis accersere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni 5 inperatoris officia simul exequebatur, Petreius ubi videt 15 Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit: deinde utrimque ex lateribus 6 ceteros adgreditur. Manlius et Faesulanus in primis pug7 nantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum 20 paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61 Set confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia 2 quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere 25 quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa 3 anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius alis alibi stantes, set 4 omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum 30 etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in 5 voltu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio 6 neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti 7 suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adep- 35 tus erat: nam strenuissumus quisque aut occiderat in proe8 lio, aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes

hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant, fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita 9 varie per omnem exercitum laetitia maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

GAI SALLVSTI CRISPI

LIBER

DE BELLO IVGVRTHINO.

5

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod 1 inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praesta-2 bilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut témpus deesse. Set dux atque inperator vitae mor- 3 10 talium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget

quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest: sin captus pravis 4 cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus 15 est, pernitiosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam actores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto 5 studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa 20 ac pernitiosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. Nam uti genus hominum conpositum 2 ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam secuntur. Igitur 2

praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur, at ingeni egregia 3 facinora sicuti anima inmortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus, inconruptus aeternus, 5 rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse 4 habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere 10 sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. 3 Verum ex eis magistratus et inperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque 15 illi, quibus per fraudem fuit uti, eo magis honesti sunt. 2 Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta conrigas, tamen inportunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem fugam aliaque ho3 stilia portendant, frustra autem niti neque aliud se fatigando 20 4 nisi odium quaerere extremae dementiae est: nisi forte quem inhonesta et pernitiosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

25

4 Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in 2 primis magno usui est memoria rerum gestarum. Cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum lau3 dando extollere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma indu- 30 stria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. 4 Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi 35 mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex 5 aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae prae

claros viros solitos ita dicere: cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem adcendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese 6 habere, set memoria rerum gestarum eam flammam egregiis 5 viris in pectore crescere neque prius sedari quam virtus eorum famam atque gloriam adaequarit. At contra quis 7 est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem 10 antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad inperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et 8 consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur ut eorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusque pro- 9 15 cessi, dum me civitatis morum piget taedetque: nunc ad inceptum redeo.

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum ♪ Iugurtha, rege Numidarum, gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum 2 20 superbiae nobilitatis obviam itum est, quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Set prius quam huiusce modi rei initium expediam, pauca 3 supra repetam, quo ad cognoscendum omnia inlustria magis 25 magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Han- 4 nibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione cui postea Africano cognomen ex 30 virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat, ob quae victis Carthaginiensibus et capto Suface, cuius in Africa magnum atque late inperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis 5 35 permansit: inperi vitaeque eius finis idem fuit.

Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Iugurthamque, filium Masta

« IndietroContinua »