Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

SELECTIONS FOR SIGHT READING

1. A Centurion's Promise.
Caes. B.C. 3, 91

Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione x duxerat, vir singulari virtute. Hic signo dato 'Sequimini me,' inquit, 'manipulares mei qui fuistis, et vestro 5 imperatori, quam constituistis, operam date. Vnum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.' Simul respiciens Caesarem, 'Faciam,' inquit, hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas.' Haec cum 10 dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites circiter cxx voluntarii eiusdem centuriae sunt prosecuti.

2. The Promise Fulfilled.

Caes. B.C. 3, 99

In eo proelio non amplius cc milites desideravit, sed centuriones, fortes viros, circiter xxx amisit. Interfectus 15 est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto. Neque id fuit falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim Caesar existimabat eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse optimeque eum de se meritum 20 iudicabat.

1. evocatus: a veteran who enters the army a second time as a volunteer. 9

3. Professed Neutrality of Marseilles.
Caes. B.C. 1, 35

Evocat ad se Caesar Massilia xv primos. Cum his agit, ne initium inferendi belli a Massiliensibus oriatur; debere eos Italiae totius auctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare. Reliqua, quae ad 5 eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat. Cuius orationem legati domum referunt atque ex senatus auctoritate haec Caesari renuntiant: Intellegere se divisum esse populum Romanum in partes duas. Neque sui iudicii neque suarum esse virium discernere, 10 utra pars iustiorem habeat causam. Principes vero esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem, patronos civitatis, quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas attribuerit vectigaliaque auxerit. Quare paribus 15 eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe aut portibus recipere.

4. An Incident of the Civil War.
Caes. B.C. 1, 22

Caesar is besieging Corfinium, a town held by the Pompeians.

Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris conloquitur: velle, si 20 sibi fiat potestas, Caesarem convenire. Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur. Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque

« IndietroContinua »