Immagini della pagina
PDF
ePub

ritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus, res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor enim me, cum ea, quae acciderunt, providerem futura, tanta in maestitia fuisse, quanta ceteri optimi cives, si 5 idem providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. Nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum, ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens con10 ficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si vive15 rent, quamvis iniqua condicione pacis (mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur) rem publicam hodie teneremus.

22. Verres plunders the Temple at Melita.

Cic. Verr. 4, 102-104

Nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite. Insula est Melita, iudices, 20 satis lato a Sicilia mari periculosoque disiuncta; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit; quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Ab eo oppido non longe in promontorio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta 25 religione semper fuit, ut non modo illis Punicis bellis, quae in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac praedonum multitudine semper in

I. tu: Cicero is addressing Antony.

22. textrinum: a weaver's shop.

violatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum appulsa, praefectum regium dentes eburneos, incredibili magnitudine, e fano sustulisse et eos in 5 Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere; post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse qui eos dentes reponerent. Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit: REGEM MASINISSAM IMPRUDENTEM ACCEPISSE, IO RE COGNITA REPORTANDOS CURASSE. Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae, antiquo opere ac summa arte perfectae. Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat, 15 tollenda atque asportanda curavit.

23. Cicero is accused of Complicity in Caesar's
Assassination.

Cic. Phil. 2, 28-30

At quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. Caesare interfecto,' inquit, 'statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est 20 gratulatus.' Cur mihi potissimum? quia sciebam? Vide ne illa causa fuerit appellandi mei, quod, cum rem gessisset consimilem rebus iis, quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se* aemulum mearum laudium exstitisse. Tu autem, omnium stultissime, non intellegis, 25 si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem ? 18. pugionem: dagger.

aut quid refert, utrum voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis est igitur exceptis iis qui illum regnare gaudebant, qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit? Omnes ergo in culpa. Etenim omnes boni, 5 quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt; aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit, voluntas nemini. Sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: 'Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit; ex Io quo intellegi debet eum conscium fuisse.'

24. Gratitude the Source of All Virtues.

Cic. Planc. 80-81

Etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est, quod malim, quam me et esse gratum et videri. Haec est enim una virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. 15 Quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? 20 Quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos? Quis est nostrum liberaliter educatus, cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse mutus ille, ubi alitus aut doctus est, cum grata recorda25 tione in mente versetur? Cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt, quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe, sublata memoria et gratia, nulla exstare possunt. Equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio, sed

5

etiam benevolentiae significatione alligari, nihil porro tam inhumanum, tam inmane, tam ferum quam committere, ut beneficio non dicam indignus, sed victus esse videare.

25. Liberty or Death.
Cic. Phil. 10, 20

Magna nos quidem spe et prope explorata libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. Omnes 10 nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam, nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant, omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus, ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem 15 referremus. Ita praeclara est recuperatio libertatis, ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quodsi immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur, quo diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos 20 undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum, quem naturae debeat, patriae reddere.

26. An Instance of the Cruelty of Verres.
Cic. Verr. 4, 84-87

Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui 25 sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Karthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae, sed etiam illorum fidei societatisque

monumentum atque indicium dedisset, huius vi, scelere imperioque esse sublatum. Qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret, sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus 5 mandasset, populus Romanus iussisset, ita continuo, signum ut demolirentur et Messanaın deportarent, imperavit. Quod cum illis, qui aderant, indignum, qui audiebant, incredibile videretur, non est ab isto, primo illo adventu, perseveratum. Discedens mandat proagoro Sopatro, 10 cuius verba audistis, ut demoliatur. Cum recusaret, vehementer minatur, et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem ille ad senatum: vehementer undique reclamatur. Ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. Respondetur ei 15 senatum non permittere: poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset: simul religio commemoratur. Tum iste: Quam mihi religionem narras? quam poenam? quem senatum? vivum te non relinquam ; moriere virgis, nisi mihi signum traditur. Sopater ite20 rum flens ad senatum rem defert, istius cupiditatem minasque demonstrat. Senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. Ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse. Atque haec nihil enim praetermit25 tendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu, palam, de sella ac de loco superiore. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus, ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, 30 praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane imperatum, cum illum spoliatum

6. demolirentur: tear down.

9. proagoro: the chief magistrate in some Sicilian towns.

« IndietroContinua »