Immagini della pagina
PDF
ePub

quò miffi erant, auxilio: irati, quòd fine auctoritate fua adverfus foedus cum rege pacem fecif fent. Ea quum audiffet Philippus, ne qui motus major in finitimis gentibus populifque oriretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quò Sempronius fe receperat, miffo Lætorio legato cum parte copiarum & quindecim navibus in Etoliam, & ad visendas res, pacemque, fi poffet, turbandam. Philippus agros Apolloniatium vaftavit; &, ad urbem admotis copiis, poteftatem pugnæ Romano fecit. quem pofteaquam quietum muros tantummodo tueri vidit ; nec fatis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, & cum Romanis quoque, ficut cum Ætolis, cupiens pacem, fi poffet, fin minus, inducias facere; nihil ultra irritatis novo certamine odiis in regnum fe recepit. Per idem tempus, tædio diutini belli, Epirotæ, tentata priùs Romanorum voluntate, legatos de pace communi ad Philippum mifere; fatis confidere conventuram eam affirmantes, fi ad colloquium cum P. Sempronio imperatore Romano veniffet. Facilè impetratum (neque enim ne ipfius quidem regis abhorrebat animus) ut in Epirum tranfiret. Phoenice urbs est Epiri. ibi priùs collocutus rex cum Eropo, & Darda, & Philippo, Epirotarum prætoribus, poftea cum P. Sempronio congreditur. Affuit colloquio & Amynander Athamanum rex, & magiftratus alii Epirotarum & Acarnanum. Primus Philippus prætor verba fecit, & petiit fimul ab rege & ab imperatore Romano, ut finem belli facerent, darentque eam Epirotis veniam. P. Sempronius conditiones pacis dixit, ut Parthini, & Dimallum, & Bargulum, & Eugenium, RomanoE 2

rum

}

[ocr errors]

100

T. LIVII

In

rum effent; Atintania, fi miffis Romam legatis ab fenatu impetrâffet, Macedoni accederet. eas conditiones quum pax conveniret, ab rege fœderi adfcripti, Prufia Bithynix rex, Achæi, Booti, Theffali, Acarnanes, Epirote: ab Romanis, Ilienfes, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedæmoniorum tyrannus, Elei, Meffenii, Athenienfes. Hæc conscripta confignataque funt, & in duos menfes induciæ fa&tæ, donec Romam mitterentur legati, ut populus in has conditiones pacem juberet. jufferuntque omnes tribus, quia, verfo in Africam bello, omnibus aliis in præfentia levari bellis volebant. P. Sempronius, pace facta, ad confulatum Romam deceffit.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIII. M. Cornelio, P. Sempronio confulibus (quintufdecimus is annus Punici belli erat) provinciæ, Cornelio Etruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii, ut novas fcriberet legiones, decretæ. Prætoribus, M. Marcio urbana, L. Scribonio Liboni peregrina, & eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia evenit. P. Scipioni cum eo exercitu, cum ea claffe, quam habebat, prorogatum in annum imperium eft. item P. Licinio, ut Bruttios cum duabus legionibus obtineret, quoad eum in provincia cum imperio morari confuli è republica vifum effet. Et M. Livio & Sp. Lucretio, cum binis legionibus, quibus adverfus Magonem Galliæ præfidio fuiffent, prorogatum imperium eft. Et Cn. Octavio, ut, quum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidif fet, ipfe navibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus fenatus cenfuiffet, tutaretur. M. Pomponio prætori in Sicilia Cannenfis exerci

f

tus

tus duæ legiones' decreta: T. Quintius Tarentum, C. Hoftilius Tubulus Capuam, proprætores, ficut: priore anno, cum vetere uterque præfidio, obtinerent. De Hifpaniæ imperio, quos in eam provinciam duos proconfules mitti placeret, latum ad populum eft. Omnes tribus eofdem L. Cornelium Lentulum & L. Manlium Acidinum proconfules, ficut priore anno tenuiffènt, obtinere eas provincias jufferunt. Confules, dele&um habere inftituerunt, & ad novas fcribendas in Bruttios legiones, & ceterorum (ita enim juffi ab fenatu erant). exercituum fupplementuni.

XIV. Quanquam nondum apertè Africa provin cia decreta erat (occultantibus id, credo, Patribus, ne refcifcerent Carthaginienfes) tamen in eam fpem erecta civitas erat, in Africa eo anno debellatum iri; finemque bello Punico adeffe. Imple verat ea res fuperftitionum animos: pronique & ad nuncianda & ad credenda prodigia erant. eo plura vulgabantur: Duos foles vifos: & nocte interluxiffe: & facem Setia ab ortu folis ad occidentem porrigi vifum. Tarracina portam, Anagnie & portam multis locis murum de coelo tastum. In ade Junonis Sofpite Lanuvii cum horrendo fragore ftrepitum editum. Eorum procurandorum cauffa diem unum fupplicatio fuit : & novendiale facrum, quòd de cœlo lapidatum effet, factum. Eò acceffit confultatio de matre Idea accipienda, quam præterquam quòd M. Valerius, unus ex legatis, prægreffus, actutum in Italia fore nunciaverat ; recens nuncius aderat, Tarracinæ jam effe. Haud parvæ rei judicium fenatum tenebat, qui, vir optimus in civitate effet. Veram certè victoriam ejus

[blocks in formation]

rei fibi quifque mallet, quàm ulla imperia, hono refve fuffragio feu Patrum feu plebis delatos. P. -Scipionem, Cn. filium, ejus qui in Hifpania ceciderat, adolefcentem nondum quæftorium, judica verunt in tota civitate virum bonorum optimum effe. id quibus virtutibus inducti ita judicârint, ficut proditum à proximis memoriæ temporum illorum fcriptoribus, libens pofteris traderem ; ita meas opiniones, conjectando rem vetuftate obrutam, non interponam. P. Cornelius cum omni, bus matronis Oftiam ire juffus obviam Deæ: if que eam de nave accipere, & in terram elatam tra dere ferendam matronis. Poftquam navis ad oftium amnis Tiberini acceffiffet, ficut erat juffus, in falum nave evectus, ab facerdotibus Deam accepit, extulitque in terram. Matrona primores civitatis, inter quas unius Claudia Quinta infigne eft nomen, accepere: cui dubia (ut traditur) antea fama, clariorem ad pofteros tam religiofo minifterio pudicitiam fecit. Ex per manus fucce dentes deinceps aliæ aliis, omni effufa civitate obviam, thuribulis ante januas pofitis, quà præferebatur, atque incenfo thure, precantibus, ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in ædem Viftoriæ, quæ eft in palatio, pertulere Deam pridie Idus Aprilis. ifque dies feftus fuit. populus fre quens dona Deæ in Palatium tulit; lectifterniumque & ludi fuere, Megalefia appellata.

XV. Quum de fupplemento legionum, quæ in provinciis erant, ageretur; tempus effe, à quibufdam senatoribus fubjectum eft, quæ dubiis in rebus utcumque tolerata effent, ea, dempto jam tandem Deûm benignitate mętu, non ultra pati, Erectis

Erectis exfpectatione Patribus, fubjecerunt, colonias Latinas duodecim, quæ Q. Fabio & Q. Fulvio confulibus abnuiffent milites dare, eas annum jan ferme fextum vacationem militiæ, quafi honoris & beneficii cauffa, habere: quum interim boni obedientefque focii pro fide atque obfequio imperii Romani continuis omnium annorum delectibus exhaufti effent. Sub hanc vocem non memoria magis Patribus renovata rei prope jam obliteratæ, quàm ira irritata eft. itaque nihil priùs referre confules paffi, decreverunt, ut confules magiStratus, denofque principes, Nepere, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carfeolis, Sora, Sueffa, Setia, Circeis, Narnia, Interamna, (eæ namque coloniæ in ca cauffa erant) Romam excirent: iis imperarent, quantum quaque earum coloniarum militum plurimum dediffet populo Romano, ex quo hoftes in Italia effent, duplicatum ejus fumma numerum peditum daret,& equites centenos vicenos. si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite ung tres pedites liceret dare. pedites equitefque quàm locupletiffimi legerentur, mitterenturque, ubicumque extra Italiam fupplemento opus effet. Si qui ex iis recufarent, retineri ejus colonia magiftratus legatofque placere neque, fi poftularent, fenatum dari, priufquam imperata feciffent. ftipendium præterea iis coloniis in millia aris, affes fingulos imperari, exigique quotannis: cenfumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis cenforibus data. dari autem placere eandem, quam populo Romano : deferrique Romam ab juratis cenforibus coloniarum, priufquam magiftratu abirent. Ex hoc fenatufconfulto accitis Romam magiftratibus, primoribufque earum coloniarum,

E 4

« IndietroContinua »