Immagini della pagina
PDF
ePub

Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti 5 sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram adpetiverunt, familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi [amicitiam] instituit, quo tempore magis fides eius 5 quam fortuna petunda erat. Quorum progeniem vos, patres 6 conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissae, frustra a vobis auxilium petere.

Si ad inpetrandum nihil caussae haberem praeter mi- 7 serandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque 10 copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego eis finibus eiectus sum, quos maioribus 8 meis populus Romanus dedit, unde pater et avos meus una 15 vobiscum expulere Sufacem et Carthaginiensis. Vostra benificia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis.

Eheu me miserum! Hucine, Micipsa pater, benificia 9 tua evasere, ut quem tu parem cum liberis [tuis] regnique 20 participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit? Numquam ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine ferro fuga vorsabitur? Dum Carthaginienses incolu- 10 mes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul: spes omnis in armis erat. Postquam illa 25 pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce 11 autem ex inproviso Iugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese ecferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui prae30 dam fecit, post ubi me eisdem dolis non quit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in inperio vostro, sicut videtis, extorrem patria domo, inopem et copertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in regno meo essem. Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem 12 35 audiveram patrem meum: qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laboris suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, prae- 13

stitit, uti in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti.

14 Pater nos duos fratres reliquit: tertium Iugurtham benificiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Alter eorum 15 necatus est, alterius ipse ego manus inpias vix effugi. Quid 5 agam? aut quo potissumum infelix adcedam? Generis praesidia omnia extincta sunt: pater, uti necesse erat, naturae concessit: fratri, quem minume decuit, propincus per scelus vitam eripuit: adfinis, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades obpressit: capti ab Iugurtha pars in cru- 10 cem acti, pars bestiis obiecti sunt: pauci, quibus relicta [est] anima, clausi in tenebris, cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. 16 Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex inproviso 15 mali accidisset, vos inplorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine inperi ius et iniurias omnis curae esse de17 cet. Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo adcedam, aut quos adpellem? nationesne aut reges, qui omnes familiae nostrae ob vo- 20 stram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta pluruma sint, aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit?

18

Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, 25 ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates neu foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore: si huic inperio fortuna mutare19 tur, una occidendum nobis esse. Virtute ac deis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt: 30 quo facilius sociorum iniurias curare licet. 20 Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transvorsos agat, quos ego audio maxuma ope niti, ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita caussa statuatis: fingere me verba et fu- 35 21 gam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, quoius inpio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos

aut apud deos inmortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum gravis poenas 5 reddat.

Iamiam, frater animo meo carissume, quamquam tibi 22 inmaturo, et unde minume decuit, vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum: non 23 enim regnum, set fugam exilium egestatem, set omnis has 10 quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili egens, an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. 16 Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu iure 24 contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore.

Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis 25 vostros, per maiestatem populi Romani subvenite mihi mi20 sero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.'

Postquam rex finem loquendi fecit, legati lugurthae, 15 largitione magis quam caussa freti, paucis respondent: Hiemp25 salem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum: Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri quod iniuriam facere nequivisset: Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde 2 30 utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea [senatus] magna pars, gratia depravata, Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus: gratia voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. 35 At contra pauci, quibus bonum et aecum divitiis carius erat, 3 subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant, set ex omnibus maxume M. Aemilius Scaurus, homo nobilis, inpiger factiosus, avidus potentiae

[ocr errors]

honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam vidit regis largitionem famosam inpudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam 16 adcenderet, animum a consueta lubidine continuit. Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero precium aut gratiam 5 2 anteferebat. Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent. Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul G. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume victoriam nobilitatis 10 3 in plebem exercuerat. Eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat, tamen adcuratissime recepit: dando et pollicendo multa perfecit, uti famae fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Relicuos legatos 4 eadem via adgressus, plerosque capit: paucis carior fides 15 5 quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam adtingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur, illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit. 17 Res postulare videtur Africae situm paucis exponere 20 et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, 2 adtingere. Set quae loca et nationes ob calorem aut asperitatem, item solitudines minus frequentata sunt, de eis haut facile conpertum narraverim, cetera quam paucissumis absolvam.

3

5 quem

25

In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam èt Europam esse, 4 set Africam in Europa. Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, locum Catabathmon incolae adpellant. Mare saevom 30 inportuosum: ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore 6 infecundus: caelo terraque paenuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere: nam morbus haut saepe quemquam superat. Ad hoc malifici ge- 35 7 neris pluruma animalia. Set qui mortales initio Africam habuerint, quique postea adcesserint, aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama quae plerosque

5

obtinet divorsum est, tamen uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides eius rei penes auctores erit.

Africam initio habuere Gaetuli et Libues, asperi incul- 18 tique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus. Ei neque moribus neque lege aut inperio cuius- 2 quam regebantur: vagi palantes quas nox coegerat sedes habebant. Set postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri 3 10 putant, interiit, exercitus eius, conpositus ex variis, gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque inperium petentibus brevi dilabitur. Ex eo numero Medi et Persae 4 et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, set Persae intra Oceanum magis, ei- 5 15 que alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua conmercio prohibebant. Ei paulatim per conubia Gaetulos secum 6 miscuere, et quia saepe temptantes agros alia, deinde alia 7 20 loca petiverant, semet ipsi nomadas adpellavere. Ceterum 8 adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt. Medis autem et Armeniis adcessere Libues hi propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole ma25 gis, haut procul ab ardoribus - eique mature oppida habuere: nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libues conrupere, bar- 10 bara lingua Mauros pro Medis adpellantes. Set res Per- 11 sarum brevi adolevit: ac postea nomine Numidae, propter 30 multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine Numidia adpellatur. Deinde utrique 12 alteris freti finitumos armis aut metu sub inperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ei, qui ad nostrum mare processerant, quia Libues quam Gaetuli minus 35 bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque inperantium

concessere.

[ocr errors]

nam 9

Postea Phoenices, pars inperi cupidine, alii multitu- 19

SALLUST.

4

« IndietroContinua »