Immagini della pagina
PDF
ePub

diximus § III. ubi locis laudatis addenda sunt multa alia, quibus annales simpl. memorantur, v. c. 11. 54. III. 8. iv. 34. VII. 9. 18. 42. viii. 18. 23. 30. IX. 15. 42. 44. 45. x. 2. 17. XXI. 25. XXII. 31. xxIII. 6. 47. xun. 11. XLIII. 13. Neque hos auctores temere secutus est, sed critico et subtili judicio eorum fidem una cum rerum natura exploravit, (v. c. Fabii 1. 44. 55. 11. 40. vIII. 30. x.37. XXII. 7. Cœlii XXI. 47. et Valerii Antiatis XXVI. 49. XXXIII. 10. XXXVI. 38.) et notavit errores, ut iv. 20. ix. 15. 44. XXI. 38. XXII. 31. et in dubiis rebus dissensum commemoravit, e. g. 1. 55. IV. 23. IX. 15. 46. x. 2. 9. 17. 30. XXI. 38. 46. 47. xxii. 31. xxv. 39. XXVI. 16. 49. XXVII. 7. XXXIX. 52. XLIV. 13. 15. Plurimum autem auctoritatis tribuit Polybio, et quidem, etsi id non diserte dixit, tantum, ut in libris XXI-XLV. pleraque ex eo desumserit, et Græce ab eo dicta sæpissime ad verbum pæne verterit in Latinum sermonem. Neque meliorem profecto ducem habere potuit hoc præclaro scriptore, artium belli pacisque peritissimo, quo non alius quisquam majori studio verum et causas ordinemque rerum scrutatus est, quique non modo Romæ, Scipionis Africani minoris, cujus lateri etiam in castris ad Carthaginem et Numantiam positis adhæsit, Læliorum aliorumque intima familiaritate adjutus, antiquissima excussit monumenta, et historicos, tam Romanos quam Græcos, diligenter contulit, sed etiam, ut plura ac certiora cognosceret, multas Asia, Africæ et Europæ regiones lustravit, in his Alpes, Galliam, Hispaniam, omnemque fere Græciam et Italiam." Verum ne hunc quidem servili modo imitatus est Livius; sed multa ab eo dicta vel omisit, vel fusius pressiusve narravit, et non solum longe ei antecelluit eloquentia et orationis venustate, sed et nonnunquam, quæ ille tradidit, in dubium vocavit, v. c. XXXIX. 52.

• V. Liv. xxx. 45. XXXIII. 10. XXXIV. 50. XXXVI. 19. XLV. 45.

P Cf. Polyb. II. 48. 59. ix. 25. XXII. 21. XXXII. 9. XXXIV. 7. XXXIX. 3. XL.

7. sq. Idem dicit 11. 33. se Lacinii reperisse tabulam æneam, in qua Hannibal res a se gestas ipse descripserit.

Huic veritatis indagandæ et facultati et studio accessit felicitas sæculi Augustei, quo cuilibet sentire, quæ vellet, quæque sentiret, dicere licebat.

Livius autem verum non modo tradere plerumque potuit, sed et semper voluit, ac neque ira et odio, neque adulatione, partium studio et amicitia, sive publica, sive privata, se adduci passus est, ut a veritate, qua nihil antiquius esse debet annalium conditori, vel transversum, quod aiunt, unguem recederet. Cujus rei locupletissimum continetur testimonium verbis Cremutii apud Tac. Ann. iv. 34. ‘T. Livius, eloquentiæ ac fidei præclarus in primis, Cn. Poinpeium tantis laudibus tulit, ut POMPEIANUM cum Augustus appellaret: neque id amicitiæ eorum offecit. Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quæ nunc vocabula imponuntur, sæpe ut insignes viros nominat.' Id vel solum sufficere videri possit ad retundendas criminationes vanas eorum, qui et sibi et aliis persuasere, a Livio justo plus et Romanorum virtutes ac res augeri, peccata ac clades imminui atque celari, et hostium, in primis Gallorum Ponorumque, mores carpi et res bene gestas elevari; adeoque de his longe aliud nos judicium laturos esse, si Gallicos Punicosque haberemus scriptores. Fac autem eos extare. Quinam tibi fidei digniores viderentur? hi, quos vel patria et ingenium suspectos redderent? an Livius, qui non minus candide popularium peccata, vitia et clades fatetur, (quod permultis facile exemplis evinci posset, si res iis indigeret) quam vere prædicat, etiam in hostibus, quæ laudanda erant?

Livius non solum dixit verum, sed etiam præclare dixit, sive res, sive verba respicias. Quæ quovis anno in republica Romana contigerunt, accurate et ordine, graviora fuse, leviora paucis exposuit; regionum, populorum, urbium indolem ac naturam bene adumbravit; hominum celebrium non modo res bene aut male gestas, sed et virtutes, vitia, vitam, ingenium, vere descripsit et egregie; quo modo

Cf. Ernesti in comment. supra nota h. p. 21. laud. § 33. et 34.

acies instructa pugnaque commissa, quibus consiliis et qua ratione memorabilis res acta sit, qui ejus eventus et quæ hujus causæ fuerint, seu casus, seu temeritatis, seu sapientiæ, quid in republica constituenda, administranda et mutanda, quid in eligendo campo locoque castrorum, quid in ordinanda acie, in subsidiis disponendis, in procursu concursuve, in impetu hostis excipiendo et repellendo, quid ab equitatu et peditatu, hujusque et illius parte, bene aut male sit factum, scite et luculenter declaravit. Quæ præcipuæ sunt virtutes historiæ πραγματικῆς et ἀποδεικτικής, cujus ille exemplum a Polybio sumserat, et ad cujus normam Sallustius quidem et deinde alii jam singulas historiæ Romanæ partes conformaverant, Livius vero, quod sciamus, totam primus accommodavit. Hæc omnia si exemplis, ex eo petitis, illustrare vellem et evincere; charta et tempus me citius deficerent, quam oratio et materies.

De Livii, historici omnium eloquentissimi, oratione ejusque indole et ornatu, non est, quod multa addam iis, quæ jam supra § 111. dixi. Est ea non minus pulchra, numerosa, elegans et nitida, quam dulcis, jucunda, venusta et urbana; est dilucida, simplex et æquabilis, rebus et affectibus conveniens; in concionibus diserta et gravis, verborum sæpe sententiarumque floribus conspersa, figuris et. translationibus distincta, nonnunquam et poëtica; ut paucis multa complectar, plane oratoria et Ciceroniana: quam bene miram facundiam et lacteam ubertatem' dixit Quintil. Inst. Or. VIII. 1. 3. et x. 1. 32. ubi etiam § 101. ita judicavit: Historia non cesserit Græcis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear: nec indignetur sibi Herodotus æquari T. Livium, cum in narrando miræ jucunditatis clarissimique candoris, tum in concionibus, supra quam enarrari potest, eloquentem: ita dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata. Sed affectus quidem, præcipue eos, qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis, Ideoque immortalem illam Sal

[ocr errors]

* Cf. Polyb. 1. 2. 35. 11. 37, III. 1. 7. 31. 32. vi. 5. ix. 2.

lustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis, quam similes.'.

Præter virtutes historia Livianæ modo memoratas ex ea spirant summum odium vitiorum, amor virtutis et animi candor, judicium subtile et rectum, acer sensus veri, pulchri et honesti, artium pacis bellique peritia, multiplex doctrina et copia tam egregiarum graviumque sententiarum, quam exemplorum præceptorumque, in omni vitæ genere et in arte militari ac politica utilium. Ex quibus omnibus facile intelligitur, quot et quantæ utilitates ex tali historia capi queant.

Ceterum a nobis non totum opus Livianum, sed quarta tantum, quæ restat, pars recte æstimari potest. Cujus si præstantia nobis tanta esse videtur, ut nemo veterum historicorum Nostro anteferatur; quanti faceremus integram ejus historiam, quæ et αρχήν, et ἀκμὴν, et παρακμήν seu φθορὰν reipublicæ Romanæ, tanquam in tabulis bene pictis expressas, oculis nostris subjecisset? quanto majoris posteriorem ejus partem quam priorem? Nam in hac descripsit primum tempora antiquiora, quibus pleraque erant tenuia, incerta, obscura et fabulis involuta,' deinde ea, quorum omnem pæne memoriam Polybio debebat; in illa vero recentiora, quibus propior erat aut adeo æqualis, quorumque res memorabiles et ex limpidioribus hauriri poterant fontibus, et

Hinc frequentissime dubitat, quod jam Quintil. I. O. 11. 4. 19. monuit, passimque de varietate annalium veterum et de defectu monumentorum fide dignorum, caliginem priscis temporibus offundente, queritur, v. c. II. 21. v. 21. vII. 2. in primis vi. 1. 'Quæ ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani gessere, quinque libris exposui; res cum vetustate ni. mia obscuras, veluti quæ magno ex intervallo loci vix cernuntur, tum quod parvæ et raræ per eadem tempora literæ fuere, una custodia fidelis

memoriæ rerum gestarum, et quod etiam, si quæ in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleræque interiere.' et vIII. 40. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familia ad se quæque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe et singu lorum gesta, et publica monumenta rerum confusa. Nec quisquam æqualis temporibus illis scriptor extat, quo satis certo auctore stetur.'

ingenio ejus multo digniorem uberioremque subministrabant materiam, et a nullo scriptore, adhuc superstite, accurate et continuo ordine sunt expositæ. Inde etiam primis x. libris quadringentos et sexaginta annos, reliquis xxv. non nisi quinquaginta persecutus est, et in illis non raro improbabilia immiscuit et fabulosa, in his, Polybio duce, et certiora tradidit, et historiam, quæ vulgo pragmatica vocatur, scribere aggressus est, et, quod Cicero de Cœlio dixit, paulo inflavit vehementius; ita ut hi plane dissimiles sint illis, et, labore longius procedente, studium ejus non elanguisse, sed simul cum materia crevisse videatur. Quare non est quod dubitemus, quin virtutes ejus maxime enituerint in XCVII. libris XLVII.-CXLII. qui injuria maligni fati nobis erepti sunt, quibusque res, annis tantum CLVIII. gestas, ab a. U. C. 586.-744. complexus est.

§ 5. (2.) De vitiis historia Liviana.

Non est quod vel mireris, si in vastæ molis opere bonus quandoque dormitat Homerus, vel dissimiles, quos egregio inspersos reprendas corpore, nævos. Neque tamen audiendi, qui judicio aut inepto aut nimis moroso ducti omnia, etiam præclara, vituperare amant. Illorum numero, præter eos, qui Livii fidem veritatisque studium in dubium vocarunt, et jam supra § 4. confutati sunt, habendus Caligula Imp. qui teste Suet. c. 34. non minore livore ac malignitate, quam superbia sævitiaque, pæne adversus omnis ævi homines grassans, cogitavit de Homeri carminibus abolendis, atque Virgilii et T. Livii scripta et imagines, paulum afuit, quin ex omnibus bibliothecis amoverit: quorum alterum, ut nullius ingenii minimæque doctrinæ, alterum ut verbosum in historia negligentemque carpebat.' Horum C. Asinius Pollio, vir clarissimus quidem belli pa

• Negligentiæ Livius inepte arguitur: verbositatis vitio non plane ab

solvendus videtur; quod infra monebimus.

« IndietroContinua »