Immagini della pagina
PDF
ePub

talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo, et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus; Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem 5 sibi horruerat. Ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit. Totius circuitum 10 domus ita custodiis complexi sunt ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios. in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa 15 custodiis dispositis esse, venenum quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. 'Liberemus' inquit 'diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. Nec magnam

nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victo20 riam feret. Mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi 25 hospitis, miserunt.' Exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitae exitus fuit Hannibalis.

12. postico: back door.

28. With this account of Hannibal's death compare Nepos, Hannibal, 12.

51. Hannibal's Greatness as shown in Difficulties.

Liv. 28, 12, 1-5

Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. Nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani: tantam inesse vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo 5 duce censebant. Ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui, cum in hostium terra per annos tredecim tam procul ab domo varia fortuna bellum gereret exercitu non suo civili, sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non Io lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deessent, 15 quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant.

52. Scipio's chivalrous Treatment of a beautiful Captive. Liv. 26, 50, 1-12

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo eximia forma, ut, quacumque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus patriam 20 parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum

2. volnere: i.e. Hasdrubal's defeat and death.
6. quippe qui: inasmuch as he.

9. conluvione: offscourings.

19. percunctatus: inquiring..

20. desponsam: betrothed.

venit, accuratiore eum sermone quam parentis adloquitur : 'iuvenis' inquit 'iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. . . Fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentisque suos 5 verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos Io nostri similes in civitate Romana esse nec ullum in terris hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis.' Cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se refe15 rendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se 20 donum acciperet, coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio 'super dotem' inquit, 'quam 25 accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent' aurumque tollere ac sibi habere iussit.

53. The Triumph of Aemilius Paulus.
Liv. 45, 40-42

Sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris

27. documentum : example.

ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. Nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, ferme duodecim 5 annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior quattuordecim annorum triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similes praedestinantės triumphos, oportuerat. Paucis post diebus, data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de Io suis rebus gestis more ceterorum imperatorum disseruisset, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit. 'Quamquam et quanta felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos Quirites arbitror, 15 cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis quaeso sinatis me cum publica felicitate comparare eo quo debeo animo privatam meam fortunam. Profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi, nona diei hora cum omnibus 20 meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. A Delphis quinto die in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus inde, quia inexpugnabilia 25 castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi, et ad pugnam rege coacto acie vici, Macedoniam in potestatem populi Romani redegi, et quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper successori 30 traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. Aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniae se dediderunt; gaza regia 4. ferme : fere. 31. proventus: harvest. 32. gaza: treasure.

5

esse.

in potestatem venit; rex ipse tradentibus prope ipsis diis in templo Samothracum cum liberis est captus. Mihi quoque ipsi nimia iam fortuna mea videri, eoque suspecta Maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. Postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt, neque erat quod ultra precarer, illud optavi, ut cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. 10 Itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. Et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla specte15 mur: ille, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet; ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum . . . ex Capitolio prope iam exspirantem veni; neque ex tanta stirpe liberum superest qui L. Aemilii Pauli nomen ferat. Duos 20 enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent; Pauli in domo praeter senem nemo superest. Sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.' Haec tanto dicta animo magis confudere 25 audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

10. defunctam: safe.

17. Some words of the text are missing at this point. The general meaning is: "I drove my chariot to the Capitol from the funeral of one son, and, returning from the Capitol, found the other just drawing his last breath."

« IndietroContinua »