Immagini della pagina
PDF
ePub

5

14. Greek Patriotism an Example to Rome.

Cic. Sest. 141

Quodsi apud Atheniensis, homines Graecos longe a nostrorum hominum gravitate disiunctos, non deerant, qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes, qui ita fecerant, e civitate eicerentur, si Themistoclem illum, conservatorem patriae, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec Aristidi fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur, si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari Io non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt, quid nos tandem facere debemus primum in ea civitate nati, unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes, ut omnia humana 15 leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi, quae tanta dignitate est, ut eam defendentem occidere laudabilius sit quam oppugnantem rerum potiri?

15. Clodius Inferior to Former Seditious Tribunes.

Cic. Har. Res. 41-42

Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate 20 vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. Secutus. est C. Gracchus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta 25 ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. Ipse L. Saturninus ita fuit effrenatus et

paene demens, ut actor esset egregius et ad animos. imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. Nam quid ego de P. Sulpicio loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut 5 posset, vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent, perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis, qui tum rem publicam gubernabant, molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem. Hic vero, de quo Lego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet, quod di omen obruant! a viro tamen confecta videatur?

16. A Tribute to Pompey.

Cic. Deiot. 12

Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit, quem nos omnes secuti sumus; ad 15 quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Neque enim, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem adtulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen eius fuerit, quantae opes, quanta in omni 20 genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? Tanto ille superiores vicerat gloria, quanto tu omnibus praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus, tuos enumerare non possumus.

25

17. Milo justified in Resorting to Force.

Cic. Sest. 86

Et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. Quem enim umquam virum tam immortali virtute vidimus?

5

qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset; oportere hominum audacium eversorum rei publicae sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque auda10 cium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse. Hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis, et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis.

18. Cicero's Exile an Act of Self-sacrifice.

Cic. Sest. 45

Vnum mihi restabat illud, quod forsitan non nemo 15 vir fortis et acris animi magnique dixerit: 'Restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.' De quo te, te, inquam, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit 20 mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. Etenim, si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur, nisi me unum sibi dedidissent, si id vectores negarent ac 25 mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad

2. contritum: worn out, common.

15. Restitisses: the subjunctive expresses unfulfilled duty.

certam mortem, sed in magnum vitae discrimen addu

cerem.

19. Cicero's Desire to requite Plancius for Kindness during his Exile.

Cic. Planc. IOI

O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebiles vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infeli5 cem! siquidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. Memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius, cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti, vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, 10 praesentem tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos (quos enim ego tum alios animo intuebar?) omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. Quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam 15 fidem imploras? Nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benevolentia promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum desiderio, luctu, querellis cotidie aliquid tecum simul audie20 bam; nunc timeo, ne tibi nihil praeter lacrimas queain reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.

20. Cicero recalls his Pride in his First Public Office. Cic. Planc. 64-65

Non vereor, ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si de quaestura mea dixero. Quamvis enim illa flo

12. hos: the senatorial party.

23. quaestura: Cicero was quaestor at Lilybaeum.

ruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror, ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum. Sed tamen non vereor, ne quis

audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem 5 aut gratiorem fuisse. Vere mehercule hoc dicam: Sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, 10 omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi. Itaque hac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego cum casu diebus iis itineris faciendi causa decedens e provincia Pute15 olos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in iis locis solent esse, concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset, quo die Roma exissem, et numquidnam esset novi. Cui cum respondissem me e provincia decedere: 'Etiam mehercule,' inquit, ut opinor, ex Africa.' Huic 20 ego iam stomachans fastidiose: 'Immo ex Sicilia,' inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'Quid? tu nescis,' inquit, 'hunc quaestorem Syracusis fuisse?' Quid multa? destiti stomachari et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent.

25

21. Cicero's Attitude during the Civil War.
Cic. Phil. 2, 37

Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium aucto

I. eum: talem.

8. comis: cf. comitas.

15. lautissimi: very elegant.
20. stomachans: vexed.

24. aquas: baths.

« IndietroContinua »