Immagini della pagina
PDF
ePub

45. Honor opposed to Self-interest in the Case of

Regulus.

Cic. Off. 3, 99–101

M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis 5 captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit; quae erat talis: manere in patria, esse domi suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae 10 bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia? quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat. Num locupletiores quaeris auctores? Harum enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini 15 accidere possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit ? In senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusavit, quam diu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam (‘o stultum hominem,' dixerit quispiam, 'et repugnantem 20 utilitati suae!'), reddi captivos negavit esse utile; illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas patriae retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad 25 crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, periurus consularis remansisset. At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos,

verum etiam dissuaserit. Quo modo stulte? etiamne, si rei publicae conducebat? potest autem, quod inutile rei publicae sit, id cuiquam civi utile esse?

46. Cicero contrasts his own Leisure with that of

Africanus.

Cic. Off. 3, 1-4

After the fall of the Republic, Cicero devoted himself to the writing of philosophical works, among them this essay on duties, addressed to his son Marcus.

P. Scipionem, M. fili, eum qui primus Africanus 5 appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna; quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in Io solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum conloquio alterius non egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret; sed si minus imitatione tantam ingenii 15 praestantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedimus; nam et a re publica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta rura peragrantes saepe soli sumus. Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec

20 solitudo cum illa comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et e coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi 2. conducebat: profit.

studio constitutum est. Exstincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus? Ita, qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugi5 entes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et saepe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, Io non illo quidem, quo debebat is, qui quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert necessitas, non voluntas. Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum 15 opus otii, nullum solitudinis munus exstat; ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstra20 hamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore eversa quam multis annis stante re publica scripsimus.

47. Scipio's Kindness to a little Numidian Prince. Liv. 27, 19, 8-12

Cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset 25 regii generis esse, ad Scipionem misit. Quem cum percunctaretur Scipio, quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse se ait, Massivam populares vocare; orbum a patre relictum, apud maternum avum 26. percunctaretur: inquire. cuias: from what country.

Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse. Prohibitum propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium 5 inisse; eo die, quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant, peragit; inde cum se 10 in praetorium recepisset, vocatum eum interrogat, velletne ad Masinissam reverti. Cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi, quoad vellet, 15 equitibus dimisit.

48. Attalus King of Pergamus.

Liv. 33, 21, 1-5

Eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. Huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. 20 lis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno. Victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit. 25 Summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis-quattuor superstites habuit—,

9. pro tribunali: in front of the tribunal, i.e. in his character as judge.
13. sagulo: cloak.
23. adscivit: adopted.
26. comis: kind.

13. fibula: buckle.

LATIN PROSE- -4

mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.

49. Hasdrubal at the Battle of the Metaurus.

Liv. 27, 49, 3-4; 51, 11-12

Ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula 5 sustinuit, ille fessos abnuentesque taedio et labore nunc precando nunc castigando accendit; ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo, cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset, con10 citato equo se in cohortem Romanam immisit. Ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.

*

C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proici ante 15 hostium stationes captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere, quae acta essent, iussit. Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse.

20

50. The Death of Hannibal.

Liv. 39, 51

Hannibal had taken refuge with Prusias, king of Bithynia. The Romans sent Flamininus to demand his surrender.

A primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.

5. abnuentes: giving up the battle.

Semper

« IndietroContinua »