Immagini della pagina
PDF
ePub

4 Sic animis eorum adrectis, equites in primo late, pedites 69 quam artissume ire et signa occultare iubet. Vaccenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos qui primi aderant 5 Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum 2 magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii volgus effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes 3 amplius quam lassitudo posse. Ita Vaccenses biduom modo 10 ex perfidia laetati: civitas magna et opulens cuncta poenae 4 aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello caussam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit: nam is civis 15 ex Latio erat.

70

Per idem tempus Bomilcar, cuius inpulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens, novas res cupere, ad pernitiem 2 eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum: deni- 20 que omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat,. quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant: ex quo illi glo- 25 3 ria opesque inventaé. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur: cetera, uti res posceret, ex tempore parari pla4 cuit: Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vasta5 retur. Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tem- 30 pus non venit metusque rem inpediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos per quos iuravisset, monere ne prae- 35 mia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse: ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari: proinde reputaret cum animo suo, praemia an

cruciatum mallet. Set cum eae litterae adlatae, forte Nab- 71 dalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cog- 2 nitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam nego-3 5 tiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps. Qui postquam adlatas litteras audi- 4 vit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam, super caput in pulvino temere positam, sumit ac perlegit, 10 dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nabdalsa 5 paulo post experrectus, ubi neque epistulam repperit et rem omnem uti acta erat cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit: dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis 15 sui praeventa: lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta ne super tali scelere suspectum sese haberet. Ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide 72 respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram obpresserat, ne qua ex eo 20 negotio seditio oreretur. Neque post id locorum Iugurthae 2 dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium noctu requi25 escere, interdum somno experrectus adreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.

Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio pa-73 tefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium, fatigantem de 2 30 profectione simul et invisum et obfensum sibi parum idoneum ratus, domuin dimittit.

Et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario 3 missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. Inperatori nobilitas, quae antea, decori fuerat, invi- 4 35 diae esse: at illi alteri generis humilitas favorem addiderat : ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata. Praeterea seditiosi magistratus volgus 5 exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere,

SALLUST.

6

6 Mari yirtutem in maius celebrare. Denique plebes sic adcensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini con- 5 7 sulatus mandatur: et postea populus a tribuno plebei T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. Set paulo ******* decreverat: ea res frustra fuit.

74

Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum ple- 10 rosque ipse necaverat, ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquam 15 hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare virtuti an fide popularium minus crederet: ita quo2 cumque intenderat res advorsae erant. Set inter eas moras 20 repente sese Mctellus cum exercitu ostendit: Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium 3 incipitur. Qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, 25 hostium paucorum potiti: nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

75 Ea fuga Iugurtha inpensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum ubique 30 plerique thensauri filiorumque eius multus pueritiae cultus 2 erat. Quae postquam Metello conperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates 35 3 supervadere ac naturam etiam vincere adgreditur. Igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet, nisi frumento dierum decem, celerum utris modo et alia aquae idonea portari:

praeterea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti 4 pecoris eo inponit vasa cuiusque modi, set pleraque lignea, conlecta ex tuguriis Numidarum: ad hoc finitumis inperat, 5 qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum 5 quisque aquae portaret, diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit: ipse ex flumine, quam proxumam oppido 6 aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci 7 ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munita10 que sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. Praeterea conmea- 8 tus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia 9 magis usi, eaque res multum animis eorum addidit: nam 15 rati sese deis inmortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. Oppi- 10 dani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare: idem nostri facere. Set rex, nihil iam infectum Metello 76 20 credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris inperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare: ce25 terum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex oportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum 2 et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Deinde locis ex copia maxume idoneis vineas 3 30 agere, aggerem iacere [et] super aggerem inpósitis turribus opus et administros tutari. Contra haec oppidani fe- 4 stinare parare: prorsus ab utrisque nihil relicum fieri. Denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, 5 post dies quadraginta, quam eo ventum erat, oppido modo 35 potiti: praeda omnis ab perfugis conrupta. Ei postquam 6 murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia quae prima ducuntur domum regiam conportant: ibi vino et epulis onerati illaque et domum et

77

semet igni conrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

Set pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant, orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem 5 factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque inperia magistratuum neque leges valerent: ni id festinaret, 2 in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. Nam Leptitani iam inde a principio belli [Iugurthini] ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatem- 10 3 que rogatum. Deinde, ubi ea inpetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque inperata nave fecerant. Itaque ab inperatore facile quae petebant adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et G. Annius praefectus.

78

15

Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re in2 ditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura: quorum proxuma terrae prae- 20 alta sunt, cetera, uti fors tulit, alta alia, alia in tempestate 3 vadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu 4 nominatae. Eius civitatis lingua modo convorsa conubio 25 Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab inperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant,

79

L

Set quoniam in eas regiones per Leptitanorum negotia 30 venimus, non indignum videtur egregium atque memorabile facinus duorum Carthaginiensium memorare: eam rem 2 [nos] locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa inperitabant, Curenenses quoque magni atque 3 opulenti fuere. Ager in medio harenosus, una specie : 35 neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret: quae res eos in magno diuturnoque bello inter se ha4 buit. Postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti

« IndietroContinua »