Immagini della pagina
PDF
ePub

ne mox victos victoresque defessos alius adgrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo 5 fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere: Curenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tem-6 pestas haut secus atque in mari retinere. Nam ubi per

loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam 10 humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque inplere solet, ita prospectu inpedito morari iter. Postquam Cure- 7 nenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem conruptam domi poenas metuunt, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle 15 quam victi abire. Set cum Poeni aliam conditionem, tantum 8 modo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem conditione sese quem in locum vellent processuros. Philaeni conditione probata seque vi- 9 20 tamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras con- 10 secravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.

Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum con- 80 25 tra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum 2 multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, inperium observare, item alia militaria 30 facere. Praeterea regis Bocchi proxumos magnis mune-3 ribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem adgressus inpellit, uti advorsus Romanos bellum incipiat. Id ea gratia facilius proniusque fuit, 4 quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat 35 foedus et amicitiam petitum: quam rem oportunissumam 5 incepto bello pauci inpediverant, caeci avaritia, quis omnia, honesta atque inhonesta, vendere mos erat. Etiam antea 6 Iugurthae filia Boccho nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli, pro opibus

quisque, quam plurumas uxores, denas alii alii plures ha7 bent, set reges eo amplius. Ita animus multitudine distrahitur: nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt. 81 Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt: ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione 5 adcendit: Romanos iniustos, profunda avaritia, communis omnium hostis esse: eandem illos caussam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, lubidinem inperitandi, quis omnia regna advorsa sint: tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opu- 10 2 lentissumus videatur, ita Romanis hostem fore. Eis atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibique ****** Metellus praedam captivosque et inpedimenta 3 locaverat. Ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae precium fore, aut si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certa- 15 4 turos. Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem inminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet. 82 Inperator postquam de regum societate cognovit, non temere, neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit: ceterum haut procul 20 ab Cirta castris munitis reges operitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos hostis adcesserat, ex commodo pugnam facere.

83

2 Interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam: nam consulem factum ante acceperat. 25 Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus, neque lacrumas tenere neque moderari linguam: vir egregius in 3 aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam vortebant, alii bonum ingenium contumelia adcensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus 30 eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.

Igitur eo dolore inpeditus et quia stultitiae videbatur 35 alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine caussa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniun

[ocr errors]

gendae, quae potior bello esset, et quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare: omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere: non in eiusdem potestate initium eius et finem esse: incipere 5 cuivis, etiam ignavo, licere, deponi cum victores velint: proinde sibi regnoque suo consuleret, neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret. Ad ea rex satis placide 2 verba facit: sese pacem cupere, set Iugurthae fortunarum misereri: si eadem illi copia fieret, omnia conventura. Rur-3 10 sus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit: ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe con- 84 15 sul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare, singulos modo modo univorsos laedere: dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se, et illis dolentia. Interim quae bello 2 20 opus erant prima habere: postulare legionibus subplementum, auxilia a populis et regibus sociisque arcessere, praeterea ex Latio fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos adcire, et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus, 3 25 quainquam advorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat: ceterum subplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebei militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. Set ea res frustra sperata: 4 tanta lubido cum Mário eundi plerosque invaserat. Sese 30 quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius adrexerat. Nam postquam omnibus 5 quae postulaverat decretis milites scribere volt, hortandí caussa simul et nobilitatem uti consueverat exagitandi con35 tionem populi advocavit, deinde hoc modo disseruit:

'Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem artibus in-85perium a vobis petere et postquam adepti sunt gerere: primo industrios subplicis modicos esse, dein per ignaviam ·

2 et superbiam aetatem agere. Set mihi contra ea videtur: nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec 3 peti debere. Neque me fallit, quantum cum maxumo vostro benificio negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario 5 parcere, cogere ad militiam eos quos nolis obfendere, domi forisque omnia curare, et ea agere inter invidos occursan4 tis factiosos opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et adfinium opes, multae clientelae, omnia haec 10 praesidio adsunt: mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari: nam alia infirma 5 sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere quippe mea bene facta rei publicae procedunt, nobilitatem locum inva- 15 6 dendi quaerere. Quo mihi acrius adnitendum est, uti neque 7 vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnes labores et pericula consueta habeam. 8 Quae ante vostra benificia gratuito faciebam, ea uti accepta 9 mercede deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile 20 est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit.

10

Bellum me gerere cum lugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. Quaeso, reputate cum animis 25 vostris, num id mutari melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi, scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet festinet, su11 mat aliquem ex populo monitorem offici sui. Ita plerumque 30 evenit, uti quem vos inperatorem iussistis, is [sibi] inpera12 torem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines: nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu 35 13 prius est. Conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. Quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi: quae illi litteris, ea

ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta 14 pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam mihi fortuna, illis probra obiciuntur. Quamquam ego 15 naturam unam et communem omnium existumo, set fortis3 sumum quemque generosissumum. Ac si iam ex patribus 16 Albini aut Bestiae quaeri possit, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos quam optumos voluisse? Quod si iure me despiciunt, faciant idem 17 maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. 10 Invident honori meo: ergo invideant labori innocentiae, pe- 18 riculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Verum 19 homines conrupti superbia ita aetatem agunt quasi vostros honores contemnant, ita hos petunt quasi honeste vixerint. Ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, 20 15 ignaviae voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam, cum 21 apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod contra est. Nam quanto vita 22 illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et 23 20 profecto ita se res habent: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Cuius rei ego inopiam fateor, Quirites: verum, id quod 24 multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi adro-25 25 gant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo, et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam conrupisse.

Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, 26 abunde illis facundiam et conpositam orationem fore. Set 30 in maxumo vostro benificio cum omnibus locis meque vosque male dictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. Nam me quidem ex animi 27 sententia nulla oratio laedere potest: quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. Set 28 35 quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit. Non possum 29 fidei caussa imagines neque triumphos aut consulatus ma

« IndietroContinua »