Immagini della pagina
PDF
ePub

52 pugnando retinere. Eo modo inter se duo inperatores,

summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. 2 Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus, Iugurthae 3 alia omnia praeter milites oportuna. Denique Romanį, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam s pugnandi fieri et iam die vesper erat advorso colle, 4 sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique: pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.

15

5 Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum 10 pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aecum locum deducit ac, dum legatus ad flumen quo praemissus erat festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat 6 neque remittit quid ubique hostis ageret explorare. Postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuom accepit simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri obficeret latius porrigit eoque modo ad Rutili castra 20 53 procedit. Romani ex inproviso pulveris vim magnam animadvortunt: nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re properantes arma 25 2 capiunt ac pro castris, sicuti inperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurri3 tur. Numidae tantum modo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos inpeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac 30 plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, 4 auxilio integri abeunt. Elephanti quattuor capti, relicui omnes, numero quadraginta, interfecti.

5

At Romani quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi laetique victoria erant, tamen, quod Metel- 35 lus amplius opinione morabatur, instructi intentique ob6 viam procedunt: nam dolus Numidarum nihil languidi ne7 que remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte, postquam

haut procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventarent, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et paene inprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur 8 5 pro metu repente gaudium exortum, milites alius alium laeti adpellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, advorsae res etiam bonos detractant.

10 Metellus in eisdem castris quadriduo moratus, saucios 54 cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias: hortatur, ad cetera, quae levia sint, parem animum gerant: pro victoria satis [iam] pugnatum, relicuos labores pro praeda 15 fore. Tamen interim transfugas et alios oportunos, Iugur- 2 tha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat, 3 ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, set 20 hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios 4 equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur: quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent.

25 Igitur Metellus ubi videt regis etiamtum animum fero- 5 cem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque [in] acie, set alio more bellum gerun30 dum. Itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros 6 vastat, multa castella et oppida, temere munita aut sine praesidio, capit incenditque, puberes interficit, iubet alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides, frumentum et alia quae usui forent 35 adfatim praebita, ubicumque res postulabat praesidium inpositum. Quae negotia multo magis quam proelium male 7 pugnatum ab suis regem terrebant: quippe cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur, et qui sua loca defen

5

9 dere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in eisdem locis operiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus 10 ignoratus Romanos palantis repente adgreditur. Eorum s plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit et Numidae prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis discedunt. 55 Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret, in 10 advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Auli Albini socordia spem 2 salutis in solitudine aut 'fuga coëgisset habere. Itaque senatus ob ea feliciter acta deis inmortalibus subplicia decernere, civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, 15 de Metello fama praeclara esse.

me

3 Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare cavere tamen, necubi hosti oportunus fieret, 4 minisse post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior erat, eo magis animo anxius erat, neque post insidias Iugurthae 20 effuso exercitu praedari: ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant: 5 exercitus partem ipse, relicuos Marius ducebat. Set igni 6 magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haut 7 longe inter se castra faciebant: ubi vi opus erat cuncti 25 aderant, ceterum quo fuga atque formido latius cresceret 8 divorsi agebant. Eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat pabulum et aquarum fontis, quorum paenuria erat, conrumpere, modo se Metello, interdum Mario ostendere, 30 postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantum modo hostem ab incepto retinere. 56 Romanus inperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea 35 parte, qua sita erat, arcem regni, nomine Zamam, statuit obpugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum, ibique proelium fore.

[ocr errors]

1

At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itine- 2 ribus Metellum antevenit: oppidanos hortatur moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat, praeterea pollicetur 5 in tempore semet cum exercitu adfore.

Ita conpositis rebus in loca quam maxume occulta 3 discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defe10 cerat. Eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egre- 4 dientibus Romanis in porta pugnam facit: simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris casum dare: si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem 15 acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido 5 properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese Numidae agunt. Set 6 milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urguent, paucis amissis profugi discedunt. 20 Marius,ad Zamam pervenit. Id oppidum, in campo 57 situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus 2 pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis inperat ubi quisque curaret. Deinde 3 25 signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent: proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars 4 eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis adgredi, cupere proelium 30 in manibus facere. Contra ea oppidani in proxumos saxa 5 volvere, sudis, pila, praeterea picem sulfure et taeda mixtam ardenti mittere. Set ne illos quidem, qui procul manserant, 6 timor animi satis muniverat: nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique periculo set fama 35 inpari boni atque ignavi erant.

Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex inproviso 58 castra hostium cum magna manu invadit: remissis, qui in praesidio erant, et omnia magis quam proelium expectan

2 tibus portam inrumpit. At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt: alii arma capere, magna 3 pars volnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta, memores nominis Romani, grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde ma-5 xuma vi depelli quiverunt, set tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrati: sin Numidae propius adcessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos ma4 xuma vi caedere, fundere atque fugare. Interim Metellus cum acerrume rem gereret, tumultum hostilem a tergo 10 accepit: dein convorso equo animadvortit fugam ad se 5 vorsum fieri, quae res indicabat popularis esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere misit, ac statim G. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contu- 15 meliam remanere in exercitu victore, neve hostis inultos 6 abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Iugurtha munimento castrorum inpeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes obficerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus infecto 20 negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.

59 Igitur postero die prius quam ad obpugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tri- 25 bunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum adgreditur. Interim Iugurtha ex occulto 2 repente nostros invadit: qui in proxumo locati fuerant, pau3 lisper territi perturbantur, relicui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equi- 30 tibus permixti magnam cladem in congressu facerent: quibus illi freti, non, uti equestri proelio solet, sequi dein cedere, set advorsis equis concurrere, inplicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare. 60 Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur.

Ubi 35

quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere: pariterque oppidani agere: obpugnare aut parare omnibus locis,

« IndietroContinua »