Opera omnia, Volume 2;Volume 24

Copertina anteriore
Curante et imprimente Abrahamo Joanne Valpy, veneunt apud Lunn, 1821
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 622 - Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
Pagina 743 - Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id amicitiae eorum offecit.
Pagina 1070 - Amitae meae luliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater ; a Venere lulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
Pagina 666 - Galliœ litus rostratae naves praesidebant , quas actiaca Victoria captas Augustus in oppidum Forojuliense miserai, valido cum rémige.
Pagina 626 - Brutidium artibus honestis copiosum, et si rectum iter pergeret ad clarissima quaeque iturum, festinatio exstimulabat, dum aequales, dein superiores, postremo suasmet ipse spes anteire parat ; quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura vel cum exitio properant.
Pagina 889 - Cum Ciceronis librum de re pnblica prendit hinc philologus aliquis, hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit: philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem: nam de Servii matre dubitatur. Anci pater nullus: Numae nepos dicitur.
Pagina 903 - Quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim solverent, nee res expediretur ; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem.

Informazioni bibliografiche